Hľadaný výraz: 1Kor 15,50-58, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
50 Hoc autem dico, fratres, quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptelam possidebit. 51 Ecce mysterium vobis dico: Non omnes quidem dormiemus, sed omnes immutabimur, 52 in momento, in ictu oculi, in novissima tuba; canet enim, et mortui suscitabuntur incorrupti, et nos immutabimur. 53 Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale induere immortalitatem. 54 Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptelam, et mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: “ Absorpta est mors in victoria. 55 Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, stimulus tuus? ”. 56 Stimulus autem mortis peccatum est, virtus vero peccati lex. 57 Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum. 58 Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote, immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.

1

mail   print   facebook   twitter