výhody registrácie

List Kolosanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Kol 3, 1-25

1 Igitur, si conresurrexistis Chri sto, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; 2 quae sursum sunt sapite, non quae supra terram. 3 Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo! 4 Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. 5 Mortificate ergo membra, quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus, 6 propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis; 7 in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis. 8 Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro; 9 nolite mentiri invicem, qui exuistis vos veterem hominem cum actibus eius 10 et induistis novum, eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius, qui creavit eum, 11 ubi non est Graecus et Iudaeus, circumcisio et praeputium, barbarus, Scytha, servus, liber, sed omnia et in omnibus Christus. 12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, mansuetudinem, longanimitatem, 13 supportantes invicem et donantes vobis ipsis, si quis adversus aliquem habet querelam; sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos; 14 super omnia autem haec: caritatem, quod est vinculum perfectionis. 15 Et pax Christi dominetur in cordibus vestris, ad quam et vocati estis in uno corpore. Et grati estote. 16 Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo; 17 et omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo Patri per ipsum. 18 Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet in Domino. 19 Viri, diligite uxores et nolite amari esse ad illas. 20 Filii, oboedite parentibus per omnia; hoc enim placitum est in Domino. 21 Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant. 22 Servi, oboedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Dominum. 23 Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino et non hominibus, 24 scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis. Domino Christo servite; 25 qui enim iniuriam facit, recipiet id quod inique gessit, et non est personarum acceptio.

Kol 3, 1-25





Verš 1
Igitur, si conresurrexistis Chri sto, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens;
Ef 1:20 - quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus

Verš 3
Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo!
Rim 6:2 - Absit! Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo?
Rim 8:24 - Spe enim salvi facti sumus; spes autem, quae videtur, non est spes; nam, quod videt, quis sperat?
2Kor 5:7 - per fidem enim ambulamus et non per speciem.

Verš 4
Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.
Flp 3:21 - qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae, ut illud conforme faciat corpori gloriae suae secundum operationem, qua possit etiam subicere sibi omnia.
1Jn 3:2 - Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum manifestatum est quid erimus; scimus quoniam, cum ipse apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est.

Verš 5
Mortificate ergo membra, quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus,
Ef 4:22 - deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris,
Ef 5:3 - Fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos,
1Sol 4:5 - non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum;
Ef 5:5 - Hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut immundus aut avarus, id est idolorum cultor, non habet hereditatem in regno Christi et Dei.

Verš 6
propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis;
1Kor 6:10 - neque fures neque avari, non ebriosi, non maledici, non rapaces regnum Dei possidebunt.
Gal 5:19 - Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria,
Ef 5:5 - Hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut immundus aut avarus, id est idolorum cultor, non habet hereditatem in regno Christi et Dei.
Zjv 22:15 - Foris canes et venefici et impudici et homicidae et idolis servientes et omnis, qui amat et facit mendacium!

Verš 7
in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis.
1Kor 6:11 - Et haec quidam fuistis. Sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri!
Ef 2:1 - Et vos, cum essetis mortui de lictis et peccatis vestris,
Tít 3:3 - Eramus enim et nos aliquando insipientes, inoboedientes, errantes, servientes concupiscentiis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.

Verš 8
Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro;
Ef 4:22 - deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris,
Heb 12:1 - Ideoque et nos tantam ha bentes circumpositam nobis nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus propositum nobis certamen,
Jak 1:21 - Propter quod abicientes omnem immunditiam et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.
1Pt 2:1 - Deponentes igitur omnem ma litiam et omnem dolum et simu lationes et invidias et omnes detractiones,

Verš 9
nolite mentiri invicem, qui exuistis vos veterem hominem cum actibus eius
Ef 4:25 - Propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra.

Verš 10
et induistis novum, eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius, qui creavit eum,
Rim 6:4 - Consepulti ergo sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.
Gn 1:26 - Et ait Deus: “Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et praesint piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili, quod movetur in terra”.
Gn 5:1 - Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus homi nem, ad similitudinem Dei fecit illum.
Gn 9:6 - Quicumque effuderit humanum sanguinem, per hominem fundetur sanguis illius; ad imaginem quippe Dei factus est homo.
1Kor 11:7 - Vir quidem non debet velare caput, quoniam imago et gloria est Dei; mulier autem gloria viri est.

Verš 11
ubi non est Graecus et Iudaeus, circumcisio et praeputium, barbarus, Scytha, servus, liber, sed omnia et in omnibus Christus.
Gal 3:28 - non est Iudaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus et femina; omnes enim vos unus estis in Christo Iesu.
Gal 5:6 - Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed fides, quae per caritatem operatur.
Gal 6:15 - Neque enim circumcisio aliquid est neque praeputium sed nova creatura.
1Kor 7:21 - Servus vocatus es? Non sit tibi curae; sed et si potes liber fieri, magis utere!
1Kor 12:13 - etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Iudaei sive Graeci sive servi sive liberi, et omnes unum Spiritum potati sumus.

Verš 12
Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, mansuetudinem, longanimitatem,
Ef 4:32 - Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.
Ef 6:11 - Induite armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias Diaboli.
1Sol 1:4 - scientes, fratres, dilecti a Deo, electionem vestram,

Verš 13
supportantes invicem et donantes vobis ipsis, si quis adversus aliquem habet querelam; sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos;
Mt 6:14 - Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester caelestis;
Mk 11:25 - Et cum statis in oratione, dimittite, si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra ”.
Ef 4:32 - Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.

Verš 14
super omnia autem haec: caritatem, quod est vinculum perfectionis.
Jn 13:34 - Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
Jn 15:12 - Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos;
Ef 5:2 - et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
1Sol 4:9 - De caritate autem fraternitatis non necesse habetis, ut vobis scribam; ipsi enim vos a Deo edocti estis, ut diligatis invicem;
1Jn 3:23 - Et hoc est mandatum eius, ut credamus nomini Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis.
1Jn 4:21 - Et hoc mandatum habemus ab eo, ut, qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.
Ef 4:3 - solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis;
Kol 2:2 - ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei, Christi,

Verš 16
Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo;
Ef 5:19 - loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino.

Verš 17
et omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo Patri per ipsum.
Ef 5:20 - Gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri,
1Sol 5:18 - in omnibus gratias agite; haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu erga vos.

Verš 18
Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet in Domino.
Gn 3:16 - Mulieri dixit: “Multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos: in dolore paries filios, et ad virum tuum erit appetitus tuus, ipse autem dominabitur tui”.
1Kor 14:34 - mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui; sed subditae sint, sicut et Lex dicit.
Ef 5:22 - Mulieres viris suis sicut Domino,
Tít 2:5 - prudentes sint, castae, domus curam habentes, benignae, subditae suis viris, ut non blasphemetur verbum Dei.
1Pt 3:1 - Similiter mulieres subditae sint suis viris, ut et si qui non cre dunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant,

Verš 19
Viri, diligite uxores et nolite amari esse ad illas.
Ef 5:25 - Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit ecclesiam et seipsum tradidit pro ea,

Verš 20
Filii, oboedite parentibus per omnia; hoc enim placitum est in Domino.
Ef 6:1 - Filii, oboedite parentibus vestris in Domino; hoc enim est iu stum.

Verš 22
Servi, oboedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Dominum.
Ef 6:5 - Servi, oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo;
1Tim 6:1 - Quicumque sunt sub iugo, servi dominos suos omni honore di gnos arbitrentur, ne nomen Dei et doctrina blasphemetur.
Tít 2:9 - Servos dominis suis subditos esse in omnibus, placentes esse, non contradicentes,
1Pt 2:18 - Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis sed etiam pravis.

Kol 3,3 - Nový kresťanský život sa rodí z mystického spojenia pokrsteného s Kristom a skrze neho s Bohom.

Kol 3,5 - Krst ukladá povinnosť zrieknuť sa pohanského života. Porov. Ef 5, 3-5. Niektorí prekladajú: "Umŕtvujte to, čo je vo vás pozemské."

Kol 3,11 - Krst vylučuje akúkoľvek diskrimináciu. Všetci pokrstení sú v Kristovi jedno.

Kol 3,14 - Čnosti sú ako odev a láska je pás, ktorý drží odev pospolu. Bez lásky by sa rozplynuli všetky čnosti. Ona to spôsobuje, že niekto je dokonalý.

Kol 3,16 - "Pod vplyvom milosti" niektorí prekladajú "s vďačnosťou" (gr. en cháriti, lát. in gratia). "Spievajte… žalmy, hymny a duchovné piesne" – môže tu ísť o charizmatické dary, konané pod vplyvom osobitnej milosti počas liturgického zhromaždenia.

Kol 3,18 - O týchto stavovských povinnostiach Pavol podrobnejšie hovorí v Ef 5, 21 – 6, 9.