výhody registrácie

2. kniha kroník

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

2Krn 27, 1-9

1 (VUL) Viginti quinque annorum erat Ioatham, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ierusa filia Sadoc.

2 (VUL) Fecitque, quod rectum erat coram Domino iuxta omnia, quae fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini, et adhuc populus delinquebat.

3 (VUL) Ipse aedificavit portam domus Domini Superiorem et in muro Ophel multa construxit.

4 (VUL) Urbes quoque aedificavit in montibus Iudae et in saltibus castella et turres.

5 (VUL) Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in anno illo centum talenta argenti et decem milia choros tritici ac totidem choros hordei; haec ei praebuerunt filii Ammon etiam in anno secundo et tertio.

6 (VUL) Corroboratusque est Ioatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo.

7 (VUL) Reliqua autem gestorum Ioatham et omnes pugnae eius et viae scriptae sunt in libro regum Israel et Iudae.

8 (VUL) Viginti quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem.

9 (VUL) Dormivitque Ioatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David; et regnavit Achaz filius eius pro eo.


2Krn 27, 1-9





Verš 1
Viginti quinque annorum erat Ioatham, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ierusa filia Sadoc.
2Kr 15:33 - Viginti quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ierusa filia Sadoc.

2Krn 27,1-3 - Porov. 2 Kr 15,33–35.

2Krn 27,3 - Hornú bránu pozri 23,20. – Kopec Ofel bol juhovýchodne od chrámu. Na tej strane musel teda byť aj Ofelský múr.