Hľadaný výraz: Ag 2,10-14, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
10 In vicesima et quarta noni mensis, in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Aggaeum prophetam dicens: 11 “ Haec dicit Dominus exercituum: Interroga sacerdotes legem dicens: 12 Si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui et tetigerit de summitate eius panem aut pulmentum aut vinum aut oleum aut omnem cibum, numquid sanctificabitur? ”. Respondentes autem sacerdotes dixerunt: “ Non ”. 13 Et dixit Aggaeus: “ Si tetigerit pollutus cadavere omnia haec, numquid contaminabuntur? ”. Et responderunt sacerdotes et dixerunt: “ Contaminabuntur ”. 14 Et respondit Aggaeus et dixit: “ Sic populus iste et sic gens ista ante faciem meam, dicit Dominus, et sic omne opus manuum eorum et omnia, quae offerunt ibi, contaminata sunt.

1

mail   print   facebook   twitter