výhody registrácie

Príslovia

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Prís 13, 1-25

1 (VUL) Filius sapiens disciplina patris; qui autem illusor est, non audit, cum arguitur.

2 (VUL) De fructu oris sui homo satiabitur bonis, anima autem praevaricatorum violentia.

3 (VUL) Qui custodit os suum, custodit animam suam; qui autem incautus est eloquio, ruina est ei.

4 (VUL) Vult et non habet piger, anima autem operantium impinguabitur.

5 (VUL) Verbum mendax iustus detestabitur, impius autem confundit et dehonestat.

6 (VUL) Iustitia custodit innocentem in via, impietas autem peccatorem supplantat.

7 (VUL) Est qui quasi dives habetur, cum nihil habeat; et est qui quasi pauper, cum in multis divitiis sit.

8 (VUL) Redemptio animae viri divitiae suae; qui autem pauper est, increpationem non sustinet.

9 (VUL) Lux iustorum laetificat, lucerna autem impiorum exstinguetur.

10 (VUL) Inter superbos tantum iurgia sunt, et apud humiles sapientia.

11 (VUL) Substantia festinata minuetur; qui autem colligit manu, multiplicat.

12 (VUL) Spes, quae differtur, affligit animam, lignum vitae desiderium veniens.

13 (VUL) Qui contemnit verbum, ipse se obligat; qui autem timet praeceptum, retribuetur ei.

14 (VUL) Lex sapientis fons vitae, ut declinet a laqueis mortis.

15 (VUL) Intellegentia bona dabit gratiam, in itinere infidelium vorago.

16 (VUL) Omnis astutus agit cum consilio; qui autem fatuus est, aperit stultitiam.

17 (VUL) Nuntius impius cadet in malum, legatus autem fidelis sanitas.

18 (VUL) Egestas et ignominia ei, qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur.

19 (VUL) Desiderium, si compleatur, delectat animam; detestantur stulti fugere mala.

20 (VUL) Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit; amicus stultorum malus efficietur.

21 (VUL) Peccatores persequitur malum, et iustis retribuentur bona.

22 (VUL) Bonus relinquit heredes filios et nepotes; et custoditur iusto substantia peccatoris.

23 (VUL) Multi cibi in novalibus pauperum, et est qui perit, deficiente iudicio.

24 (VUL) Qui parcit virgae, odit filium suum; qui autem diligit illum, instanter erudit.

25 (VUL) Iustus comedit et replet animam suam, venter autem impiorum insaturabilis.


Prís 13, 1-25