Hľadaný výraz: 1Pt 2,13-17, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
13 Subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum: sive regi quasi praecellenti 14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum; 15 quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam, 16 quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei. 17 Omnes honorate, fraternitatem diligite, Deum timete, regem honorificate.

1

mail   print   facebook   twitter