výhody registrácie

Kniha proroka Jeremiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jer 47, 1-7

1 (VUL) Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophe tam contra Philisthim, antequam percuteret pharao Gazam.

2 (VUL) Haec dicit Dominus: “ Ecce, aquae ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens inundans et operient terram et plenitudinem eius, urbem et habitatores eius. Clamabunt homines, et ululabunt omnes habitatores terrae

3 (VUL) a strepitu ungularum fortium equorum eius, a commotione quadrigarum eius et tumultu rotarum illius; non respexerunt patres filios, manibus dissolutis,

4 (VUL) pro adventu diei, in quo vastabuntur omnes Philisthim, et dissipabitur Tyro et Sidoni omnis superstes auxiliator: depopulatus est enim Dominus Philisthim, reliquias insulae Caphtor.

5 (VUL) Venit calvitium super Gazam, conticuit Ascalon; reliquiae Enacim, usquequo incidetis vos?

6 (VUL) O mucro Domini, usquequo non quiesces? Ingredere in vaginam tuam, refrigerare et sile.

7 (VUL) Quomodo quiescet, cum Dominus praeceperit ei adversus Ascalonem et adversus maritimas regiones ibique condixerit illi? ”.


Jer 47, 1-7