Verš 3
Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiae suae, dante signa et prodigia fieri per manus eorum.
Mk 16:20 - Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis.
Sk 19:11 - Virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus Pauli,
Heb 2:4 - contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem.
Verš 6
intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae, Lystram et Derben et ad regionem in circuitu
Mt 10:23 - Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam; amen enim dico vobis: Non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis.
Sk 8:1 - Saulus autem erat consentiens neci eius. Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesiam, quae erat Hierosolymis; et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos.
Verš 8
Et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris suae, qui numquam ambulaverat.
Sk 3:2 - Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suae, baiulabatur; quem ponebant cotidie ad portam templi, quae dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum;
Verš 10
dixit magna voce: “ Surge super pedes tuos rectus! ”. Et exsilivit et ambulabat.
Iz 35:6 - Tunc saliet sicut cervus claudus, et exsultabit lingua mutorum, quia erumpent in deserto aquae, et torrentes in solitudine.
Verš 11
Turbae autem cum vidissent, quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam Lycaonice dicentes: “ Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos! ”;
Sk 28:6 - at illi exspectabant eum in tumorem convertendum aut subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se dicebant eum esse deum.
Verš 15
et dicentes: “ Viri, quid haec facitis? Et nos mortales sumus similes vobis homines, evangelizantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt.
Sk 10:26 - Petrus vero levavit eum dicens: “ Surge, et ego ipse homo sum ”.
Zjv 19:10 - Et cecidi ante pedes eius, ut adorarem eum. Et dicit mihi: “ Vide, ne feceris! Conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu. Deum adora. Testimonium enim Iesu est spiritus prophetiae ”.
Zjv 22:9 - Et dicit mihi: “ Vide, ne feceris. Conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum, qui servant verba libri huius; Deum adora! ”.
Gn 1:1 - In principio creavit Deus caelum et terram.
Ž 33:6 - Verbo Domini caeli facti sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
Ž 124:8 - Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit caelum et terram.
Ž 146:6 - qui fecit caelum et terram, mare et omnia, quae in eis sunt; qui custodit veritatem in saeculum,
Zjv 14:7 - dicens magna voce: “ Timete Deum et date illi gloriam, quia venit hora iudicii eius; et adorate eum, qui fecit caelum et terram et mare et fontes aquarum ”.
Verš 16
Qui in praeteritis generationibus permisit omnes gentes ambulare in viis suis;
Ž 81:12 - Et non audivit populus meus vocem meam, et Israel non intendit mihi.
Verš 17
et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens, de caelo dans vobis pluvias et tempora fructifera, implens cibo et laetitia corda vestra ”.
Rim 1:19 - quia, quod noscibile est Dei, manifestum est in illis; Deus enim illis manifestavit.
Verš 19
Supervenerunt autem ab Antiochia et Iconio Iudaei et persuasis turbis lapidantesque Paulum trahebant extra civitatem aestimantes eum mortuum esse.
2Kor 11:25 - ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui;
Verš 22
confirmantes animas discipulorum, exhortantes, ut permanerent in fide, et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.
Sk 11:23 - qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei, gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino,
Sk 13:43 - Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Iudaeorum et colentium proselytorum Paulum et Barnabam, qui loquentes suadebant eis, ut permanerent in gratia Dei.
Mt 10:38 - et, qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus.
Mt 16:24 - Tunc Iesus dixit discipulis suis: “ Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me.
Lk 24:26 - Nonne haec oportuit pati Christum et intrare in gloriam suam? ”.
2Tim 3:12 - Et omnes, qui volunt pie vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur;
Verš 26
Et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiae Dei in opus, quod compleverunt.
Sk 13:1 - Erant autem in ecclesia, quae erat Antiochiae, pro phetae et doctores: Barnabas et Simeon, qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis et Manaen, qui erat Herodis tetrarchae collactaneus, et Saulus.
Sk 14,6 - Lykaónia; pozri poznámku k 13, 51. Je ohraničená Kappadóciou, Galáciou, Frýgiou, Pizídiou, Pamfýliou a Cilíciou. Lystra je asi 40 km na juh od Ikónia, Derbe zasa asi 50 km od Lystry.
Sk 14,11-12 - Podľa povesti práve na tomto území navštívil Zeus (Jupiter) a Hermes (Merkúr) manželov Filemona a Baukisu.
Sk 14,23 - Ide o ustanovenie miestnej hierarchie. "Starší" (gr. presbýteroi) tu znamenajú predstavených cirkevných obcí.
Sk 14,25 - Atália je prístavné mesto, ktoré vybudoval Attalius II., kráľ Pergama.