Hľadaný výraz: 2 Kor 10-13, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 4
| 1 Ipse autem ego Paulus obse cro vos per mansuetudinem et modestiam Christi, qui in facie quidem humilis inter vos, absens autem confido in vobis; 2 rogo autem, ne praesens audeam per eam confidentiam, quae existimo audere in quosdam, qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus. 3 In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus 4 — nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum — consilia destruentes 5 et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi, 6 et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam, cum impleta fuerit vestra oboedientia. 7 Quae secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se, quia sicut ipse Christi est, ita et nos. 8 Nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram, non erubescam, 9 ut non existimer tamquam terrere vos per epistulas; 10 quoniam quidem “ Epistulae — inquiunt — graves sunt et fortes, praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis ”. 11 Hoc cogitet, qui eiusmodi est, quia quales sumus verbo per epistulas absentes, tales et praesentes in facto. 12 Non enim audemus inserere aut comparare nos quibusdam, qui seipsos commendant; sed ipsi se in semetipsis metientes et comparantes semetipsos sibi, non intellegunt. 13 Nos autem non ultra mensuram gloriabimur sed secundum mensuram regulae, quam impertitus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos. 14 Non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nosmetipsos, usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi; 15 non ultra mensuram gloriantes in alienis laboribus, spem autem habentes, crescente fide vestra, in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam, 16 ad evangelizandum in iis, quae ultra vos sunt, et non in aliena regula gloriari in his, quae praeparata sunt. 17 Qui autem gloriatur, in Domino glorietur; 18 non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem Dominus commendat. |
| 1 Utinam sustineretis modi cum quid insipientiae meae; sed et supportate me! 2 Aemulor enim vos Dei aemulatione; despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. 3 Timeo autem, ne, sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri a simplicitate et castitate, quae est in Christum. 4 Nam si is qui venit, alium Christum praedicat, quem non praedicavimus, aut alium Spiritum accipitis, quem non accepistis, aut aliud evangelium, quod non recepistis, recte pateremini. 5 Existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis; 6 nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omni autem manifestantes in omnibus ad vos. 7 Aut numquid peccatum feci meipsum humilians, ut vos exaltemini, quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis? 8 Alias ecclesias exspoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum 9 et, cum essem apud vos et egerem, nulli onerosus fui; nam, quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia; et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo. 10 Est veritas Christi in me, quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae. 11 Quare? Quia non diligo vos? Deus scit! 12 Quod autem facio et faciam, ut amputem occasionem eorum, qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos. 13 Nam eiusmodi pseudoapostoli, operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi. 14 Et non mirum, ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis; 15 non est ergo magnum, si et ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae, quorum finis erit secundum opera ipsorum. 16 Iterum dico, ne quis me putet insipientem esse; alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier. 17 Quod loquor, non loquor secundum Dominum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriationis. 18 Quoniam multi gloriantur secundum carnem, et ego gloriabor. 19 Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes; 20 sustinetis enim, si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit. 21 Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus; in quo quis audet, in insipientia dico, audeo et ego. 22 Hebraei sunt? Et ego. Israelitae sunt? Et ego. Semen Abrahae sunt? Et ego. 23 Ministri Christi sunt? Minus sapiens dico, plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter; 24 a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi, 25 ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui; 26 in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus; 27 in labore et aerumna, in vigiliis saepe, in fame et siti, in ieiuniis frequenter, in frigore et nuditate; 28 praeter illa, quae extrinsecus sunt, instantia mea cotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum. 29 Quis infirmatur, et non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? 30 Si gloriari oportet, quae infirmitatis meae sunt, gloriabor. 31 Deus et Pater Domini Iesu scit, qui est benedictus in saecula, quod non mentior. 32 Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet; 33 et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus eius. |
| 1 Gloriari oportet; non expedit quidem, veniam autem ad visiones et revelationes Domini. 2 Scio hominem in Christo ante annos quattuordecim — sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit — raptum eiusmodi usque ad tertium caelum. 3 Et scio huiusmodi hominem — sive in corpore sive extra corpus nescio, Deus scit — 4 quoniam raptus est in paradisum et audivit arcana verba, quae non licet homini loqui. 5 Pro eiusmodi gloriabor; pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis. 6 Nam, et si voluero gloriari, non ero insipiens, veritatem enim dicam; parco autem, ne quis in me existimet supra id, quod videt me aut audit ex me, 7 et ex magnitudine revelationum. Propter quod, ne extollar, datus est mihi stimulus carni, angelus Satanae, ut me colaphizet, ne extollar. 8 Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me; 9 et dixit mihi: “ Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur ”. Libentissime igitur potius gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. 10 Propter quod placeo mihi in infirmitatibus, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus et in angustiis, pro Christo; cum enim infirmor, tunc potens sum. 11 Factus sum insipiens. Vos me coegistis; ego enim debui a vobis commendari. Nihil enim minus fui ab his, qui sunt supra modum apostoli, tametsi nihil sum; 12 signa tamen apostoli facta sunt super vos in omni patientia, signis quoque et prodigiis et virtutibus. 13 Quid est enim quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? Donate mihi hanc iniuriam. 14 Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos et non ero gravis vobis; non enim quaero, quae vestra sunt, sed vos; nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis. 15 Ego autem libentissime impendam et superimpendar ipse pro animabus vestris. Si plus vos diligo, minus diligar? 16 Esto quidem, ego vos non gravavi; sed cum essem astutus, dolo vos cepi. 17 Numquid per aliquem eorum, quos misi ad vos, circumveni vos? 18 Rogavi Titum et misi cum illo fratrem; numquid Titus vos circumvenit? Nonne eodem spiritu ambulavimus? Nonne iisdem vestigiis? 19 Olim putatis quod excusemus nos apud vos? Coram Deo in Christo loquimur; omnia autem, carissimi, propter vestram aedificationem. 20 Timeo enim, ne forte, cum venero, non quales volo, inveniam vos, et ego inveniar a vobis, qualem non vultis; ne forte contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint; 21 ne iterum, cum venero, humiliet me Deus meus apud vos, et lugeam multos ex his, qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam super immunditia et fornicatione et impudicitia, quam gesserunt. |
| 1 Ecce tertio hoc venio ad vos; in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. 2 Praedixi et praedico, ut praesens bis et nunc absens his, qui ante peccaverunt, et ceteris omnibus, quoniam, si venero iterum, non parcam, 3 quoniam experimentum quaeritis eius, qui in me loquitur, Christi, qui in vos non infirmatur, sed potens est in vobis. 4 Nam etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo, sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vos. 5 Vosmetipsos tentate, si estis in fide; ipsi vos probate. An non cognoscitis vos ipsos, quia Iesus Christus in vobis est? Nisi forte reprobi estis. 6 Spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi. 7 Oramus autem Deum, ut nihil mali faciatis, non ut nos probati pareamus, sed ut vos, quod bonum est, faciatis, nos autem ut reprobi simus. 8 Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate. 9 Gaudemus enim, quando nos infirmi sumus, vos autem potentes estis; hoc et oramus, vestram consummationem. 10 Ideo haec absens scribo, ut non praesens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem. 11 De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini invicem, idem sapite, pacem habete, et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum. 12 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos sancti omnes. 13 Gratia Domini Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis. |






