výhody registrácie

Kniha Jozue

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Joz 20, 1-9

1 Et locutus est Dominus ad Iosue dicens: “ Loquere filiis Israel et dic eis: 2 Separate vobis urbes fugitivorum, de quibus locutus sum ad vos per manum Moysi, 3 ut confugiat ad eas, quicumque animam percusserit per errorem nescius, et possit evadere iram proximi, qui ultor est sanguinis. 4 Cum ad unam harum confugerit civitatum, stabit ante portam civitatis et loquetur senioribus urbis illius ea, quae se comprobent innocentem; sicque suscipient eum et dabunt ei locum ad habitandum. 5 Cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus, non tradent in manus eius, quia ignorans percussit proximum suum nec ante biduum triduumve eius probatur inimicus. 6 Et habitabit in civitate illa, donec stet ante coetum ad iudicium, causam reddens facti sui, donec moriatur sacerdos magnus, qui fuerit in illo tempore. Tunc revertetur homicida et ingredietur civitatem suam et domum suam, de qua fugerat ”. 7 Decreveruntque Cedes in Galilaea montis Nephthali et Sichem in monte Ephraim et Cariatharbe — ipsa est Hebron — in monte Iudae; 8 et trans Iordanem contra orientalem plagam Iericho statuerunt Bosor, quae sita est in campestri solitudine de tribu Ruben, et Ramoth in Galaad de tribu Gad et Golan in Basan de tribu Manasse. 9 Hae civitates constitutae sunt cunctis filiis Israel et advenis, qui habitant inter eos, ut fugeret ad eas, qui animam nescius percussisset et non moreretur in manu proximi effusum sanguinem vindicare cupientis, donec staret ante populum expositurus causam suam.

Joz 20, 1-9





Verš 8
et trans Iordanem contra orientalem plagam Iericho statuerunt Bosor, quae sita est in campestri solitudine de tribu Ruben, et Ramoth in Galaad de tribu Gad et Golan in Basan de tribu Manasse.
Dt 4:43 - Bosor in solitudine, quae sita est in terra campestri, pro tribu Ruben, et Ramoth in Galaad pro tribu Gad et Golan in Basan pro tribu Manasse.

Verš 2
Separate vobis urbes fugitivorum, de quibus locutus sum ad vos per manum Moysi,
Ex 21:13 - Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus eius, constituam tibi locum, in quem fugere debeat.
Nm 35:6 - De ipsis autem oppidis, quae Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea, qui nesciens fuderit sanguinem; et, exceptis his, alia quadraginta duo oppida dabitis,
Dt 19:1 - Cum disperderit Dominus Deus tuus gentes, quarum ti bi traditurus est terram, et possederis eam habitaverisque in urbibus eius et in aedibus,

Verš 4
Cum ad unam harum confugerit civitatum, stabit ante portam civitatis et loquetur senioribus urbis illius ea, quae se comprobent innocentem; sicque suscipient eum et dabunt ei locum ad habitandum.
Nm 35:22 - Quod si fortuitu et absque odio eum percusserit vel quidpiam in eum iecerit absque insidiis,
Dt 19:4 - Haec erit lex homicidae fugientis, cuius vita servanda est: qui percusserit proximum suum nesciens et qui heri et nudiustertius nullum contra eum habuisse odium comprobatur,

Joz 20,1 - Zákon o mestách útočišťa pozri Nm 35,9–34; Dt 19,1–13; 4,41–43. Táto ustanovizeň urobila akúsi prietrž tvrdému a krutému zákonu krvnej pomsty. Robí sa tu už rozdiel medzi formálnym a materiálnym hriechom, čiže medzi vraždou a zabitím (úmyselné a náhodilé zabitie človeka). Na každej strane Jordána boli vyznačené tri mestá útočišťa.

Joz 20,7 - Kedes, západne od Hulského jazera. – Bosor, asi 5 km východne od Hesebona (Hesban). – Gaulon, dnes Sahem ed-Džolan, asi 30 km východne od Genezaretského jazera. – Ramot, pravdepodobne Ramoth Masfa (13,26), dnes asi er -Remta, 10 km juhozápadne od Edrai (12,4). Mestá útočišťa v Zajordánsku určil už Mojžiš (Dt 4,43).