výhody registrácie

Kniha Jozue

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Joz 24, 1-33

1 Congregavitque Iosue omnes tribus Israel in Sichem et vocavit maiores natu ac principes et iudices et praefectos, steteruntque in conspectu Dei; 2 et ad totum populum sic locutus est: “ Haec dicit Dominus, Deus Israel: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham et Nachor, servieruntque diis alienis. 3 Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiae finibus et adduxi eum per totam terram Chanaan multiplicavique semen eius. 4 Et dedi ei Isaac illique rursum dedi Iacob et Esau; e quibus Esau dedi montem Seir ad possidendum, Iacob vero et filii eius descenderunt in Aegyptum. 5 Misique Moysen et Aaron et percussi Aegyptum signis, quae feci in medio eius, et postea eduxi vos. 6 Eduxique patres vestros de Aegypto, et venistis ad mare. Persecutique sunt Aegyptii patres vestros cum curribus et equitatu usque ad mare Rubrum. 7 Clamaverunt autem ad Dominum, qui posuit tenebras inter vos et Aegyptios et adduxit super eos mare et operuit illos. Viderunt oculi vestri, quae in Aegypto fecerim; et habitastis in solitudine multo tempore. 8 Et introduxi vos ad terram Amorraei, qui habitabat trans Iordanem; cumque pugnarent contra vos, tradidi eos in manus vestras, et occupastis terram eorum atque interfecistis illos. 9 Surrexit autem Balac filius Sephor rex Moab et pugnavit contra Israelem; misitque et vocavit Balaam filium Beor, ut malediceret vobis. 10 Et ego nolui audire eum, sed e contrario benedixit vobis, et liberavi vos de manu eius. 11 Transistisque Iordanem et venistis ad Iericho; pugnaveruntque contra vos viri civitatis illius, Amorraeus et Pherezaeus et Chananaeus et Hetthaeus et Gergesaeus et Hevaeus et Iebusaeus; et tradidi illos in manus vestras. 12 Misique ante vos crabrones, et eiecerunt eos coram vobis — duos reges Amorraeorum — non in gladio nec in arcu tuo. 13 Dedique vobis terram, de qua non laborastis, et urbes, quas non aedificastis, et habitatis in eis, vineas et oliveta, quae non plantastis, et manducatis ex eis. 14 Nunc ergo timete Dominum et servite ei perfecto corde atque verissimo; et auferte deos, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Aegypto, ac servite Domino. 15 Sin autem malum vobis videtur, ut Domino serviatis, eligite vobis hodie, cui servire vultis, utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorraeorum, in quorum terra habitatis. Ego autem et domus mea serviemus Domino ”. 16 Responditque populus et ait: “ Absit a nobis, ut relinquamus Dominum et serviamus diis alienis. 17 Dominus Deus noster ipse eduxit nos et patres nostros de terra Aegypti, de domo servitutis; fecitque videntibus nobis signa ingentia et custodivit nos in omni via, per quam ambulavimus, et in cunctis populis, per quos transivimus; 18 et eiecit universas gentes, Amorraeum habitatorem terrae, quam nos intravimus. Serviemus igitur etiam nos Domino, quia ipse est Deus noster ”. 19 Dixitque Iosue ad populum: “ Non poteritis servire Domino. Deus enim sanctus et Deus aemulator est nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis. 20 Si dimiseritis Dominum et servieritis diis alienis, convertet se et affliget vos atque subvertet, postquam vobis praestiterit bona ”. 21 Dixitque populus ad Iosue: “ Nequaquam, sed Domino serviemus ”. 22 Et Iosue ad populum: “ Testes, inquit, vos estis contra vos quia ipsi elegeritis vobis Dominum, ut serviatis ei ”. Responderuntque: “ Testes ”. 23 “ Nunc ergo, ait, auferte deos alienos de medio vestri et inclinate corda vestra ad Dominum, Deum Israel”. 24 Dixitque populus ad Iosue: “Domino Deo nostro serviemus; oboedientes erimus praeceptis eius ”. 25 Percussit igitur Iosue in die illo foedus populo et proposuit ei praecepta atque iudicia in Sichem. 26 Scripsitque verba haec in volumine legis Dei; et tulit lapidem pergrandem posuitque eum ibi subter quercum, quae erat in sanctuario Domini, 27 et dixit ad omnem populum: “ En lapis iste erit adversus vos in testimonium quia audivit omnia verba Domini, quae locutus est inter nos, ne forte postea negare velitis et mentiri Domino Deo vestro ”. 28 Dimisitque populum, singulos in possessionem suam. 29 Et post haec mortuus est Iosue filius Nun, servus Domini, centum decem annorum. 30 Sepelieruntque eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare, quae sita est in monte Ephraim a septentrionali parte montis Gaas. 31 Servivitque Israel Domino cunctis diebus Iosue et seniorum, qui longo vixerunt tempore post Iosue et qui noverunt omnia opera Domini, quae fecerat Israel. 32 Ossa quoque Ioseph, quae tulerant filii Israel de Aegypto, sepelierunt in Sichem, in parte agri, quem emerat Iacob a filiis Hemmor patris Sichem centum argenteis, et fuit in possessionem filiorum Ioseph. 33 Eleazar quoque filius Aaron mortuus est; et sepelierunt eum in Gabaa Phinees filii eius, quae data est ei in monte Ephraim.

Joz 24, 1-33





Verš 32
Ossa quoque Ioseph, quae tulerant filii Israel de Aegypto, sepelierunt in Sichem, in parte agri, quem emerat Iacob a filiis Hemmor patris Sichem centum argenteis, et fuit in possessionem filiorum Ioseph.
Gn 50:25 - Cumque adiurasset eos atque dixisset: “ Deus visitabit vos; asportate ossa mea vobiscum de loco isto ”,
Ex 13:19 - Tulit quoque Moyses ossa Ioseph secum, eo quod adiurasset filios Israel dicens: “ Visitabit vos Deus; efferte ossa mea hinc vobiscum ”.

Verš 2
et ad totum populum sic locutus est: “ Haec dicit Dominus, Deus Israel: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham et Nachor, servieruntque diis alienis.
Dt 26:5 - et loqueris in conspectu Domini Dei tui: “Syrus vagus erat pater meus et descendit in Aegyptum et ibi peregrinatus est in paucissimo numero; crevitque in gentem magnam ac robustam et infinitae multitudinis.
Gn 11:26 - Vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram, Nachor et Aran.
Gn 11:31 - Tulitque Thare Abram filium suum et Lot filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldaeorum, ut irent in terram Chanaan. Veneruntque usque Charran et habitaverunt ibi.

Verš 3
Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiae finibus et adduxi eum per totam terram Chanaan multiplicavique semen eius.
Gn 12:1 - Dixit autem Dominus ad Abram: “Egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram, quam monstrabo tibi.
Gn 21:2 - concepitque et peperit Abrahae filium in senectute eius tempore, quo praedixerat ei Deus.

Verš 4
Et dedi ei Isaac illique rursum dedi Iacob et Esau; e quibus Esau dedi montem Seir ad possidendum, Iacob vero et filii eius descenderunt in Aegyptum.
Gn 25:24 - Iam tempus pariendi venerat, et ecce gemini in utero eius.
Gn 36:8 - Habitavitque Esau in monte Seir. Ipse est Edom.
Gn 46:1 - Profectusque Israel cum omnibus, quae habebat, venit Bersabee et, mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac,

Verš 5
Misique Moysen et Aaron et percussi Aegyptum signis, quae feci in medio eius, et postea eduxi vos.
Ex 3:10 - sed veni, mittam te ad pharaonem, ut educas populum meum, filios Israel, de Aegypto ”.
Ex 12:37 - Profectique sunt filii Israel de Ramesse in Succoth, sescenta fere milia peditum virorum absque parvulis.

Verš 6
Eduxique patres vestros de Aegypto, et venistis ad mare. Persecutique sunt Aegyptii patres vestros cum curribus et equitatu usque ad mare Rubrum.
Ex 14:1 - Locutus est autem Dominus ad Moysen dicens:

Verš 8
Et introduxi vos ad terram Amorraei, qui habitabat trans Iordanem; cumque pugnarent contra vos, tradidi eos in manus vestras, et occupastis terram eorum atque interfecistis illos.
Nm 21:21 - Misit autem Israel nuntios ad Sehon regem Amorraeorum dicens:
Nm 21:33 - Verteruntque se et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai.

Verš 9
Surrexit autem Balac filius Sephor rex Moab et pugnavit contra Israelem; misitque et vocavit Balaam filium Beor, ut malediceret vobis.
Nm 22:5 - Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor in Phethor, quae est super flumen in terra filiorum Ammau, ut vocarent eum et dicerent: “ Ecce egressus est populus ex Aegypto, qui operuit superficiem terrae sedens contra me.
Dt 23:4 - Ammonites et Moabites etiam in decima generatione non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum,
Sdc 11:25 - Num quid melior es Balac filio Sephor rege Moab? Numquid iurgatus est contra Israel et pugnavit contra eum?

Verš 11
Transistisque Iordanem et venistis ad Iericho; pugnaveruntque contra vos viri civitatis illius, Amorraeus et Pherezaeus et Chananaeus et Hetthaeus et Gergesaeus et Hevaeus et Iebusaeus; et tradidi illos in manus vestras.
Joz 3:14 - Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Iordanem; et sacerdotes, qui portabant arcam foederis, pergebant ante eum.
Joz 6:1 - Iericho autem erat munita et clausa coram filiis Israel, et nul lus egredi audebat aut ingredi.
Joz 6:20 - Igitur, omni vociferante populo et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri ilico corruerunt; et ascendit unusquisque per locum, qui contra se erat, ceperuntque civitatem.
Joz 10:8 - Dixitque Dominus ad Iosue: “Ne timeas eos! In manus enim tuas tradidi illos; nullus tibi ex eis resistere poterit ”.
Joz 11:8 - Tradiditque illos Dominus in manu Israel; qui percusserunt eos et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam et Maserephoth in occidente campumque Maspha in oriente. Ita percussit omnes, ut nullas dimitteret ex eis reliquias;

Verš 12
Misique ante vos crabrones, et eiecerunt eos coram vobis — duos reges Amorraeorum — non in gladio nec in arcu tuo.
Ex 23:28 - emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevaeum et Chananaeum et Hetthaeum, antequam introeas.
Dt 7:20 - Insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos, donec deleat omnes atque disperdat, qui te fugerint et latere potuerint.
Ž 44:3 - Tu manu tua gentes depulisti et plantasti illos, afflixisti populos et dilatasti eos.

Verš 13
Dedique vobis terram, de qua non laborastis, et urbes, quas non aedificastis, et habitatis in eis, vineas et oliveta, quae non plantastis, et manducatis ex eis.
Dt 6:10 - Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua iuravit patribus tuis Abraham, Isaac et Iacob, ut daret tibi, civitates magnas et optimas, quas non aedificasti,

Verš 20
Si dimiseritis Dominum et servieritis diis alienis, convertet se et affliget vos atque subvertet, postquam vobis praestiterit bona ”.
Joz 23:15 - Sicut ergo implevit opere, quod promisit, et prospera cuncta venerunt, sic adducet super vos quidquid malorum comminatus est, donec vos disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis.

Verš 25
Percussit igitur Iosue in die illo foedus populo et proposuit ei praecepta atque iudicia in Sichem.
Ex 15:25 - At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum; quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versae sunt. Ibi constituit ei praecepta atque iudicia et ibi tentavit eum

Verš 30
Sepelieruntque eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare, quae sita est in monte Ephraim a septentrionali parte montis Gaas.
Joz 19:50 - iuxta praeceptum Domini, urbem quam postulavit: Thamnathsare in monte Ephraim. Et aedificavit civitatem habitavitque in ea.
Sdc 2:9 - et sepelierunt eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare in monte Ephraim a septentrionali plaga montis Gaas.

Joz 24,1 - Druhá rozlúčková reč Jozuova bola v Si cheme. Z poznámky, že "sa dostavili pred Boha", nasleduje, že v Sicheme bola svätyňa. Podľa 18,8 a 19,51 bol stánok zjavenia v Šílo, keď bola zem lósom delená medzi jednotlivé kmene. Či medzitým bol svätostánok postavený v Sicheme? Alebo azda pôvodnejšie je znenie LXX, ktorá ako tu, tak aj vo v. 25 miesto "v Sicheme" má: "v Šílo"? – Prvú reč mal Jozue len k zástupcom ľudu (23,2), na toto zhromaždenie zvolal všetok ľud ("všetky Izraelove kmene"). – Táto druhá reč Jozuova sa skladá z 2 častí: 1. podáva dejinný prehľad dobrodení, ktoré Jahve preukázal v minulosti svojmu ľudu (2–13), 2. krátke mravné napomenutie (14 n.). Podobné zloženie má aj Mojžišova reč v Dt 1,6 – 4,40.

Joz 24,2 - "Na druhej strane Rieky", t. j. Eufratu. – O Tárem a jeho synoch pozri Gn 11,26 n.

Joz 24,6-11 - Porov. Ex 14,9 nn.; Nm 21,21–35; 22,1–6; o bojoch proti Amorejčanom Joz hl. 10; o Balakovi a Balámovi Nm 22 – 24; Sdc 11,25.

Joz 24,12 - O "sršňoch" (osách), ktoré prišli Izraelitom na pomoc, pozri Ex 23,28; Dt 7,20; tiež Múd 12,8.

Joz 24,13 - Porov. Dt 6,10 n.

Joz 24,14-15 - Odstránenie bohov (bôžikov) treba chápať doslovne. Porov. Gn 35,2 n.

Joz 24,17 - O egyptskej otrokárni pozri Ex hl. 1; o ochrane Božej po ceste pozri Ex 23,20; Dt 8,2 atď.

Joz 24,25 - Zákon a právo, t. j. obsah zmluvy, ktorú uzavrel Jahve s Izraelom.

Joz 24,26 - Čo všetko zapísal, Jozue do tej knihy, nedá sa dnes zistiť. Určite neskorší inšpirovaný spisovateľ dnešnej Knihy Jozue z nej prebral to a toľko, koľko potreboval k dosiahnutiu svojho cieľa. – Kameň, (podľa LXX stál proti svätyni), mal upamätúvať každého Izraelitu na slávnostnú chvíľu obnovenia zmluvy s Bohom.

Joz 24,29-31 - Jozue zomiera o 10 rokov mladší ako Mojžiš (Dt 34,7) a práve tak starý ako Jozef (Gn 50,26). O mieste pochovania sa hovorí aj v 19,50. Polohu hory Gás nevieme presne udať. – Jozue bol už svojím menom (Jehóšú’a) krásnym predobrazom Ježiša. Ako Jozue previedol izraelský ľud cez vody Jordána do krásnej zeme, potom vybojoval mu sídlo v Palestíne a sprostredkoval zmluvu Boha s ľudom, tak aj Pán Ježiš uviedol nás vodou sv. krstu do krásnej záhrady Cirkvi sv., svojím utrpením vybojoval nám miesto v Cirkvi a stal sa prostredníkom medzi Bohom a nami, uzavrel tú najdokonalejšiu zmluvu medzi Bohom a ľudstvom.

Joz 24,32 - O kostiach Jozefových pozri Gn 50,25; Ex 13,19. – O kúpe Jozefovho poľa pozri Gn 33,18.

Joz 24,33 - O Eleazarovi pozri 14,1; 19,51. – Gabaa (Gabaat, Gibea), ktorá patrila Finésovi, bola asi tam, kde je dnes Džibija, 1 hod. cesty na východ od Tibne. – LXX tu dodáva, že toho času nosili archu po Palestíne, že po smrti Eleazarovej sa stal veľkňazom Finés, ktorý zastával tento úrad až do smrti a pochovaný bol tiež v Gabae.