Verš 3
Moyses autem ascendit ad Deum, vocavitque eum Dominus de monte et ait: “ Haec dices domui Iacob et annuntiabis filiis Israel:
Sk 7:38 - Hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sinai, et cum patribus nostris; qui accepit verba viva dare nobis;
Verš 4
Vos ipsi vidistis, quae fecerim Aegyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum et adduxerim ad me.
Dt 29:2 - tentationes magnas, quas viderunt oculi tui, signa illa portentaque ingentia;
Dt 32:11 - Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans expandit alas suas et assumpsit eum atque portavit super pennas suas.
Verš 5
Si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis; mea est enim omnis terra.
Dt 7:6 - quia populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram.
Dt 10:14 - En Domini Dei tui caelum est et caelum caeli, terra et omnia, quae in ea sunt;
Dt 14:2 - quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit, ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quae sunt super terram.
Dt 26:18 - et Dominus elegit te hodie, ut sis ei populus peculiaris, sicut locutus est tibi, et custodias omnia mandata illius,
Ž 135:4 - Quoniam Iacob elegit sibi Dominus, Israel in peculium sibi.
Iz 41:8 - Tu autem, Israel, serve meus, Iacob, quem elegi, semen Abraham amici mei,
Tít 2:14 - qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum peculiarem, sectatorem bonorum operum.
Ž 24:1 - David. PSALMUS. Domini est terra, et plenitudo eius, orbis terrarum, et qui habitant in eo.
Verš 6
Et vos eritis mihi regnum sacerdotum et gens sancta. Haec sunt verba, quae loqueris ad filios Israel ”.
1Pt 2:9 - Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum:
Verš 8
Responditque universus populus simul: “ Cuncta, quae locutus est Dominus, faciemus ”. Cumque rettulisset Moyses verba populi ad Dominum,
Ex 24:3 - Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia; responditque omnis populus una voce: “ Omnia verba Domini, quae locutus est, faciemus ”.
Verš 12
Constituesque terminos populo per circuitum et dices: Cavete, ne ascendatis in montem nec tangatis fines illius; omnis, qui tetigerit montem, morte morietur.
Heb 12:18 - Non enim accessistis ad tractabilem et ardentem ignem et turbinem et caliginem et procellam
Verš 15
ait ad eos: “ Estote parati in diem tertium; ne appropinquetis uxoribus vestris ”.
1Sam 21:4 - Nunc igitur, si habes ad manum quinque panes, da mihi, aut quidquid inveneris ”.
1Kor 7:5 - Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi et iterum sitis in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.
Verš 16
Iamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat; et ecce coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem, clangorque bucinae vehementius perstrepebat; et timuit populus, qui erat in castris.
Heb 12:18 - Non enim accessistis ad tractabilem et ardentem ignem et turbinem et caliginem et procellam
Verš 17
Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis.
Dt 4:10 - die, in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb, quando Dominus locutus est mihi: “Congrega ad me populum, ut audiant sermones meos et discant timere me omni tempore, quo vivunt in terra, doceantque filios suos”.
Verš 18
Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne, et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace. Et tremuit omnis mons vehementer.
Sdc 5:4 - Domine, cum exires de Seir, incederes de regione Edom, terra mota est, caelique stillaverunt, ac nubes stillaverunt aquis;
Ž 68:8 - Deus, cum egredereris in conspectu populi tui, cum pertransires in deserto,
Ž 114:4 - montes saltaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. -
Hab 3:10 - viderunt te et doluerunt montes. Effuderunt aquas nubes, dedit abyssus vocem suam, in altum levavit manus suas.
Ex 19,1-2 - Sinajská púšť je rovina Sebaje na juh od Sinaja. Sinajské pohorie leží na juhu Sinajského polostrova a delí sa na skupinu vrchov západných, El-Homr, východných, Džebel ed-Deir, a stredných, Sinaj alebo Horeb. Dnes sa mienky rozchádzajú, či vrch, na ktorom Mojžiš dostáva kamenné dosky, je severný vrch Sinaja Rás-es-Safsaf (2114 m) alebo najvyšší vrch na juhu Sinaja, Džebel Músa (2244 m). Väčšia časť autorov považuje za vrch zákona najvyšší vrch Džebel Músa.
Ex 19,5-6 - Boh ponúka Izraelitom svoju zmluvu, ktorou si chce vyvolený ľud pripútať k sebe. Izraeliti sa majú slobodne rozhodnúť pre túto zmluvu. Tento moment je v dejinách spásy význačný a prevyšuje ho len Ježišova dobrovoľná smrť na kríži, keď Spasiteľ sveta uzaviera novú zmluvu s tými, ktorí budú jeho krvou vykúpení a spasení.
Ex 19,7 - Starší ľudu nie vekom (porov. 3,16).
Ex 19,10 - Ľud sa mal zasvätiť celkom pravému Bohu. Vonkajšie očisťovanie bolo len znakom vnútornej čistoty duše.
Ex 19,16-19 - Boh sa zjavuje v ohni ako kedysi Mojžišovi (3,1) a Abrahámovi (Gn 15,17).
Ex 19,22 - Pred ustanovením áronského kňazstva kňazmi boli otcovia rodín, ktorí za iných okolností mali právo pristupovať k Bohu; pri tomto mimoriadnom Božom zjavení však ani oni nesmú pristúpiť bližšie.