Hľadaný výraz: 2Krn 33,21-24, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
21 Viginti duorum annorum erat Amon, cum regnare coepisset, et duobus annis regnavit in Ierusalem. 22 Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater eius, et cunctis idolis, quae Manasses fuerat fabricatus, immolavit atque servivit. 23 Et non humiliavit se ante faciem Domini, sicut humiliaverat se Manasses pater eius, et multo maiora deliquit. 24 Cumque coniurassent adversus eum servi sui, interfecerunt eum in domo sua.

1

mail   print   facebook   twitter