výhody registrácie

1. kniha Samuelova

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Sam 21, 1-16

1 Et surrexit David et abiit; sed et Ionathan ingressus est civitatem. 2 Venit autem David in Nob ad Achimelech sacerdotem, et obstupuit Achimelech eo quod venisset David, et dixit ei: “ Quare tu solus et nullus est tecum? ”. 3 Et ait David ad Achimelech sacerdotem: “ Rex praecepit mihi negotium et dixit: “Nemo sciat rem, propter quam a me missus es, et cuiusmodi tibi praecepta dederim”; pueris vero condixi in illum et illum locum. 4 Nunc igitur, si habes ad manum quinque panes, da mihi, aut quidquid inveneris ”. 5 Et respondens sacerdos David ait ei: “ Non habeo panes laicos ad manum, sed tantum panem sanctum; si mundi sunt pueri maxime a mulieribus? ”. 6 Et respondit David sacerdoti et dixit ei: “ Equidem, si de mulieribus agitur, continuimus nos ab heri et nudiustertius. Quando egrediebar, fuerunt corpora puerorum sancta, quamvis iter esset profanum. Quanto magis hodie sunt sancti quoad corpora ”. 7 Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem; neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis, qui sublati fuerant a facie Domini, ut ponerentur panes calidi. 8 Erat autem ibi vir de servis Saul in die illa retentus ante Dominum; et nomen eius Doeg Idumaeus, potentissimus pastorum Saul. 9 Dixit autem David ad Achimelech: “ Si habes hic ad manum hastam aut gladium? Quia gladium meum et arma mea non tuli mecum; negotium enim regis urgebat ”. 10 Et dixit sacerdos: “ Ecce hic gladius Goliath Philisthaei, quem percussisti in valle Terebinthi; est involutus pallio post ephod. Si istum vis tollere, tolle, neque enim est alius hic absque eo ”. Et ait David: “ Non est huic alter similis; da mihi eum ”. 11 Surrexit itaque David et fugit in die illa a facie Saul et venit ad Achis regem Geth. 12 Dixeruntque ei servi Achis: “ Numquid non iste est David rex terrae? Nonne huic cantabant per choros dicentes: “Percussit Saul milia sua, et David decem milia sua”? ”. 13 Posuit autem David sermones istos in corde suo et extimuit valde a facie Achis regis Geth. 14 Et immutavit os suum coram eis; et insaniebat inter manus eorum et impingebat in ostia portae, defluebantque salivae in barbam. 15 Et ait Achis ad servos suos: “ Vidistis hominem insanum. Quare adduxistis eum ad me? 16 An desunt nobis furiosi, quod introduxistis istum, ut fureret, me praesente? Hicine ingredietur domum meam? ”.

1Sam 21, 1-16





Verš 11
Surrexit itaque David et fugit in die illa a facie Saul et venit ad Achis regem Geth.
1Sam 18:7 - Et praecinebant mulieres ludentes atque dicentes: “ Percussit Saul milia sua, et David decem milia sua ”.

Verš 6
Et respondit David sacerdoti et dixit ei: “ Equidem, si de mulieribus agitur, continuimus nos ab heri et nudiustertius. Quando egrediebar, fuerunt corpora puerorum sancta, quamvis iter esset profanum. Quanto magis hodie sunt sancti quoad corpora ”.
Mt 12:3 - At ille dixit eis: “ Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant?
Mk 2:25 - Et ait illis: “ Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant?
Lk 6:3 - Et respondens Iesus ad eos dixit: “ Nec hoc legistis, quod fecit David, cum esurisset ipse et qui cum eo erant?

1Sam 21,2 - Nob bol severne od Jeruzalema (Iz 10,32). Ale boli aj iné mestá tohto alebo podobného mena. Nevieme s istotou, o ktorom z nich je tu reč. Po zborení Šíla sem priniesli svätostánok. Achimelech je asi ten kňaz, ktorý sa v 14,3 volá Achiáš. Kňaz sa diví, že kráľov zať a vojvodca prichádza tak nečakane a bez sprievodu.

1Sam 21,3 - Dávidovu lož, ktorú použil z núdze, Sväté písmo len naznačuje, ale neschvaľuje.

1Sam 21,5 - Sväté chleby boli predkladné chleby zo svätostánku. Porov. Lv 24,8; 7,12–14; 8,26. Kňazi ich zamenili každú sobotu a smeli ich jesť len oni. Achimelech dáva Dávidovi a jeho sluhom úľavu (porov. Mt 12,3; Mk 2,25; Lk 6,3), aby v núdzi mohli tieto chleby jesť. Ale rituálna čistota, ktorú porušil aj manželský styk, je nevyhnutnou podmienkou, preto sa Achimelech spytuje, či sa zdržiavali od žien.

1Sam 21,6 - Obrannú vojnu pokladali za vec svedomia. Preto museli ísť do boja čistí a museli sa zdržovať manželského styku. Hoci podujatie, ktoré Dávid predstiera, nie je podujatie vojenské, jednako sú telá (doslovne: nádoby) Dávidových sprievodcov čisté.

1Sam 21,7 - Chlieb, ktorý Achimelech dáva Dávidovi, bol už odnesený zo svätostánku. Tam boli už chleby čerstvé (doslovne: teplé).

1Sam 21,8 - Doeg bol pôvodom pohan, Edomčan, ale prijal náboženstvo Izraelitov, ináč by nebol mal prístup ku svätostánku.

1Sam 21,10 - Veľkňazské rúcho efód bolo uložené kdesi pri svätostánku a za ním bol schovaný aj Goliášov meč. Bolo zvykom, že víťazi ukladali ukoristené zbrane pri svätyniach.

1Sam 21,12 - Slová: "Kráľ krajiny" sú asi neskorší dodatok, lebo Dávid vtedy ešte nebol v skutočnosti kráľom. Že ho Samuel pomazal za kráľa, o tom Filištínci nemohli vedieť.

1Sam 21,14 - Dávid počítal s poverčivou domnienkou pohanov, že sú choromyseľní posadnutí nejakým božstvom, a preto sú svätí a nedotknuteľní.