 | ŽalmyBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Ž 123, 1-4 |
1 (VUL) Canticum ascensionum. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in caelis.
2 (VUL) Ecce sicut oculi servorum ad manus dominorum suorum, sicut oculi ancillae ad manus dominae suae, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.
3 (VUL) Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione;
4 (VUL) quia multum repleta est anima nostra derisione abundantium et despectione superborum.
 | | Ž 123, 1-4 |
Verš 1
Canticum ascensionum. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in caelis.
Ž 115:3 - Deus autem noster in caelo; omnia, quaecumque voluit, fecit.
Z 123 - O nadpise pozri poznámku k 120. žalmu.