Hľadaný výraz: 1Kor 10,14-22, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
| 14 Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura. 15 Ut prudentibus loquor; vos iudicate, quod dico: 16 Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? Et panis, quem frangimus, nonne communicatio corporis Christi est? 17 Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes enim de uno pane participamur. 18 Videte Israel secundum carnem: nonne, qui edunt hostias, communicantes sunt altari? 19 Quid ergo dico? Quod idolothytum sit aliquid? Aut quod idolum sit aliquid? 20 Sed, quae immolant, daemoniis immolant et non Deo; nolo autem vos communicantes fieri daemoniis. 21 Non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum; non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum. 22 An aemulamur Dominum? Numquid fortiores illo sumus? |






