Hľadaný výraz: Lk 3,13-196,20, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 22
| 13 At ille dixit ad eos: “ Nihil amplius quam constitutum est vobis, faciatis ”. 14 Interrogabant autem eum et milites dicentes: “ Quid faciemus et nos? ”. Et ait illis: “ Neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris ”. 15 Existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Ioanne, ne forte ipse esset Christus, 16 respondit Ioannes dicens omnibus: “ Ego quidem aqua baptizo vos. Venit autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni; 17 cuius ventilabrum in manu eius ad purgandam aream suam et ad congregandum triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inexstinguibili ”. 18 Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum. 19 Herodes autem tetrarcha, cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis, quae fecit Herodes, 20 adiecit et hoc supra omnia et inclusit Ioannem in carcere. 21 Factum est autem, cum baptizaretur omnis populus, et Iesu baptizato et orante, apertum est caelum, 22 et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba super ipsum; et vox de caelo facta est: “ Tu es Filius meus dilectus; in te complacui mihi ”. 23 Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Ioseph, qui fuit Heli, 24 qui fuit Matthat, qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Iannae, qui fuit Ioseph, 25 qui fuit Matthathiae, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Esli, qui fuit Naggae, 26 qui fuit Maath, qui fuit Matthathiae, qui fuit Semei, qui fuit Iosech, qui fuit Ioda, 27 qui fuit Ioanna, qui fuit Resa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salathiel, qui fuit Neri, 28 qui fuit Melchi, qui fuit Addi, qui fuit Cosam, qui fuit Elmadam, qui fuit Her, 29 qui fuit Iesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Iorim, qui fuit Matthat, qui fuit Levi, 30 qui fuit Simeon, qui fuit Iudae, qui fuit Ioseph, qui fuit Iona, qui fuit Eliachim, 31 qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Matthatha, qui fuit Nathan, qui fuit David, 32 qui fuit Iesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naasson, 33 qui fuit Aminadab, qui fuit Admin, qui fuit Arni, qui fuit Esrom, qui fuit Phares, qui fuit Iudae, 34 qui fuit Iacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abrahae, qui fuit Thare, qui fuit Nachor, 35 qui fuit Seruch, qui fuit Ragau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sala, 36 qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noe, qui fuit Lamech, 37 qui fuit Mathusala, qui fuit Henoch, qui fuit Iared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan, 38 qui fuit Enos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei. |
| 1 Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in deserto 2 diebus quadraginta et tentabatur a Diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis et, consummatis illis, esuriit. 3 Dixit autem illi Diabolus: “ Si Filius Dei es, dic lapidi huic, ut panis fiat ”. 4 Et respondit ad illum Iesus: “ Scriptum est: “Non in pane solo vivet homo” ”. 5 Et sustulit illum et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis; 6 et ait ei Diabolus: “ Tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum, quia mihi tradita est, et, cui volo, do illam: 7 tu ergo, si adoraveris coram me, erit tua omnis ”. 8 Et respondens Iesus dixit illi: “ Scriptum est: “Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies” ”. 9 Duxit autem illum in Ierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi: “ Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum. 10 Scriptum est enim: “Angelis suis mandabit de te, ut conservent te” 11 et: “In manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum” ”. 12 Et respondens Iesus ait illi: “ Dictum est: “Non tentabis Dominum Deum tuum” ”. 13 Et consummata omni tentatione, Diabolus recessit ab illo usque ad tempus. 14 Et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam. Et fama exiit per universam regionem de illo. 15 Et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus. 16 Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere. 17 Et tradi tus est illi liber prophetae Isaiae; et ut revolvit librum, invenit locum, ubi scriptum erat: 18 “ Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus, misit me praedicare captivis remissionem et caecis visum, dimittere confractos in remissione, 19 praedicare annum Domini acceptum ”. 20 Et cum plicuisset librum, reddidit ministro et sedit; et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. 21 Coepit autem dicere ad illos: “ Hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris ”. 22 Et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius, et dicebant: “ Nonne hic filius est Ioseph? ”. 23 Et ait illis: “ Utique dicetis mihi hanc similitudinem: “Medice, cura teipsum; quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua” ”. 24 Ait autem: “ Amen dico vobis: Nemo propheta acceptus est in patria sua. 25 In veritate autem dico vobis: Multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex, cum facta est fames magna in omni terra; 26 et ad nullam illarum missus est Elias nisi in Sarepta Sidoniae ad mulierem viduam. 27 Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta; et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus ”. 28 Et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes; 29 et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis, supra quem civitas illorum erat aedificata, ut praecipitarent eum. 30 Ipse autem transiens per medium illorum ibat. 31 Et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae. Et docebat illos sabbatis; 32 et stupebant in doctrina eius, quia in potestate erat sermo ipsius. 33 Et in synagoga erat homo habens spiritum daemonii immundi; et exclamavit voce magna: 34 “ Sine; quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio te qui sis: Sanctus Dei ”. 35 Et increpavit illi Iesus dicens: “ Obmutesce et exi ab illo! ”. Et cum proiecisset illum daemonium in medium, exiit ab illo nihilque illum nocuit. 36 Et factus est pavor in omnibus; et colloquebantur ad invicem dicentes: “ Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt? ”. 37 Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis. 38 Surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magna febri; et rogaverunt illum pro ea. 39 Et stans super illam imperavit febri, et dimisit illam; et continuo surgens ministrabat illis. 40 Cum sol autem occidisset, omnes, qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum; at ille singulis manus imponens curabat eos. 41 Exibant autem daemonia a multis clamantia et dicentia: “ Tu es Filius Dei ”. Et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum. 42 Facta autem die, egressus ibat in desertum locum; et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum, ne discederet ab eis. 43 Quibus ille ait: “ Et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei, quia ideo missus sum ”. 44 Et erat praedicans in synagogis Iudaeae. |
| 1 Factum est autem, cum turba urgeret illum et audiret verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth 2 et vidit duas naves stantes secus stagnum; piscatores autem descenderant de illis et lavabant retia. 3 Ascendens autem in unam navem, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum; et sedens docebat de navicula turbas. 4 Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: “ Duc in altum et laxate retia vestra in capturam ”. 5 Et respondens Simon dixit: “ Praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus; in verbo autem tuo laxabo retia ”. 6 Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam; rumpebantur autem retia eorum. 7 Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent et adiuvarent eos; et venerunt et impleverunt ambas naviculas, ita ut mergerentur. 8 Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Iesu dicens: “ Exi a me, quia homo peccator sum, Domine ”. 9 Stupor enim circumdederat eum et omnes, qui cum illo erant, in captura piscium, quos ceperant; 10 similiter autem et Iacobum et Ioannem, filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Iesus: “ Noli timere; ex hoc iam homines eris capiens ”. 11 Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt illum. 12 Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra; et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens: “ Domine, si vis, potes me mundare ”. 13 Et extendens manum tetigit illum dicens: “ Volo, mundare! ”; et confestim lepra discessit ab illo. 14 Et ipse praecepit illi, ut nemini diceret, sed: “ Vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, sicut praecepit Moyses, in testimonium illis ”. 15 Perambulabat autem magis sermo de illo, et conveniebant turbae multae, ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis; 16 ipse autem secedebat in desertis et orabat. 17 Et factum est, in una dierum, et ipse erat docens, et erant pharisaei sedentes et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Ierusalem; et virtus Domini erat ei ad sanandum. 18 Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus, et quaerebant eum inferre et ponere ante eum. 19 Et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba, ascenderunt supra tectum et per tegulas summiserunt illum cum lectulo in medium ante Iesum. 20 Quorum fidem ut vidit, dixit: “ Homo, remittuntur tibi peccata tua ”. 21 Et coeperunt cogitare scribae et pharisaei dicentes: “ Quis est hic, qui loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? ”. 22 Ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum, respondens dixit ad illos: “ Quid cogitatis in cordibus vestris? 23 Quid est facilius, dicere: “Dimittuntur tibi peccata tua”, an dicere: “Surge et ambula”? 24 Ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata — ait paralytico - : Tibi dico: Surge, tolle lectulum tuum et vade in domum tuam ”. 25 Et confestim surgens coram illis tulit, in quo iacebat, et abiit in domum suam magnificans Deum. 26 Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum; et repleti sunt timore dicentes: “ Vidimus mirabilia hodie ”. 27 Et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi: “ Sequere me ”. 28 Et relictis omnibus, surgens secutus est eum. 29 Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua; et erat turba multa publicanorum et aliorum, qui cum illis erant discumbentes. 30 Et murmurabant pharisaei et scribae eorum adversus discipulos eius dicentes: “ Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? ”. 31 Et respondens Iesus dixit ad illos: “ Non egent, qui sani sunt, medico, sed qui male habent. 32 Non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam ”. 33 At illi dixerunt ad eum: “ Discipuli Ioannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt, similiter et pharisaeorum; tui autem edunt et bibunt ”. 34 Quibus Iesus ait: “ Numquid potestis convivas nuptiarum, dum cum illis est sponsus, facere ieiunare? 35 Venient autem dies; et cum ablatus fuerit ab illis sponsus, tunc ieiunabunt in illis diebus ”. 36 Dicebat autem et similitudinem ad illos: “ Nemo abscindit commissuram a vestimento novo et immittit in vestimentum vetus; alioquin et novum rumpet, et veteri non conveniet commissura a novo. 37 Et nemo mittit vinum novum in utres veteres; alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur, et utres peribunt; 38 sed vinum novum in utres novos mittendum est. 39 Et nemo bibens vetus vult novum; dicit enim: “Vetus melius est!” ”. |
| 1 Factum est autem in sabbato, cum transiret per sata, et velle bant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibus. 2 Quidam autem pharisaeorum dixerunt: “ Quid facitis, quod non licet in sabbatis? ”. 3 Et respondens Iesus ad eos dixit: “ Nec hoc legistis, quod fecit David, cum esurisset ipse et qui cum eo erant? 4 Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his, qui cum ipso erant, quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus? ”. 5 Et dicebat illis: “ Dominus est sabbati Filius hominis ”. 6 Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam et doceret; et erat ibi homo, et manus eius dextra erat arida. 7 Observabant autem illum scribae et pharisaei, si sabbato curaret, ut invenirent accusare illum. 8 Ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini, qui habebat manum aridam: “ Surge et sta in medium ”. Et surgens stetit. 9 Ait autem ad illos Iesus: “ Interrogo vos, si licet sabbato bene facere an male; animam salvam facere an perdere? ”. 10 Et circumspectis omnibus illis, dixit illi: “ Extende manum tuam ”. Et fecit; et restituta est manus eius. 11 Ipsi autem repleti sunt insipientia et colloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu. 12 Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei. 13 Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos et elegit Duodecim ex ipsis, quos et apostolos nominavit: 14 Simonem, quem et cognominavit Petrum, et Andream fratrem eius et Iacobum et Ioannem et Philippum et Bartholomaeum 15 et Matthaeum et Thomam et Iacobum Alphaei et Simonem, qui vocatur Zelotes, 16 et Iudam Iacobi et Iudam Iscarioth, qui fuit proditor. 17 Et descendens cum illis stetit in loco campestri, et turba multa discipulorum eius, et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Ierusalem et maritima Tyri et Sidonis, 18 qui venerunt, ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis; et, qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur. 19 Et omnis turba quaerebant eum tangere, quia virtus de illo exibat et sanabat omnes. 20 Et ipse, elevatis oculis suis in discipulos suos, dicebat: “ Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. 21 Beati, qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati, qui nunc fletis, quia ridebitis. 22 Beati eritis, cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis. 23 Gaudete in illa die et exsultate, ecce enim merces vestra multa in caelo; secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum. 24 Verumtamen vae vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram! 25 Vae vobis, qui saturati estis nunc, quia esurietis! Vae vobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis! 26 Vae, cum bene vobis dixerint omnes homines! Secundum haec enim faciebant pseudoprophetis patres eorum. 27 Sed vobis dico, qui auditis: Diligite inimicos vestros, bene facite his, qui vos oderunt; 28 benedicite male dicentibus vobis, orate pro calumniantibus vos. 29 Ei, qui te percutit in maxillam, praebe et alteram; et ab eo, qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere. 30 Omni petenti te tribue; et ab eo, qui aufert, quae tua sunt, ne repetas. 31 Et prout vultis, ut faciant vobis homines, facite illis similiter. 32 Et si diligitis eos, qui vos diligunt, quae vobis est gratia? Nam et peccatores diligentes se diligunt. 33 Et si bene feceritis his, qui vobis bene faciunt, quae vobis est gratia? Si quidem et peccatores idem faciunt. 34 Et si mutuum dederitis his, a quibus speratis recipere, quae vobis gratia est? Nam et peccatores peccatoribus fenerantur, ut recipiant aequalia. 35 Verumtamen diligite inimicos vestros et bene facite et mutuum date nihil desperantes; et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. 36 Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est. 37 Et nolite iudicare et non iudicabimini; et nolite condemnare et non condemnabimini. Dimittite et dimittemini; 38 date, et dabitur vobis: mensuram bonam, confertam, coagitatam, supereffluentem dabunt in sinum vestrum; eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis ”. 39 Dixit autem illis et similitudinem: “ Numquid potest caecus caecum ducere? Nonne ambo in foveam cadent? 40 Non est discipulus super magistrum; perfectus autem omnis erit sicut magister eius. 41 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quae in oculo tuo est, non consideras? 42 Quomodo potes dicere fratri tuo: “Frater, sine eiciam festucam, quae est in oculo tuo”, ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies, ut educas festucam, quae est in oculo fratris tui. 43 Non est enim arbor bona faciens fructum malum, neque iterum arbor mala faciens fructum bonum. 44 Unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur; neque enim de spinis colligunt ficus, neque de rubo vindemiant uvam. 45 Bonus homo de bono thesauro cordis profert bonum, et malus homo de malo profert malum: ex abundantia enim cordis os eius loquitur. 46 Quid autem vocatis me: “Domine, Domine”, et non facitis, quae dico? 47 Omnis, qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos, ostendam vobis cui similis sit: 48 similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum et posuit fundamentum supra petram; inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi et non potuit eam movere; bene enim aedificata erat. 49 Qui autem audivit et non fecit, similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento; in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit, et facta est ruina domus illius magna ”. |
| 1 Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intra vit Capharnaum. 2 Centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus, qui illi erat pretiosus. 3 Et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum, ut veniret et salvaret servum eius. 4 At illi cum venissent ad Iesum, rogabant eum sollicite dicentes: “ Dignus est, ut hoc illi praestes: 5 diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis ”. 6 Iesus autem ibat cum illis. At cum iam non longe esset a domo, misit centurio amicos dicens ei: “ Domine, noli vexari; non enim dignus sum, ut sub tectum meum intres, 7 propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus, ut venirem ad te; sed dic verbo, et sanetur puer meus. 8 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: “Vade”, et vadit; et alii: “Veni”, et venit; et servo meo: “Fac hoc”, et facit ”. 9 Quo audito, Iesus miratus est eum et conversus sequentibus se turbis dixit: “ Dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni! ”. 10 Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum sanum. 11 Et factum est, deinceps ivit in civitatem, quae vocatur Naim, et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa. 12 Cum autem appropinquaret portae civitatis, et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae; et haec vidua erat, et turba civitatis multa cum illa. 13 Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super ea dixit illi: “ Noli flere! ”. 14 Et accessit et tetigit loculum; hi autem, qui portabant, steterunt. Et ait: “ Adulescens, tibi dico: Surge! ”. 15 Et resedit, qui erat mortuus, et coepit loqui; et dedit illum matri suae. 16 Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum dicentes: “ Propheta magnus surrexit in nobis ” et: “ Deus visitavit plebem suam ”. 17 Et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem. 18 Et nuntiaverunt Ioanni discipuli eius de omnibus his. 19 Et convocavit duos de discipulis suis Ioannes et misit ad Dominum dicens: “ Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? ”. 20 Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: “ Ioannes Baptista misit nos ad te dicens: “Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?” ”. 21 In ipsa hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum. 22 Et respondens dixit illis: “ Euntes nuntiate Ioanni, quae vidistis et audistis: caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur; 23 et beatus est, quicumque non fuerit scandalizatus in me ”. 24 Et cum discessissent nuntii Ioannis, coepit dicere de Ioanne ad turbas: “ Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri? 25 Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestimentis indutum? Ecce, qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt. 26 Sed quid existis videre? Prophetam? Utique, dico vobis, et plus quam prophetam. 27 Hic est, de quo scriptum est: “Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te”. 28 Dico vobis: Maior inter natos mulierum Ioanne nemo est; qui autem minor est in regno Dei, maior est illo. 29 Et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum, baptizati baptismo Ioannis; 30 pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo. 31 Cui ergo similes dicam homines generationis huius, et cui similes sunt? 32 Similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem, quod dicit: “Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis; lamentavimus, et non plorastis!”. 33 Venit enim Ioannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum, et dicitis: “Daemonium habet!”; 34 venit Filius hominis manducans et bibens, et dicitis: “Ecce homo devorator et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum!”. 35 Et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis ”. 36 Rogabat autem illum quidam de pharisaeis, ut manducaret cum illo; et ingressus domum pharisaei discubuit. 37 Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuit in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti; 38 et stans retro secus pedes eius flens lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius et unguento ungebat. 39 Videns autem pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: “ Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis mulier, quae tangit eum, quia peccatrix est ”. 40 Et respondens Iesus dixit ad illum: “ Simon, habeo tibi aliquid dicere ”. At ille ait: “ Magister, dic ”. 41 “ Duo debitores erant cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta. 42 Non habentibus illis, unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eorum plus diliget eum? ”. 43 Respondens Simon dixit: “ Aestimo quia is, cui plus donavit ”. At ille dixit ei: “ Recte iudicasti ”. 44 Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: “ Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam: aquam pedibus meis non dedisti; haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit. 45 Osculum mihi non dedisti; haec autem, ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos. 46 Oleo caput meum non unxisti; haec autem unguento unxit pedes meos. 47 Propter quod dico tibi: Remissa sunt peccata eius multa, quoniam dilexit multum; cui autem minus dimittitur, minus diligit ”. 48 Dixit autem ad illam: “ Remissa sunt peccata tua ”. 49 Et coeperunt, qui simul accumbebant, dicere intra se: “ Quis est hic, qui etiam peccata dimittit?”. 50 Dixit autem ad mulierem: “ Fides tua te salvam fecit; vade in pace! ”. |






