 | ŽalmyBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Ž 14, 1-7 |
1 (VUL) Magistro chori. David. Dixit insipiens in corde suo: “ Non est Deus ”. Corrupti sunt et abominationes operati sunt; non est qui faciat bonum.
2 (VUL) Dominus de caelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intellegens aut requirens Deum.
3 (VUL) Omnes declinaverunt, simul corrupti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
4 (VUL) Nonne scient omnes, qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? Dominum non invocaverunt;
5 (VUL) illic trepidaverunt timore, quoniam Deus cum generatione iusta est.
6 (VUL) Vos consilium inopis confundetis, Dominus autem spes eius est.
7 (VUL) Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum converterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Iacob, et laetabitur Israel.
 | | Ž 14, 1-7 |
Verš 1
Magistro chori. David. Dixit insipiens in corde suo: “ Non est Deus ”. Corrupti sunt et abominationes operati sunt; non est qui faciat bonum.
Ž 10:4 - NUN. Spernit Dominum peccator in arrogantia sua: “ Non requiret; non est Deus ”.
Ž 53:1 - Magistro chori. Secundum " Mahalat ". Maskil. David. Dixit insipiens in corde suo: “ Non est Deus ”.
Rim 3:10 - sicut scriptum est: “ Non est iustus quisquam,