výhody registrácie

2. list Timotejovi

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

2Tim 4, 1-22

1 Testificor coram Deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est vivos ac mortuos, per adventum ipsius et regnum eius: 2 praedica verbum, insta opportune, importune, argue, increpa, obsecra in omni longanimitate et doctrina. 3 Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus, 4 et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. 5 Tu vero vigila in omnibus, labora, opus fac evangelistae, ministerium tuum imple. 6 Ego enim iam delibor, et tempus meae resolutionis instat. 7 Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; 8 in reliquo reposita est mihi iustitiae corona, quam reddet mihi Dominus in illa die, iustus iudex, non solum autem mihi sed et omnibus, qui diligunt adventum eius. 9 Festina venire ad me cito. 10 Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam, Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam; 11 Lucas est mecum solus. Marcum assumens adduc tecum, est enim mihi utilis in ministerium. 12 Tychicum autem misi Ephesum. 13 Paenulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer, et libros, maxime autem membranas. 14 Alexander aerarius multa mala mihi ostendit. Reddet ei Dominus secundum opera eius; 15 quem et tu devita, valde enim restitit verbis nostris. 16 In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt. Non illis reputetur; 17 Dominus autem mihi astitit et confortavit me, ut per me praedicatio impleatur, et audiant omnes gentes; et liberatus sum de ore leonis. 18 Liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste; cui gloria in saecula saeculorum. Amen. 19 Saluta Priscam et Aquilam et Onesiphori domum. 20 Erastus remansit Corinthi, Trophimum autem reliqui infirmum Mileti. 21 Festina ante hiemem venire. Salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes. 22 Dominus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum.

2Tim 4, 1-22





Verš 1
Testificor coram Deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est vivos ac mortuos, per adventum ipsius et regnum eius:
Rim 1:9 - testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius, quomodo sine intermissione memoriam vestri faciam
Rim 9:1 - Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi per hibente conscientia mea in Spiritu Sancto,
2Kor 1:23 - Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis non veni ultra Corinthum.
2Kor 11:31 - Deus et Pater Domini Iesu scit, qui est benedictus in saecula, quod non mentior.
Gal 1:20 - Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior.
Flp 1:8 - Testis enim mihi Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu.
1Sol 2:5 - Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis, neque sub praetextu avaritiae, Deus testis,
1Tim 5:21 - Testificor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis, ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliquam partem declinando.
1Tim 6:13 - Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem,

Verš 6
Ego enim iam delibor, et tempus meae resolutionis instat.
2Pt 1:14 - certus quod velox est depositio tabernaculi mei, secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi;

Verš 8
in reliquo reposita est mihi iustitiae corona, quam reddet mihi Dominus in illa die, iustus iudex, non solum autem mihi sed et omnibus, qui diligunt adventum eius.
1Kor 9:25 - Omnis autem, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet; et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam.
1Pt 5:4 - Et cum apparuerit Princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coro nam.

Verš 10
Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam, Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam;
Kol 4:14 - Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas.
Flm 1:24 - Marcus, Aristarchus, Demas, Lucas, adiutores mei.

Verš 11
Lucas est mecum solus. Marcum assumens adduc tecum, est enim mihi utilis in ministerium.
Kol 4:14 - Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas.
Sk 15:37 - Barnabas autem volebat secum assumere et Ioannem, qui cognominatur Marcus;
Kol 4:10 - Salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae, de quo accepistis mandata — si venerit ad vos, excipite illum —
Flm 1:24 - Marcus, Aristarchus, Demas, Lucas, adiutores mei.

Verš 12
Tychicum autem misi Ephesum.
Sk 20:4 - Comitabatur autem eum Sopater Pyrrhi Beroeensis, Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus, Asiani vero Tychicus et Trophimus.
Kol 4:7 - Quae circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino,

Verš 14
Alexander aerarius multa mala mihi ostendit. Reddet ei Dominus secundum opera eius;
1Tim 1:20 - ex quibus est Hymenaeus et Alexander, quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare.

Verš 19
Saluta Priscam et Aquilam et Onesiphori domum.
Sk 18:2 - Et in veniens quendam Iudaeum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem eius, eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma, accessit ad eos
Rim 16:3 - Salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu,

2Tim 4,1 - Živí sú tí, čo budú pri druhom Kristovom príchode na konci sveta ešte žiť. Porov. 1 Sol 4, 15; 1 Kor 15, 51–52.

2Tim 4,6 - Pavol tu svoju smrť opisuje dvoma obrazmi. Použil ich už v Liste Filipanom. Tak ako sa vylievalo na obete víno, voda alebo olej (Ex 29, 40), bude vyliata aj jeho krv na obetu mučeníckej smrti (Flp 2, 17). Druhý obraz je v texte Flp 1, 23: "túžim zomrieť", v gréckej pôvodine je "byť odviazaný" – rozumie sa od tela.

2Tim 4,8 - Pavol prirovnáva život človeka na zemi k atletickým pretekom (1 Kor 9, 26), pri ktorých víťaz dostával vavrínový veniec. Tu je symbolom večnej odmeny.

2Tim 4,10 - Démas bol verným Pavlovým spolupracovníkom počas jeho prvého väznenia v Ríme alebo Cézarei (porov. Kol 4, 14; Flm 24).

2Tim 4,11 - Lukáš a Marek sú evanjelisti. Porov. Kol 4, 10.14.

2Tim 4,12 - O Tychikovi pozri Sk 20, 4; Ef 6, 21; Kol 4, 7; Tít 3, 12.

2Tim 4,14 - Alexander – nie je isté, či ten, ktorého Apoštol vylúčil z Cirkvi (porov. 1 Tim 1, 20). Citát je zo Ž 28, 4.

2Tim 4,19-20 - O uvedených menách porov. Sk 18, 2; Rim 16, 3; Sk 19, 22; 20, 4; 21, 29.

2Tim 4,21 - Tu spomínaný Línus je podľa niektorých prvý Petrov nástupca na rímskom stolci.