výhody registrácie

Náreky

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Nár 4, 1-22

1 ALEPH. Quomodo obscuratum est aurum, mutatum est obryzum optimum! Dispersi sunt lapides sancti in capite omnium platearum. 2 BETH. Filii Sion incliti et ponderati auro primo, quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli! 3 GHIMEL. Sed et thoes nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos; filia populi mei crudelis quasi struthio in deserto. 4 DALETH. Adhaesit lingua lactantis ad palatum eius in siti; parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. 5 HE. Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis; qui nutriebantur in coccinis, amplexati sunt stercora. 6 VAU. Et maior effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomae, quae subversa est in momento, et non laborabant in ea manus. 7 ZAIN. Candidiores nazaraei eius nive, nitidiores lacte, rubicundiores in corpore coralliis, sapphirus aspectus eorum. 8 HETH. Denigrata est super carbones facies eorum, et non sunt cogniti in plateis: adhaesit cutis eorum ossibus, aruit et facta est quasi lignum. 9 TETH. Melius fuit occisis gladio quam interfectis fame, quoniam isti extabuerunt consumpti a sterilitate terrae. 10 IOD. Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos: facti sunt cibus earum in contritione filiae populi mei. 11 CAPH. Complevit Dominus furorem suum, effudit iram indignationis suae; et succendit ignem in Sion, qui devoravit fundamenta eius. 12 LAMED. Non crediderunt reges terrae et universi habitatores orbis, quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Ierusalem. 13 MEM. Propter peccata prophetarum eius et iniquitates sacerdotum eius, qui effuderunt in medio eius sanguinem iustorum. 14 NUN. Erraverunt caeci in plateis, polluti sunt in sanguine, ita ut nemo posset attingere lacinias eorum. 15 SAMECH. “ Recedite! Pollutus est ”, clamaverunt eis; “ Recedite, abite, nolite tangere! ”. Cum fugerent et errarent, dixerunt inter gentes: “ Non addent ultra ut incolant ”. 16 PHE. Facies Domini dispersit eos, non addet ut respiciat eos; facies sacerdotum non respexerunt neque senum miserti sunt. 17 AIN. Adhuc deficiunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum? In specula nostra respeximus ad gentem, quae salvare non potest. 18 SADE. Insidiati sunt vestigiis nostris, ne iremus per plateas nostras. “ Appropinquavit finis noster, completi sunt dies nostri, quia venit finis noster ”. 19 COPH. Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli; super montes persecuti sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis. 20 RES. Spiritus oris nostri, unctus Domini, captus est in foveis eorum, de quo dicebamus: “ Sub umbra sua vivemus in gentibus ”. 21 SIN. Gaude et laetare, filia Edom, quae habitas in terra Us; ad te quoque perveniet calix, inebriaberis atque nudaberis. 22 THAU. Completa est iniquitas tua, filia Sion, non addet ultra ut transmigret te; visitavit iniquitatem tuam, filia Edom, discooperuit peccata tua.

Nár 4, 1-22





Verš 17
AIN. Adhuc deficiunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum? In specula nostra respeximus ad gentem, quae salvare non potest.
Ez 29:16 - Neque erunt ultra domui Israel in confidentiam, in memoriam revocans iniquitatem, cum sequerentur eos, et scient quia ego Dominus Deus ”.

Nar 4,1 - Zlato a posvätné kamene sú obyvatelia Jeruzalema.

Nar 4,3 - Podľa názoru starých pštros znesie svoje vajcia do horúceho piesku púšte a viac sa o ne neobzrie; pozri Jób 39,13-16. - V meste panoval hlad, že matky nemali mlieka a nemohli prikojiť svoje deti.

Nar 4,7 - Nazirejci sa zaviazali sľubom Bohu, že za určitý čas alebo doživotne sa budú zdržiavať opojného nápoja a dotyku mŕtvoly. Vonkajším ich znakom bolo, že si za ten čas, kým ich sľub trval, nestrihali vlasy. - Verš je však veľmi neistý a mnohí ho rozličným spôsobom menia.

Nar 4,9 - O hlade v Jeruzaleme pozri 1,11.19; 2,12.20; 4,3-4; porov. pozn. k Jer 19,9; 38,9.

Nar 4,13-16 - Verše sú veľmi nejasné, preto je ich výklad neistý.

Nar 4,17 - Obliehaný Jeruzalem čakal pomoc od Egypťanov, ale tí ho sklamali; porov. úvod ku Knihe Jeremiášovej a Jer 37,5 n.

Nar 4,19 - Po páde mesta mnohí chceli ujsť do vrchov alebo na púšť; porov. Jer 39,4; 52,7 n.; 2 Kr 25,5 n.

Nar 4,20 - Verš hovorí o kráľovi Sedekiášovi preto, lebo bol "pomazaným Pánovým".

Nar 4,21 - Prorok posmešne vyzýva Edomčanov, aby sa radovali. Porov. Jer 49,7; o zemi Us (Hus) pozri pozn. k Jer 25,20, kde sa aj táto zem, aj Edom vypočítava medzi národmi, ktoré budú piť kalich hnevu Pánovho.