 | Kniha EsterBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Est 10, 1-16 |
1 (VUL) Rex vero Asuerus terrae et maris insulis imposuit tribu tum.
1 (VUL) Rex vero Asuerus terrae et maris insulis imposuit tribu tum.
2 (VUL) Cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochaeum, scripta sunt in libro annalium regum Medorum atque Persarum,
2 (VUL) Cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochaeum, scripta sunt in libro annalium regum Medorum atque Persarum,
3 (VUL) et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo et loquens ea, quae ad pacem seminis sui pertinerent.

3 (VUL) Dixitque Mardochaeus ad omnes: “ A Deo facta sunt ista! ”.
3 (VUL) Recordatus est enim Mardochaeus somnii, quod viderat, haec eadem significantis; nec eorum quidquam irritum fuit.
3 (VUL) “ Quod parvus fons crevit in fluvium, et erat lux et sol et aqua plurima: fons et flumen est Esther, quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam;
3 (VUL) duo autem dracones, ego sum et Aman;
3 (VUL) gentes, quae convenerant, hi sunt, qui conati sunt delere nomen Iudaeorum;
3 (VUL) gens autem mea, id est Israel, sunt illi, qui clamaverunt ad Dominum; et salvum fecit Dominus populum suum liberavitque nos de omnibus malis et fecit signa magna atque portenta, quae non sunt facta inter gentes.
3 (VUL) Et duas sortes esse praecepit, unam populi Dei et alteram cunctarum gentium.
3 (VUL) Venitque utraque sors in statutum tempus et in diem iudicii coram Deo universis gentibus.
3 (VUL) Et recordatus est Deus populi sui ac iustificavit hereditatem suam.
3 (VUL) Et observabuntur dies isti in mense Adar, quarta decima et quinta decima die eiusdem mensis, dies congregationis et hilaritatis et gaudii coram Deo per vestras deinceps generationes in populo Israel ”.
 | | Est 10, 1-16 |
Est 10,1 - Táto stať je záverom knihy. Potvrdzuje to aj obsah tohto odseku, aj grécka Biblia, ktorá má ostatné dodatky knihy Ester umiestnené na tých miestach, kam obsahove patria. - Sv. Hieronym v hebrejskom texte našiel len 1,1 - 10,3. Ostatné dodatky našiel v gréckej Biblii; vytrhol ich z príslušného miesta a postupne pripojil na konci knihy (menujeme ich: deuterokánonické dodatky alebo zlomky). Sú rovnocenné s ostatnou rozpravou knihy a rovnako ich pokladáme za čiastku Svätého písma.