Hľadaný výraz: 2 Sam 15-17, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
1 Post haec fecit sibi Absalom currus et equos et quinqua ginta viros, qui praecederent eum. 2 Et mane consurgens Absalom stabat iuxta viam portae; et omnem virum, qui habebat negotium, ut veniret ad regis iudicium, vocabat Absalom ad se et dicebat: “ De qua civitate es tu? ”. Qui respondens aiebat: “ Ex una tribu Israel ego sum servus tuus ”. 3 Respondebatque ei Absalom: “ Vide, sermones tui sunt boni et iusti, sed non est qui te audiat constitutus a rege ”. Dicebatque Absalom: 4 “ Quis me constituat iudicem in terra, ut ad me veniant omnes, qui habent negotium iudicandum, et iustificem eos? ”. 5 Sed et cum accederet ad eum homo, ut se prostraret coram illo, extendebat manum suam et apprehendens osculabatur eum. 6 Faciebatque hoc omni Israel, qui veniebat ad iudicium, ut audiretur a rege, et sollicitabat corda virorum Israel. 7 Post quattuor autem annos dixit Absalom ad regem: “ Vadam, quaeso, et reddam in Hebron vota mea, quae vovi Domino. 8 Votum enim vovit servus tuus, cum esset in Gesur Syriae, dicens: Si reduxerit me Dominus in Ierusalem, sacrificabo Domino ”. 9 Dixitque ei rex. “ Vade in pace ”. Et surrexit et abiit in Hebron. 10 Misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israel dicens: “ Statim ut audieritis clangorem bucinae, dicite: “Factus est rex Absalom in Hebron” ”. 11 Porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Ierusalem vocati, euntes simplici corde et causam penitus ignorantes. 12 Accersivit quoque Absalom, cum immolaret victimas, Achitophel Gilonitem consiliarium David de civitate sua Gilo. Et facta est coniuratio valida; populusque concurrens augebatur cum Absalom. 13 Venit igitur nuntius ad David dicens: “ Toto corde universus Israel sequitur Absalom ”. 14 Et ait David servis suis, qui erant cum eo in Ierusalem: “ Surgite, fugiamus; neque enim erit nobis effugium a facie Absalom. Festinate egredi, ne festinans occupet nos et impellat super nos ruinam et percutiat civitatem in ore gladii ”. 15 Dixeruntque servi regis ad eum: “ In omnibus, quaecumque elegerit dominus noster rex, ecce servi tui sumus ”. 16 Egressus est ergo rex et universa domus eius post eum et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum. 17 Egressusque rex et omnis populus post eum steterunt ad ultimam domum. 18 Et universi servi eius transierunt iuxta eum; et omnes Cherethi et Phelethi et omnes Getthaei, sescenti viri, qui secuti eum fuerant de Geth, transierunt coram rege. 19 Dixit autem rex ad Ethai Getthaeum: “ Cur venis etiam tu nobiscum? Revertere et habita cum rege, quia alienigena es, immo et exsul de loco tuo. 20 Heri venisti, et hodie compellam te vagari nobiscum, cum ego vadam, quo iturus sum? Revertere et reduc tecum fratres tuos, et Dominus faciat tecum misericordiam et veritatem ”. 21 Et respondit Ethai regi dicens: “ Vivit Dominus et vivit dominus meus rex, in quocumque loco fuerit dominus meus rex, sive ad mortem sive ad vitam, ibi erit servus tuus ”. 22 Et ait David Ethai: “ Veni et transi ”. Et transivit Ethai Getthaeus et omnes viri eius et omnes parvuli, qui cum eo erant. 23 Omnisque terra flebat voce magna, et universus populus transibat. Rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam deserti. 24 Venit autem et Sadoc et universi Levitae cum eo portantes arcam foederis Dei; et deposuerunt arcam Dei. Et sacrificavit Abiathar, donec omnis populus egressus fuerat de civitate. 25 Et dixit rex ad Sadoc: “ Reporta arcam Dei in urbem. Si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me et ostendet mihi eam et habitationem suam. 26 Si autem dixerit: “Non places mihi”, praesto sum: faciat, quod bonum est coram se ”. 27 Et dixit rex ad Sadoc sacerdotem: “ Videsne? Revertere in civitatem in pace; et Achimaas filius tuus et Ionathan filius Abiathar, duo filii vestri sint vobiscum. 28 Ecce ego morabor ad vada deserti, donec veniat sermo a vobis indicans mihi ”. 29 Reportaverunt igitur Sadoc et Abiathar arcam Dei Ierusalem et manserunt ibi. 30 Porro David ascendebat clivum Olivarum scandens et flens, operto capite et nudis pedibus incedens; sed et omnis populus, qui erat cum eo, operto capite ascendebat plorans. 31 Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in coniuratione cum Absalom; dixitque David: “ Infatua, quaeso, Domine, consilium Achitophel ”. 32 Cumque ascendisset David summitatem montis, in quo adorabatur Deus, ecce occurrit ei Chusai Arachites, scissa veste et terra pleno capite. 33 Et dixit ei David: “ Si veneris mecum, eris mihi oneri; 34 Si autem in civitatem revertaris et dixeris Absalom: “Servus tuus ego, rex, ero; servus patris tui ego fui prius, nunc autem ego sum servus tuus”, dissipabis mihi consilium Achitophel. 35 Habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes; et omne verbum, quodcumque audieris de domo regis, indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus. 36 Sunt autem cum eis duo filii eorum: Achimaas Sadoc et Ionathan Abiathar; et mittetis per eos ad me omne verbum, quod audieritis ”. 37 Veniente ergo Chusai amico David in civitatem, Absalom quoque ingressus est Ierusalem. |
1 Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Meribbaal in occursum eius cum duobus asinis stratis, qui onerati erant ducentis panibus et centum alligaturis uvae passae et centum fasciculis fructuum aestivorum et utre vini. 2 Et dixit rex Sibae: “ Quid sibi volunt haec? ”. Responditque Siba: “ Asini domesticis regis ad sedendum; et panes et fructus aestivi ad vescendum pueris tuis; vinum autem, ut bibat, si quis defecerit in deserto ”. 3 Et ait rex: “ Ubi est filius domini tui? ”. Responditque Siba regi: “ Remansit in Ierusalem dicens: “Hodie restituet mihi domus Israel regnum patris mei” ”. 4 Et ait rex Sibae: “ Ecce, tua sint omnia, quae fuerunt Meribbaal ”. Dixitque Siba: “ Adoro; inveniam gratiam coram te, domine mi rex ”. 5 Venit ergo rex David usque Bahurim, et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera; procedebat egrediens et maledicens 6 mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David. Omnis autem populus et universi viri fortissimi a dextro et sinistro latere regis incedebant. 7 Ita autem loquebatur Semei, cum malediceret regi: “ Egredere, egredere, vir sanguinum et vir Belial! 8 Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul, quoniam invasisti regnum eius; et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui; et ecce premunt te mala tua, quoniam vir sanguinum es ”. 9 Dixit autem Abisai filius Sarviae regi: “ Quare maledicit canis hic mortuus domino meo regi? Vadam et amputabo caput eius ”. 10 Et ait rex: “Quid mihi et vobis filii Sarviae? Si maledicit, et si Dominus praecepit ei, ut malediceret David, quis est qui audeat dicere: “Quare sic fecisti?” ”. 11 Et ait rex Abisai et universis servis suis: “ Ecce filius meus, qui egressus est de visceribus meis, quaerit animam meam; quanto magis nunc iste filius Beniaminita. Dimittite eum, ut maledicat iuxta praeceptum Domini. 12 Fortasse respiciet Dominus afflictionem meam et reddet mihi bonum pro maledictione hac hodierna ”. 13 Ambulabat itaque David et socii eius per viam; Semei autem per iugum montis ex latere gradiebatur maledicens et mittens lapides adversum eum terramque spargens. 14 Venit itaque rex et universus populus cum eo lassus usque ad aquas, et refocillati sunt ibi. 15 Absalom autem et omnis populus eius, viri Israel, ingressi sunt Ierusalem, sed et Achitophel cum eo. 16 Cum autem venisset Chusai Arachites amicus David ad Absalom, locutus est ad eum: “ Vivat rex! Vivat rex! ”. 17 Ad quem Absalom: “Haec est, inquit, gratia tua ad amicum tuum? Quare non isti cum amico tuo? ”. 18 Responditque Chusai ad Absalom: “ Nequaquam; quia, quem elegit Dominus, et hic populus et omnis Israel, illius ero et cum eo manebo. 19 Sed, ut et hoc inferam, cui ego serviturus sum? Nonne filio regis? Sicut parui patri tuo, sic parebo et tibi ”. 20 Dixit autem Absalom ad Achitophel: “ Inite consilium quid agere debeamus ”. 21 Et ait Achitophel ad Absalom: “ Ingredere ad concubinas patris tui, quas dimisit ad custodiendam domum; ut, cum audierit omnis Israel quod foedaveris patrem tuum, roborentur manus omnium, qui tecum sunt ”. 22 Tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario; ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israel. 23 Consilium autem Achitophel, quod dabat in diebus illis, quasi si quis consuleret Deum; sic erat omne consilium Achitophel, et cum esset cum David et cum esset cum Absalom. |
1 Dixitque Achitophel ad Ab salom: “ Eligam mihi duode cim milia virorum et consurgens persequar David hac nocte 2 et irruens super eum, quippe qui lassus est et solutis manibus, terrebo eum. Cumque fugerit omnis populus, qui cum eo est, percutiam regem desolatum 3 et reducam universum populum ad te, sicut revertitur sponsa ad virum suum; unius solummodo viri animam quaeris, et omnis populus erit in pace ”. 4 Placuitque sermo eius Absalom et cunctis maioribus natu Israel. 5 Ait autem Absalom: “ Vocate et Chusai Arachiten, et audiamus quid etiam ipse dicat ”. 6 Cumque venisset Chusai ad Absalom, ait Absalom ad eum: “ Huiuscemodi sermonem locutus est Achitophel; verbum eius facere debemus an non? Tu loquere ”. 7 Et dixit Chusai ad Absalom: “ Non bonum consilium, quod dedit Achitophel hac vice ”. 8 Et rursum intulit Chusai: “ Tu nosti patrem tuum et viros, qui cum eo sunt, esse fortissimos et amaro animo, veluti ursa in saltu catulis orbata; sed et pater tuus vir bellator est nec morabitur cum populo: 9 ecce nunc latitat in aliqua fovea aut in aliquo alio loco. Et, cum ceciderit unus quilibet in principio, certo audient et dicent: “Facta est plaga in populo, qui sequitur Absalom”. 10 Et fortissimus quoque, cuius cor est quasi leonis, pavore solvetur; scit enim omnis Israel fortem esse patrem tuum et robustos omnes, qui cum eo sunt. 11 Sed hoc mihi videtur rectum esse consilium: congregetur ad te universus Israel a Dan usque Bersabee, quasi arena maris innumerabilis, et tu ipse gradieris in proelium; 12 et irruemus super eum, in quocumque loco fuerit inventus, et operiemus eum sicut cadere solet ros super terram; et non remanebit de eo et de omnibus viris, qui cum eo sunt, ne unus quidem. 13 Quod si urbem aliquam fuerit ingressus, applicabit omnis Israel civitati illi funes, et trahemus eam in torrentem, ut non reperiatur nec calculus quidem ex ea ”. 14 Dixitque Absalom et omnis vir Israel: “ Melius consilium Chusai Arachitae consilio Achitophel ”. Dominus enim statuerat dissipare consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum. 15 Et ait Chusai Sadoc et Abiathar sacerdotibus: “ Hoc et hoc modo consilium dedit Achitophel Absalom et senibus Israel, et ego tale et tale dedi consilium; 16 nunc ergo mittite cito et nuntiate David dicentes: “Ne moreris nocte hac ad vada deserti, sed absque dilatione transgredere, ne absorbeatur rex et omnis populus, qui cum eo est” ”. 17 Ionathan autem et Achimaas stabant iuxta fontem Rogel; abiit ancilla et nuntiavit eis, et illi profecti sunt, ut referrent ad regem David nuntium; non enim poterant introire civitatem, ne viderentur. 18 Vidit autem eos quidam iuvenis et indicavit Absalom; illi vero concito gradu profecti ingressi sunt domum cuiusdam viri in Bahurim, qui habebat puteum in vestibulo suo, et descenderunt in eum. 19 Tulit autem mulier et expandit velamen super os putei et sparsit super illud ptisanas, et sic res latuit. 20 Cumque venissent servi Absalom ad mulierem in domum, dixerunt: “ Ubi est Achimaas et Ionathan? ”. Et respondit eis mulier: “ Transierunt hinc ad aquas ”. At hi, qui quaerebant, cum non repperissent, reversi sunt Ierusalem. 21 Cumque abissent, ascenderunt illi de puteo et pergentes nuntiaverunt regi David atque dixerunt: “ Surgite et transite cito fluvium, quoniam huiuscemodi dedit consilium contra vos Achitophel ”. 22 Surrexit ergo David et omnis populus, qui erat cum eo, et transierunt Iordanem, donec dilucesceret; et ne unus quidem residuus fuit, qui non transisset fluvium. 23 Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium suum, stravit asinum suum et surrexit et abiit in domum suam in civitatem suam et, disposita domo sua, laqueo se suspendit et interiit; et sepultus est in sepulcro patris sui. 24 David autem venit in Mahanaim, et Absalom transivit Iordanem, ipse et omnis vir Israel cum eo. 25 Amasam vero constituerat Absalom pro Ioab super exercitum; Amasa autem erat filius viri, qui vocabatur Iether Ismaelites, qui ingressus est ad Abigail filiam Isai sororem Sarviae, quae fuit mater Ioab. 26 Et castrametatus est Israel cum Absalom in terra Galaad. 27 Cumque venisset David in Mahanaim, Sobi filius Naas de Rabba filiorum Ammon et Machir filius Ammiel de Lodabar et Berzellai Galaadites de Rogelim 28 obtulerunt ei stratoria et tapetia et pelves et vasa fictilia, frumentum et hordeum et farinam, frixum cicer et fabam et lentem 29 et mel et butyrum, oves et pingues vitulos; dederuntque David et populo, qui cum eo erat, ad vescendum; suspicati enim sunt populum fame et siti fuisse fatigatum in deserto. |