Hľadaný výraz: 1Sam 10,18-21, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
18 et ait ad filios Israel: “ Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ego eduxi Israel de Aegypto et erui vos de manu Aegyptiorum et de manu omnium regnorum, quae affligebant vos. 19 Vos autem hodie proiecistis Deum vestrum, qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris, et dixistis: “Nequaquam, sed regem constitue super nos!”. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras et per familias ”. 20 Et applicuit Samuel omnes tribus Israel; et cecidit sors in tribum Beniamin. 21 Et applicuit tribum Beniamin et cognationes eius; et cecidit in cognationem Metri et pervenit usque ad Saul filium Cis. Quaesierunt ergo eum, et non est inventus.

1

mail   print   facebook   twitter