Hľadaný výraz: 1Mach 12,41-47, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
41 Et exivit Ionathas obviam illi cum quadraginta milibus virorum electorum in proelium et venit Bethsan. 42 Et vidit Tryphon quia venit cum exercitu multo et extendere in eum manus timuit 43 et excepit eum cum honore et commendavit eum omnibus amicis suis et dedit ei munera et praecepit exercitibus suis, ut oboedirent ei sicut sibi. 44 Et dixit Ionathae: “ Ut quid vexasti universum populum, cum bellum nobis non sit? 45 Et nunc remitte eos in domos suas. Elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi et reliqua praesidia et reliquum exercitum et universos praepositos negotiis et conversus abibo; propterea enim veni ”. 46 Et credidit ei et fecit, sicut dixit, et dimisit exercitum, et abierunt in terram Iudae. 47 Retinuit autem secum tria milia virorum, ex quibus remisit in Galilaeam duo milia; mille autem venerunt cum eo.

1

mail   print   facebook   twitter