výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 99, 1-9

1 (VUL) Dominus regnavit! Commoveantur populi sedet super cherubim, moveatur terra.

2 (VUL) Dominus in Sion magnus et excelsus super omnes populos.

3 (VUL) Confiteantur nomini tuo magno et terribili, quoniam sanctum est.

4 (VUL) Rex potens iudicium diligit: tu statuisti, quae recta sunt, iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti.

5 (VUL) Exaltate Dominum Deum nostrum et adorate ad scabellum pedum eius, quoniam sanctus est.

6 (VUL) Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, et Samuel inter eos, qui invocant nomen eius. Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos,

7 (VUL) in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia eius et praeceptum, quod dedit illis.

8 (VUL) Domine Deus noster, tu exaudiebas eos; Deus, tu propitius fuisti eis, ulciscens autem adinventiones eorum.

9 (VUL) Exaltate Dominum Deum nostrum et adorate ad montem sanctum eius, quoniam sanctus Dominus Deus noster.


Ž 99, 1-9





Z 99 - Aj tento žalm je venovaný Bohu ako svätému Kráľovi, je tiež mesiášsky, pretože sa v ňom vyzdvihuje všeobecné Božie kráľovstvo.

Z 99,1-3 - "Pán kraľuje" (Ž 93,1), "tróni nad cherubmi" (1 Sam 4,4; 2 Sam 6,2; Iz 37,16; Ž 80,2; 1 Krn 13,6), čiže nad archou zmluvy, na ktorej boli dvaja cherubi (Ex 25,22).