výhody registrácie

List Kolosanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Kol 4, 1-18

1 Domini, quod iustum est et aequum, servis praestate, scien tes quoniam et vos Dominum habetis in caelo. 2 Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione, 3 orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi, propter quod etiam vinctus sum, 4 ut manifestem illud, ita ut oportet me loqui. 5 In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt, tempus redimentes. 6 Sermo vester semper sit in gratia, sale conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere. 7 Quae circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino, 8 quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscatis, quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra, 9 cum Onesimo fideli et carissimo fratre, qui est ex vobis; omnia, quae hic aguntur, nota facient vobis. 10 Salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae, de quo accepistis mandata — si venerit ad vos, excipite illum — 11 et Iesus, qui dicitur Iustus, qui sunt ex circumcisione; hi soli adiutores in regno Dei, qui mihi fuerunt solacio. 12 Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Iesu, semper certans pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti et impleti in omni voluntate Dei. 13 Testimonium enim illi perhibeo, quod habet multum laborem pro vobis et pro his, qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli. 14 Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas. 15 Salutate fratres, qui sunt Laodiciae, et Nympham et, quae in domo eius est, ecclesiam. 16 Et cum lecta fuerit apud vos epistula, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur, et eam, quae ex Laodicia est, vos quoque legatis. 17 Et dicite Archippo: “ Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas ”. 18 Salutatio mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum.

Kol 4, 1-18





Verš 1
Domini, quod iustum est et aequum, servis praestate, scien tes quoniam et vos Dominum habetis in caelo.
Ef 6:9 - Et, domini, eadem facite illis, remittentes minas, scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis, et personarum acceptio non est apud eum.

Verš 2
Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione,
Lk 18:1 - Dicebat autem parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,
Rim 12:12 - spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes,
Ef 6:18 - per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu, et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis
1Sol 5:17 - sine intermissione orate,

Verš 3
orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi, propter quod etiam vinctus sum,
Ef 6:19 - et pro me, ut detur mihi sermo in aperitione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii,
2Sol 3:1 - De cetero, fratres, orate pro nobis, ut sermo Domini currat et glorificetur sicut et apud vos,

Verš 5
In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt, tempus redimentes.
Ef 5:15 - Videte itaque caute quomodo ambuletis, non quasi insipientes sed ut sapientes,
Ef 5:16 - redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.

Verš 6
Sermo vester semper sit in gratia, sale conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.
Mk 9:50 - Bonum est sal; quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal et pacem habete inter vos ”.

Verš 7
Quae circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino,
Sk 20:4 - Comitabatur autem eum Sopater Pyrrhi Beroeensis, Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus, Asiani vero Tychicus et Trophimus.
Ef 6:21 - Ut autem et vos sciatis, quae circa me sunt, quid agam, omnia nota vobis faciet Tychicus, carissimus frater et fidelis minister in Domino,
2Tim 4:12 - Tychicum autem misi Ephesum.

Verš 9
cum Onesimo fideli et carissimo fratre, qui est ex vobis; omnia, quae hic aguntur, nota facient vobis.
Flm 1:10 - obsecro te de meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,

Verš 10
Salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae, de quo accepistis mandata — si venerit ad vos, excipite illum —
Sk 27:2 - Ascendentes autem navem Hadramyttenam, incipientem navigare circa Asiae loca, sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi;
Sk 15:37 - Barnabas autem volebat secum assumere et Ioannem, qui cognominatur Marcus;
2Tim 4:11 - Lucas est mecum solus. Marcum assumens adduc tecum, est enim mihi utilis in ministerium.

Verš 12
Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Iesu, semper certans pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti et impleti in omni voluntate Dei.
Kol 1:7 - sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro nobis minister Christi,
Flm 1:23 - Salutat te Epaphras, concaptivus meus in Christo Iesu,

Verš 14
Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas.
2Tim 4:11 - Lucas est mecum solus. Marcum assumens adduc tecum, est enim mihi utilis in ministerium.
2Tim 4:10 - Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam, Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam;

Verš 18
Salutatio mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum.
2Sol 3:17 - Salutatio mea manu Pauli, quod est signum in omni epistula; ita scribo.
Heb 13:3 - Mementote vinctorum tamquam simul vincti, laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes.

Kol 4,3 - Účinnosť apoštolskej služby závisí aj od modlitieb veriacich.

Kol 4,5 - "Čo sú mimo" (vonku), t. j. nekresťania.

Kol 4,6 - "Soľou korenená", t. j. reč múdra a pôsobivá.

Kol 4,7 - Tychikus im pravdepodobne niesol tento list (porov. Ef 6, 21).

Kol 4,9 - O Onezimovi porov. List Filemonovi.

Kol 4,10 - Aristarchus je kresťan z Macedónska (porov. Sk 27, 2). Marek je evanjelista (porov. Sk 12, 12).

Kol 4,11 - Jezus je neznámy kresťan.

Kol 4,14 - Lukáš je evanjelista. Démas je Pavlov spolupracovník, ktorý ho neskôr opustil (2 Tim 4, 10).

Kol 4,15 - "Nymfu" – v gréckom texte toto meno môže označovať alebo ženu (Nymfa) alebo muža (Nymfas).

Kol 4,16 - Pavlov list napísaný laodicejskej cirkvi sa nezachoval. Niektorí si myslia, že ide o terajší List Efezanom, ktorý len neskôr dostal adresovanie "Efezanom".

Kol 4,17 - Archippos je pravdepodobne Filemonov syn a v neprítomnosti Epafra bol predstaveným cirkvi v Kolosách (porov. Flm 2).