| 2. kniha MachabejcovBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 2Mach 10, 1-38 |
1 2Mach 10, 1 Maccabaeus autem et, qui cum eo erant, Domino eos praeeunte, templum quidem et civitatem receperunt; 2 2Mach 10, 2 aras autem, quas alienigenae per plateam exstruxerant, itemque delubra demoliti sunt 3 2Mach 10, 3 et, purgato templo, aliud altare fecerunt et, succensis lapidibus igneque de his concepto, sacrificia obtulerunt post biennium et incensum et lucernas et panum propositionem fecerunt. 4 2Mach 10, 4 Quibus autem gestis, rogaverunt Dominum prostrati in ventrem, ne amplius talibus malis inciderent, sed et, si quando peccassent, ut ab ipso cum clementia corriperentur et non blasphemis ac barbaris gentibus traderentur. 5 2Mach 10, 5 Qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat, contigit eadem die purificationem fieri templi vicesima quinta illius mensis, qui est Casleu. 6 2Mach 10, 6 Et cum laetitia diebus octo egerunt in modum Tabernaculorum, recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem Tabernaculorum in montibus et in speluncis more bestiarum egerant. 7 2Mach 10, 7 Propter quod thyrsos et ramos virides, adhuc et palmas habentes, hymnos tollebant ei, qui prosperavit mundari locum suum. 8 2Mach 10, 8 Et decreverunt communi praecepto et decreto universae genti Iudaeorum omnibus annis agere dies istos. 9 2Mach 10, 9 Res itaque de fine Antiochi, qui appellatus est Epiphanes, ita se habuerunt. 10 2Mach 10, 10 Nunc autem res de Antiocho Eupatore, qui vero filius erat impii, narrabimus, illa breviantes, quae continent bellorum mala. 11 2Mach 10, 11 Hic enim, suscepto regno, constituit super negotia regni Lysiam quendam Coelesyriae et Phoenicis ducem primarium. 12 2Mach 10, 12 Nam Ptolemaeus, qui dicebatur Macron, quod esset iustum conservare praeferens erga Iudaeos propter in eos factam iniquitatem, conabatur, quae ad illos spectabant, pacifice peragere. 13 2Mach 10, 13 Unde accusatus ab amicis apud Eupatorem et cum frequenter se proditorem esse audiret, eo quod Cyprum creditam sibi a Philometore deseruisset et ad Antiochum Epiphanem transiisset, cumque amplius nobilem potestatem digne ferre non posset, veneno hausto vitam finivit. 14 2Mach 10, 14 Gorgias autem, cum esset dux locorum, externos milites alebat et frequenter adversus Iudaeos bellum instruebat. 15 2Mach 10, 15 Atque una cum ipso etiam Idumaei, qui tenebant opportunas munitiones, exercebant Iudaeos et fugatos ab Hierosolymis suscipientes bellum alere tentabant. 16 2Mach 10, 16 Hi vero, qui erant cum Maccabaeo, supplicatione facta et rogato Deo, ut esset sibi adiutor, impetum fecerunt in munitiones Idumaeorum; 17 2Mach 10, 17 quas fortiter aggressi, loca obtinuerunt et omnes, qui pugnabant in muris, propulerunt et occurrentes interemerunt et non minus viginti milibus trucidaverunt. 18 2Mach 10, 18 Quidam autem, cum confugissent non minus quam novem milia in duas turres valde munitas et omnia ad repugnandum habentes, 19 2Mach 10, 19 Maccabaeus, ad eorum expugnationem relicto Simone et Iosepho itemque Zacchaeo eisque, qui cum ipso erant satis multis, ipse ad ea, quae amplius perurgebant, loca discessit. 20 2Mach 10, 20 Hi vero, qui cum Simone erant, cupiditate ducti a quibusdam, qui in turribus erant, suasi sunt pecunia et, septuaginta milibus drachmis acceptis, dimiserunt quosdam effugere. 21 2Mach 10, 21 Cum autem Maccabaeo nuntiatum esset quod factum est, principibus populi congregatis accusavit quod pecunia fratres vendidissent, adversariis eorum dimissis. 22 2Mach 10, 22 Hos igitur proditores factos interfecit et confestim duas turres occupavit. 23 2Mach 10, 23 Armis autem in manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti milia peremit. 24 2Mach 10, 24 At Timotheus, qui prius a Iudaeis fuerat superatus, convocatis peregrinis copiis valde multis et congregatis equis, qui erant ex Asia, non paucis, adfuit quasi armis victam Iudaeam capturus. 25 2Mach 10, 25 Qui autem cum Maccabaeo erant, appropinquante illo, ad supplicationem Dei terra capita aspergentes lumbosque ciliciis praecincti 26 2Mach 10, 26 super crepidinem contra altare provoluti rogabant, ut sibi propitius factus inimicis eorum esset inimicus et adversariis adversaretur, sicut lex declarat. 27 2Mach 10, 27 Digressi autem ab oratione, sumptis armis, longius de civitate processerunt et, proximi hostibus effecti, separatim steterunt. 28 2Mach 10, 28 Cum autem lux oriens coepisset diffundi, utrique commiserunt, isti quidem prosperitatis et victoriae tamquam sponsorem habentes cum virtute refugium in Dominum, illi autem ut ducem certaminum sibi ipsis statuentes animum. 29 2Mach 10, 29 Sed, cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de caelo viri quinque in equis, frenis aureis decori, et ducatum Iudaeis praestantes; 30 2Mach 10, 30 ex quibus duo Maccabaeum medium accipientes suisque armis protegentes incolumem conservabant, in adversarios autem tela et fulmina iaciebant, ex quo caecitate confusi evolaverunt repleti perturbatione. 31 2Mach 10, 31 Interfecti sunt autem viginti milia quingenti et equites sescenti. 32 2Mach 10, 32 Timotheus vero confugit in praesidium, quod Gazara dicitur, optimam munitionem, ducatum illic habente Chaerea. 33 2Mach 10, 33 Qui autem cum Maccabaeo erant laetantes obsederunt munitionem diebus quattuor. 34 2Mach 10, 34 At hi qui intus erant, loci munimento confisi, supra modum maledicebant et sermones nefandos iactabant; 35 2Mach 10, 35 sed, cum dies quinta illucesceret, viginti iuvenes ex his, qui cum Maccabaeo erant, accensi animis propter blasphemias, murum viriliter aggressi feroci animo, occursantem quemque caedebant; 36 2Mach 10, 36 sed et alii similiter ascendentes in circumflexione contra eos, qui intus erant, turres incendebant atque ignes inferentes ipsos maledicos vivos concremabant, alii autem portas concidebant et, recepto residuo exercitu, occupaverunt civitatem; 37 2Mach 10, 37 et Timotheum occultantem se in quodam lacu peremerunt et fratrem illius Chaeream et Apollophanem. 38 2Mach 10, 38 Quibus gestis, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui magnifice Israel benefaciebat et victoriam dabat illis.
| | 2Mach 10, 1-38 |
2Mach 10,1 - Tu pokračuje rozprávanie, prerušené v 8,29.
2Mach 10,2 - O "oltároch na námestí" a "posvätných pohanských miestach" (=svätyne, háje) porov. 1 Mach 1,50.58. – O očiste chrámu a o postavení nového oltára pozri obšírnejšie v 1 Mach 4,36–59; tiež 2 Mach 1,8.
2Mach 10,5 - Porov. 1 Mach 1,62; 4,59.
2Mach 10,6-8 - Porov. 1,9 a 1 Mach 4,59.
2Mach 10,10 - Mladý kráľ Antiochus V. Eupator vymenoval za ríšskeho správcu Lyziáša (porov. 1 Mach 3,32 n.); pritom nemal ani tušenia, ako sa zdá, že jeho otec určil pre tento úrad Filipa (1 Mach 6,14 n.).
2Mach 10,12 - O Ptolemeovi porov. pozn. k 1 Mach 3,38. Ptolemeovi Sýrčania úplne nedôverovali, ba keď vystúpil ako zástanca spravodlivej a miernej politiky voči Židom, obžalovali ho u kráľa a rozchyrovali o ňom, že pomýšľa na velezradu. Pozri o ňom tiež 8,8.
2Mach 10,14 - O Gorgiášovi pozri vyššie 8,9; ďalej 12,32; 1 Mach 3,388; 5,59.
2Mach 10,15-18 - Začína opis bojov so susednými Edomčanmi, ktorých podpichávali najmä jeruzalemskí utečenci (porov. 1 Mach 3,5–8; 5,3.4).
2Mach 10,19 - Miesto "Jozefa a Zacheja" malo by azda byť: "Jozefa, syna Zachejovho" (či Zachariášovho?), porov. 1 Mach 5,56.
2Mach 10,23 - V počte 20 000 zabitých Edomčanov sú pravdepodobne zahrnutí aj tí, čo prv padli.
2Mach 10,24 - Pozri 8,30; pozn. k 1 Mach 5,6–8.
2Mach 10,26 - V modlitbe sa Júda odvoláva na Ex 23,22. Boj sa odohrával v blízkosti Gazary (v. 32; pozri 1 Mach 4,15); podľa toho museli prejsť z Jeruzalema až k bojišťu asi 30 km.
2Mach 10,29 - Porov. nebeské zjavenie v 3,25 nn.
2Mach 10,32 - Porov. pozn. k 1 Mach 5,8. Timotej utiekol do Gazary. Tí, čo stotožňujú správu 2 Mach 10,21–38 so správou 1 Mach 5,6–8, chceli by miesto "Gazara" čítať "Jazer" (porov. 1 Mach 5,8). V tomto prípade by sa boj odohrával v Zajordánsku. Lenže miestu v 1 Mach 5,6–8 skôr zodpovie 2 Mach 8,30 n.