Hľadaný výraz: Joel 1,6-12, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
| 6 Gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis; dentes eius ut dentes leonis, et molares leaenae sunt ei. 7 Posuit vineam meam in desertum et ficum meam in lignum confractum; nudans spoliavit eam et proiecit, albi facti sunt rami eius. 8 Plange, quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suae. 9 Periit oblatio et libatio de domo Domini; luxerunt sacerdotes ministri Domini. 10 Depopulata est regio; luxit humus, quoniam devastatum est triticum, defecit mustum, elanguit oleum. 11 Confundemini, agricolae, ululate, vinitores, super frumento et hordeo, quia periit messis agri. 12 Vinea exaruit, et ficus elanguit, malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt, quia evanuit gaudium a filiis hominum. |






