výhody registrácie

1. kniha Samuelova

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Sam 7, 1-16

1 Venerunt ergo viri Cariathiarim et duxerunt arcam Domini sursum et intulerunt eam in domum Abinadab in colle; Eleazarum autem filium eius sanctificaverunt, ut custodiret arcam Domini. 2 Et factum est, ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies; erat quippe iam annus vicesimus, et ingemuit omnis domus Israel post Dominum. 3 Ait autem Samuel ad universam domum Israel dicens: “ Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte deos alienos de medio vestri et Astharoth et praeparate corda vestra Domino et servite ei soli, et eruet vos de manu Philisthim ”. 4 Abstulerunt ergo filii Israel Baalim et Astharoth et servierunt Domino soli. 5 Dixit autem Samuel: “ Congregate universum Israel in Maspha, ut orem pro vobis Dominum ”. 6 Et convenerunt in Maspha hauseruntque aquam et effuderunt in conspectu Domini et ieiunaverunt in die illa et dixerunt ibi: “ Peccavimus Domino ”. Iudicavitque Samuel filios Israel in Maspha. 7 Et audierunt Philisthim quod congregati essent filii Israel in Maspha, et ascenderunt principes Philisthinorum ad Israel. Quod cum audissent filii Israel, timuerunt a facie Philisthinorum 8 dixeruntque ad Samuel: “ Ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philisthinorum ”. 9 Tulit ergo Samuel agnum lactantem unum et obtulit illum holocaustum integrum Domino; et clamavit Samuel ad Dominum pro Israel, et exaudivit eum Dominus. 10 Factum est autem cum Samuel offerret holocaustum, Philisthim iniere proelium contra Israel. Intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit eos, et caesi sunt a facie Israel. 11 Egressique viri Israel de Maspha persecuti sunt Philisthaeos et percusserunt eos usque ad locum, qui erat subter Bethchar. 12 Tulit autem Samuel lapidem unum et posuit eum inter Maspha et inter Sen et vocavit nomen loci illius Abenezer (id est Lapis adiutorii) dixitque: “ Hucusque auxiliatus est nobis Dominus ”. 13 Et humiliati sunt Philisthim nec apposuerunt ultra ut venirent in terminos Israel. Facta est itaque manus Domini super Philisthaeos cunctis diebus Samuel. 14 Et redditae sunt urbes, quas tulerant Philisthim ab Israel, Israeli ab Accaron usque Geth; et terminos earum liberavit Israel de manu Philisthinorum. Eratque pax inter Israel et Amorraeum. 15 Iudicabat quoque Samuel Israel cunctis diebus vitae suae 16 et ibat per singulos annos circumiens Bethel et Galgala et Maspha et iudicabat Israelem in supradictis locis. Revertebaturque in Rama; ibi enim erat domus eius, et ibi iudicabat Israelem. Aedificavit etiam ibi altare Domino.

1Sam 7, 1-16





Verš 1
Venerunt ergo viri Cariathiarim et duxerunt arcam Domini sursum et intulerunt eam in domum Abinadab in colle; Eleazarum autem filium eius sanctificaverunt, ut custodiret arcam Domini.
2Sam 6:4 - Oza ambulabat iuxta arcam, et Ahio praecedebat eam.

Verš 10
Factum est autem cum Samuel offerret holocaustum, Philisthim iniere proelium contra Israel. Intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit eos, et caesi sunt a facie Israel.
Joz 10:10 - et conturbavit eos Dominus a facie Israel; contrivitque plaga magna in Gabaon ac persecutus est per viam ascensus Bethoron et percussit usque Azeca et Maceda.

Verš 3
Ait autem Samuel ad universam domum Israel dicens: “ Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte deos alienos de medio vestri et Astharoth et praeparate corda vestra Domino et servite ei soli, et eruet vos de manu Philisthim ”.
Dt 6:13 - Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabis.
Dt 10:20 - Dominum Deum tuum timebis et ei servies, ipsi adhaerebis iurabisque in nomine illius.
Mt 4:10 - Tunc dicit ei Iesus: “ Vade, Satanas! Scriptum est enim: "Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies" ”.
Lk 4:8 - Et respondens Iesus dixit illi: “ Scriptum est: “Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies” ”.

Verš 12
Tulit autem Samuel lapidem unum et posuit eum inter Maspha et inter Sen et vocavit nomen loci illius Abenezer (id est Lapis adiutorii) dixitque: “ Hucusque auxiliatus est nobis Dominus ”.
1Sam 4:1 - Et factum est in diebus illis, convenerunt Philisthim in pu gnam; et egressus est Israel obviam Philisthim in proelium et castrametatus est iuxta Abenezer. Porro Philisthim venerunt in Aphec

Verš 17
1Sam 8:4 - Congregati ergo universi maiores natu Israel venerunt ad Samuel in Rama

1Sam 7,2 - Prekladáme podľa LXX. Pôvodina: "nariekal za Pánom" nedáva dobrý zmysel.

1Sam 7,3-4 - Bál bol bohom Kanaánčanov, ktorého často uctievali aj Izraeliti. Jeho družka bola Aštarta, bohyňa lásky a úrodnosti. Zasväcovali jej stromy a koly, zvané ašery (ášery); niekedy sa aj sama bohyňa volala Ašera a koly jej zasvätené volali sa aštarty. Tieto mali Izraeliti odstrániť. – Keď sa hovorí o báloch, rozumejú sa Bálove modly. Pomníky, stĺpy stavané k úcte Bála, volali sa maséby.

1Sam 7,5 - Masfa, asi dnešné Tel en-Nasbe, bola 13 km severne od Jeruzalema, alebo dnešné Nebi Samuil, 2 hod. od Jeruzalema na sever.

1Sam 7,6 - Vylievali vodu na znak pokánia. Označovali tým, že si podobne vylievajú, odhaľujú pred Bohom srdcia (porov. 2,19; podobný zmysel majú aj naše nábožné "výlevy"). – Samuel nebol len prorokom, ale aj sudcom, posledným sudcom Izraelitov.

1Sam 7,11 - Mesto tohto mena je ináč neznáme. Možno, že to bol Bethoron, ktorý ležal pri ceste do Filištínska. Iní myslia na Ain Karin, poldruhej hodiny juhozápadne od Jeruzalema.

1Sam 7,12 - Mesto Sen je neznáme. Azda to bola Jesana, severne od Betela (2 Krn 13,19), hoci je ťažko si myslieť, že by Filištínci boli utekali tým smerom. Preto myslia iní na Asenu (Joz 15,33), ktorá ležala asi na ceste z Masfy do Azotu. – O "Kameni pomoci" (Abenezra) porov. 4,1.

1Sam 7,14 - Amorejčania boli ináč nepriateľmi Izraelitov (Nm 13,30; Joz 5,1; 7,2.7; 10,5; Sdc 1,34; 3,5). Poznámka, že teraz bol medzi nimi a Izraelitmi pokoj, vysvetľuje, ako mohli Izraeliti dosiahnuť také úspechy proti Filištíncom.

1Sam 7,16 - V Beteli (dnešný Betín) sa Boh dva razy zjavil Jakubovi. Galgala je dnešná Džižilja, juhozápadne od Šíla.

1Sam 7,17 - Oltár v Ráme postavil Samuel asi na rozkaz Boží, lebo ináč mali Izraeliti oltár len pri svätostánku.