výhody registrácie

2. list Timotejovi

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

2Tim 3, 1-17

1 Hoc autem scito, quod in no vissimis diebus instabunt tem pora periculosa. 2 Erunt enim homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus inoboedientes, ingrati, scelesti, 3 sine affectione, sine foedere, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, 4 proditores, protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei, 5 habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem eius abnegantes; et hos devita. 6 Ex his enim sunt, qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis concupiscentiis, 7 semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenire valentes. 8 Quemadmodum autem Iannes et Iambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem; 9 sed ultra non proficient, insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. 10 Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, 11 persecutiones, passiones, qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconii, Lystris, quales persecutiones sustinui; et ex omnibus me eripuit Dominus. 12 Et omnes, qui volunt pie vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur; 13 mali autem homines et seductores proficient in peius, in errorem mittentes et errantes. 14 Tu vero permane in his, quae didicisti et credita sunt tibi, sciens a quibus didiceris, 15 et quia ab infantia Sacras Litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem per fidem, quae est in Christo Iesu. 16 Omnis Scriptura divinitus inspirata est et utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia, 17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.

2Tim 3, 1-17





Verš 1
Hoc autem scito, quod in no vissimis diebus instabunt tem pora periculosa.
1Tim 4:1 - Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum,
2Pt 2:3 - et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur. Quibus iudicium iam olim non cessat, et perditio eorum non dormitat.
Júd 1:18 - quoniam dicebant vobis: “ In novissimo tempore venient illusores, secundum suas concupiscentias ambulantes impietatum”.

Verš 5
habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem eius abnegantes; et hos devita.
Mt 18:17 - quod si noluerit audire eos, dic ecclesiae; si autem et ecclesiam noluerit audire, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.
Rim 16:17 - Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos, qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis;
2Sol 3:6 - Praecipimus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis.
Tít 3:10 - Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita,
2Jn 1:10 - Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non affert, nolite accipere eum in domum nec “ Ave ” ei dixeritis;

Verš 6
Ex his enim sunt, qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis concupiscentiis,
Mt 23:14 -
Tít 1:11 - quibus oportet silentium imponere, quia universas domos subvertunt docentes, quae non oportet, turpis lucri gratia.

Verš 8
Quemadmodum autem Iannes et Iambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem;
Ex 7:11 - Vocavit autem pharao sapientes et maleficos, et fecerunt etiam ipsi magi Aegypti per incantationes suas similiter.

Verš 11
persecutiones, passiones, qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconii, Lystris, quales persecutiones sustinui; et ex omnibus me eripuit Dominus.
Sk 13:50 - Iudaei autem concitaverunt honestas inter colentes mulieres et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam et eiecerunt eos de finibus suis.
Sk 14:2 - Qui vero increduli fuerunt Iudaei, suscitaverunt et exacerbaverunt animas gentium adversus fratres.
Sk 14:19 - Supervenerunt autem ab Antiochia et Iconio Iudaei et persuasis turbis lapidantesque Paulum trahebant extra civitatem aestimantes eum mortuum esse.
Ž 34:19 - COPH. Iuxta est Dominus iis, qui contrito sunt corde, et confractos spiritu salvabit.
2Kor 1:10 - qui de tanta morte eripuit nos et eruet, in quem speramus, et adhuc eripiet;

Verš 12
Et omnes, qui volunt pie vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur;
Mt 16:24 - Tunc Iesus dixit discipulis suis: “ Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me.
Lk 24:26 - Nonne haec oportuit pati Christum et intrare in gloriam suam? ”.
Jn 17:14 - Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus odio eos habuit, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo.
Sk 14:22 - confirmantes animas discipulorum, exhortantes, ut permanerent in fide, et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.
1Sol 3:3 - ut nemo turbetur in tribulationibus istis. Ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus;

Verš 16
Omnis Scriptura divinitus inspirata est et utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia,
2Pt 1:20 - hoc primum intellegentes quod omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit;

2Tim 3,1 - "Posledné dni" podľa niektorých označujú čas pred príchodom Krista (Mt 24, 9–12). No pre Pavla sa eschatologické obdobie už začalo, ako to dosvedčuje záver v. 5.

2Tim 3,2-5 - Porov. Rim 1, 29 n.

2Tim 3,8 - Jannes a Jambres boli egyptskí čarodejníci, ktorí sa postavili proti Mojžišovi u faraóna. Porov. Ex 7, 11.22. Ich mená pochádzajú z hebrejskej tradície (apokryfy).

2Tim 3,11 - Pavol spomína, čo vytrpel počas svojej prvej apoštolskej cesty v Antiochii (Sk 13, 50), Ikóniu (Sk 14, 1–5) a v Lystre (Sk 14, 19–20). Lystra bola Timotejovým rodiskom.

2Tim 3,14 - Pavol tu pravdepodobne myslí na Timotejovu matku a starú matku, ktoré boli pôvodom židovky (porov. 1, 5), ale aj na seba.

2Tim 3,16 - Celé Sväté písmo je napísané z vnuknutia Ducha Svätého (inšpirácia). Ide o Starý zákon, ale nie je vylúčené, že sa myslí aj na niektoré texty Nového zákona (pozri poznámku k 1 Tim 5, 18)