Hľadaný výraz: 2Krn 1,7-12, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
7 Ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus dicens: “ Postula, quod vis, ut dem tibi ”. 8 Dixitque Salomon Deo: “ Tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam et constituisti me regem pro eo. 9 Nunc ergo, Domine Deus, impleatur sermo tuus, quem pollicitus es David patri meo; tu enim me fecisti regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est quam pulvis terrae. 10 Da mihi sapientiam et intellegentiam, ut ingrediar et egrediar coram populo tuo; quis enim potest hunc populum tuum digne, qui tam grandis est, iudicare? ”. 11 Dixit autem Deus ad Salomonem: “ Quia hoc magis placuit cordi tuo et non postulasti divitias et substantiam et gloriam neque animas eorum, qui te oderant, sed nec dies vitae plurimos, petisti autem sapientiam et scientiam, ut iudicare possis populum meum, super quem constitui te regem, 12 sapientia et scientia data sunt tibi; divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui ”.

1

mail   print   facebook   twitter