| Kniha JozueBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Joz 21, 1-45 |
1 Joz 21, 1 Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem et Iosue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israel 2 Joz 21, 2 locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt: “ Dominus praecepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta ”. 3 Joz 21, 3 Dederuntque filii Israel Levitis de possessionibus suis, iuxta imperium Domini, civitates illas et suburbana earum. 4 Joz 21, 4 Egressaque est sors in familias Caath: et acceperunt filii Aaron sacerdotis de tribubus Iudae et Simeon et Beniamin civitates tredecim. 5 Joz 21, 5 Et reliqui filiorum Caath, id est Levitae, acceperunt de tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse civitates decem. 6 Joz 21, 6 Porro filiis Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim. 7 Joz 21, 7 Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim. 8 Joz 21, 8 Dederuntque filii Israel Levitis civitates illas et suburbana earum, sicut praecepit Dominus per manum Moysi, singulis sorte tribuentes. 9 Joz 21, 9 De tribubus filiorum Iudae et Simeon dederunt civitates, quarum ista sunt nomina, 10 Joz 21, 10 filiis Aaron ex familiis Caath levitici generis — prima enim sors illis egressa est C: 11 Joz 21, 11 Cariatharbe (id est civitas Arbe), patris Enac, quae vocatur Hebron, in monte Iudae et suburbana eius per circuitum. 12 Joz 21, 12 Agros vero et villas eius dederant Chaleb filio Iephonne ad possidendum. 13 Joz 21, 13 Dederunt ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem ac suburbana eius et Lobnam cum suburbanis suis 14 Joz 21, 14 et Iether et Esthemo 15 Joz 21, 15 et Helon et Dabir 16 Joz 21, 16 et Ain et Iutta et Bethsames cum suburbanis suis: civitates novem de tribubus illis duabus. 17 Joz 21, 17 De tribu autem Beniamin Gabaon et Gabaa 18 Joz 21, 18 et Anathoth et Almath cum suburbanis suis: civitates quattuor. 19 Joz 21, 19 Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim cum suburbanis suis. 20 Joz 21, 20 Reliquis vero ex familiis filiorum Caath Levitis haec est data possessio: 21 Joz 21, 21 de tribu Ephraim urbs confugii Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer 22 Joz 21, 22 et Cibsaim et Bethoron cum suburbanis suis: civitates quattuor. 23 Joz 21, 23 De tribu quoque Dan Elthece et Gebbethon 24 Joz 21, 24 et Aialon et Gethremmon cum suburbanis suis: civitates quattuor. 25 Joz 21, 25 Porro de dimidia tribu Manasse Thanach et Gethremmon cum suburbanis suis: civitates duae. 26 Joz 21, 26 Omnes civitates decem et suburbana earum datae sunt filiis Caath inferioris gradus. 27 Joz 21, 27 Filiis quoque Gerson levitici generis dederunt de dimidia tribu Manasse confugii civitatem Golan in Basan et Astharoth cum suburbanis suis: civitates duas. 28 Joz 21, 28 Porro de tribu Issachar Cesion et Dabereth 29 Joz 21, 29 et Iaramoth et Engannim cum suburbanis suis: civitates quattuor. 30 Joz 21, 30 De tribu autem Aser Masal et Abdon 31 Joz 21, 31 et Helcath et Rohob cum suburbanis suis: civitates quattuor. 32 Joz 21, 32 De tribu quoque Nephthali civitas confugii Cedes in Galilaea et Ammothdor et Carthan cum suburbanis suis: civitates tres. 33 Joz 21, 33 Omnes urbes familiarum Gerson tredecim cum suburbanis suis. 34 Joz 21, 34 Filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon Iecnaam et Cartha 35 Joz 21, 35 et Remmon et Naalol: civitates quattuor cum suburbanis suis. 36 Joz 21, 36 De tribu Ruben ultra Iordanem contra Iericho civitas refugii Bosor in solitudine planitiei et Iasa 37 Joz 21, 37 et Cademoth et Mephaath: civitates quattuor cum suburbanis suis. 38 Joz 21, 38 Et de tribu Gad civitas confugii Ramoth in Galaad et Mahanaim 39 Joz 21, 39 et Hesebon et Iazer: civitates quattuor cum suburbanis suis. 40 Joz 21, 40 Omnes urbes filiorum Merari per familias reliquas de cognationibus Levitarum duodecim. 41 Joz 21, 41 Itaque universae civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israel fuerunt quadraginta octo 42 Joz 21, 42 cum suburbanis suis, singulae cum suburbanis suis in circuitu. 43 Joz 21, 43 Deditque Dominus Israeli omnem terram, quam traditurum se patribus eorum iuraverat, et possederunt illam atque habitaverunt in ea. 44 Joz 21, 44 Deditque Dominus eis requiem secundum omnia, quae iuraverat patribus eorum, nullusque eis hostium resistere ausus est, sed cunctos in eorum dicionem redegit. 45 Joz 21, 45 Ne unum quidem verbum bonum, quod locutus est ad domum Israel, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia.
| | Joz 21, 1-45 |
Verš 1
Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem et Iosue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israel
1Krn 6:54 - necnon et Aialon cum suburbanis suis et Gethremmon in eundem modum.
Verš 2
locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt: “ Dominus praecepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta ”.
Nm 35:2 - “ Praecipe filiis Israel, ut dent Levitis de possessionibus suis urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum,
Joz 21,1-8 - Leviti nedostali pozemný podiel ako ostatné kmene, ale predsa užitím posvätných lósov (18,8) pridelili im 48 miest aj s okolitými pastvinami (13,14; 14, 4). Podľa Gn 46,11 a Ex 6,16 synovia Léviho boli: Gerson, Kaát a Merari. Od Kaáta pochádzal Áron (Ex 6, 20), zakladateľ kňazského rodu. – Porovnaj Nm 35,1–8."Podľa Pánovho rozkazu" (v. 3), t. j. použili sa posvätné lósy. – Kaátovci-kňazi (Áronovci) dostali mestá v území tých kmeňov, ktoré boli najblíž ku svätyni, v. 4. – Rozptýlenie levitov po celom území izraelského národa bolo podľa Gn 49,7 v určitom zmysle trestom, ale stalo sa aj požehnaním, lebo svojou vernosťou a láskou k svätyni najviac prispievali ku sceľovaniu rozptýlených kmeňov.
Joz 21,9 - Koniec tohto verša je podľa znenia LXX.
Joz 21,12 - Porov. 15,13.
Joz 21,20 - Treba rozumieť Kaátovcov, ktorí neboli kňazmi, ale len levitmi (nepochádzali od Árona).
Joz 21,25 - Mesto Jeblaám je tu vložené so zreteľom na hebr. znenie 1 Krn 6,69 miesto: Get-Remon, ktoré sa vyskytuje v predchádzajúcom verši. Akiste tu ide o chybu odpisovača (dittografia).
Joz 21,27 - Miesto Bosra má hebr.: Beešterá a 1 Krn 6,71: Astarot, čo je najpravdepodobnejšie.
Joz 21,36 - Čo je v zátvorkách, je doplnené zo LXX.