Hľadaný výraz: 1Kor 11,17-34, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
17 Hoc autem praecipio, non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis. 18 Primum quidem convenientibus vobis in ecclesia, audio scissuras inter vos esse et ex parte credo. 19 Nam oportet et haereses inter vos esse, ut et, qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. 20 Convenientibus ergo vobis in unum, non est dominicam cenam manducare; 21 unusquisque enim suam cenam praesumit in manducando, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. 22 Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? Aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos, qui non habent? Quid dicam vobis? Laudabo vos? In hoc non laudo! 23 Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Iesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem 24 et gratias agens fregit et dixit: “ Hoc est corpus meum, quod pro vobis est; hoc facite in meam commemorationem ”; 25 similiter et calicem, postquam cenatum est, dicens: “ Hic calix novum testamentum est in meo sanguine; hoc facite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem ”. 26 Quotiescumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiatis, donec veniat. 27 Itaque, quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. 28 Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat; 29 qui enim manducat et bibit, iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus. 30 Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles et dormiunt multi. 31 Quod si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur; 32 dum iudicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur 33 Itaque, fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate. 34 Si quis esurit, domi manducet, ut non in iudicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.

1

mail   print   facebook   twitter