Hľadaný výraz: 2Krn 9,13-28, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
13 Erat autem pondus auri, quod afferebatur Salomoni per singulos annos, sescenta sexaginta sex talenta auri, 14 excepta ea summa, quae proveniebat ex tributis mercatorum et negotiatorum afferentium et omnium regum Arabiae et ducum terrae, qui comportabant aurum et argentum Salomoni. 15 Fecit igitur rex Salomon ducenta scuta aurea de summa sescentorum aureorum, qui in singulis scutis expendebantur, 16 trecentas quoque peltas aureas trecentorum aureorum, quibus tegebantur singulae peltae, posuitque ea rex in domo Saltus Libani. 17 Fecit quoque rex solium eburneum grande et vestivit illud auro mundissimo; 18 sex quoque gradus, quibus ascendebatur ad solium, et scabellum aureum et brachiola duo altrinsecus et duos leones stantes iuxta brachiola, 19 sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte; non fuit tale solium in universis regnis. 20 Omnia quoque vasa convivii regis erant aurea, et vasa domus Saltus Libani ex auro purissimo; argentum enim in diebus Salomonis pro nihilo reputabatur. 21 Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram; semel in annis tribus veniebant naves Tharsis portantes aurum et argentum et ebur et simias et pavos. 22 Magnificatus est igitur rex Salomon super omnes reges terrae divitiis et sapientia. 23 Omnesque reges terrarum desiderabant faciem videre Salomonis, ut audirent sapientiam, quam dederat Deus in corde eius, 24 et deferebant ei munera, vasa argentea et aurea et vestes et arma et aromata, equos et mulos per singulos annos. 25 Habuit quoque Salomon quattuor milia stabula equorum et curruum equitumque duodecim milia; constituitque eos in urbibus quadrigarum et, ubi erat rex, in Ierusalem. 26 Exercuit etiam potestatem super cunctos reges, a fluvio Euphrate usque ad terram Philisthinorum et usque ad terminos Aegypti; 27 tantamque copiam praebuit argenti in Ierusalem quasi lapidum, et cedrorum tantam multitudinem velut sycomororum, quae gignuntur in Sephela. 28 Adducebantur autem ei equi de Aegypto cunctisque regionibus.

1

mail   print   facebook   twitter