výhody registrácie

List Kolosanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Kol 2, 1-23

1 Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vo bis et pro his, qui sunt Laodiciae, et quicumque non viderunt faciem meam in carne, 2 ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei, Christi, 3 in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. 4 Hoc dico, ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum. 5 Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum, gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius, quae in Christum est, fidei vestrae. 6 Sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum, in ipso ambulate, 7 radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide, sicut didicistis, abundantes in gratiarum actione. 8 Videte, ne quis vos depraedetur per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi et non secundum Christum; 9 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, 10 et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis; 11 in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in exspoliatione corporis carnis, in circumcisione Christi; 12 consepulti ei in baptismo, in quo et conresuscitati estis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis; 13 et vos, cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae, convivificavit cum illo, donans nobis omnia delicta, 14 delens, quod adversum nos erat, chirographum decretis, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio affigens illud cruci; 15 exspolians principatus et potestates traduxit confidenter, triumphans illos in semetipso. 16 Nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut ex parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum, 17 quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi. 18 Nemo vos bravio defraudet complacens sibi in humilitate et religione angelorum propter ea, quae vidit, ingrediens, frustra inflatus sensu carnis suae 19 et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et compaginatum crescit in augmentum Dei. 20 Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quid tamquam viventes in mundo decretis subicimini: 21 “ Ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris ”, 22 quae sunt omnia in corruptionem ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum? 23 Quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate, et non parcendo corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.

Kol 2, 1-23





Verš 2
ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei, Christi,
Iz 53:11 - Propter laborem animae eius videbit lucem, saturabitur in scientia sua. Iustificabit iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit.
Jer 9:23 - sed in hoc glorietur, qui gloriatur: scire et nosse me, quia ego sum Dominus, qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra; haec enim placent mihi, ait Dominus.
Jn 17:3 - Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et, quem misisti, Iesum Christum.
Flp 3:8 - Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentiam scientiae Christi Iesu Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam

Verš 3
in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi.
1Kor 1:24 - ipsis autem vocatis, Iudaeis atque Graecis, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam;

Verš 4
Hoc dico, ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum.
Kol 2:18 - Nemo vos bravio defraudet complacens sibi in humilitate et religione angelorum propter ea, quae vidit, ingrediens, frustra inflatus sensu carnis suae
Ef 5:6 - Nemo vos decipiat inanibus verbis; propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae.

Verš 5
Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum, gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius, quae in Christum est, fidei vestrae.
1Kor 5:3 - Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, iam iudicavi ut praesens eum, qui sic operatus est,
1Kor 14:40 - omnia autem honeste et secundum ordinem fiant.

Verš 7
radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide, sicut didicistis, abundantes in gratiarum actione.
Ef 3:17 - habitare Christum per fidem in cordibus vestris, in caritate radicati et fundati,
1Kor 1:5 - quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia,

Verš 8
Videte, ne quis vos depraedetur per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi et non secundum Christum;
Rim 16:17 - Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos, qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis;
Heb 13:9 - Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci; optimum enim est gratia stabiliri cor, non escis, quae non profuerunt ambulantibus in eis.

Verš 9
quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter,
Jn 1:14 - Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.
Kol 1:19 - quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare

Verš 10
et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis;
Jn 1:16 - Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia;

Verš 11
in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in exspoliatione corporis carnis, in circumcisione Christi;
Dt 10:16 - Circumcidite igitur praeputium cordis vestri et cervicem vestram, ne induretis amplius,
Jer 4:4 - Circumcidimini Domino et auferte praeputia cordium vestrorum, viri Iudae et habitatores Ierusalem, ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur, et non sit qui exstinguat, propter malitiam operum vestrorum.
Rim 2:29 - sed qui in abscondito Iudaeus est, et circumcisio cordis in spiritu non littera, cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est.
Flp 3:3 - Nos enim sumus circumcisio, qui Spiritu Dei servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes,

Verš 12
consepulti ei in baptismo, in quo et conresuscitati estis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis;
Rim 6:4 - Consepulti ergo sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.
Gal 3:27 - Quicumque enim in Christum baptizati estis, Christum induistis:
Ef 1:19 - et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos, qui credimus, secundum operationem potentiae virtutis eius,
Ef 3:7 - cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi secundum operationem virtutis eius.

Verš 13
et vos, cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae, convivificavit cum illo, donans nobis omnia delicta,
Ef 2:1 - Et vos, cum essetis mortui de lictis et peccatis vestris,

Verš 15
exspolians principatus et potestates traduxit confidenter, triumphans illos in semetipso.
Gn 3:15 - Inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius; ipsum conteret caput tuum, et tu conteres calcaneum eius”.
Mt 12:29 - Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem? Et tunc domum illius diripiet.
Lk 11:22 - si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet.
Jn 12:31 - Nunc iudicium est huius mundi, nunc princeps huius mundi eicietur foras;
Jn 16:11 - de iudicio autem, quia princeps mundi huius iudicatus est.

Verš 16
Nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut ex parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum,
Lv 11:2 - “ Dicite filiis Israel: Haec sunt animalia, quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae.
Rim 14:2 - Alius enim credit manducare omnia; qui autem infirmus est, holus manducat.
Gal 4:10 - Dies observatis et menses et tempora et annos!
Lv 23:2 - “ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis conventus sanctos; hae sunt feriae meae.

Verš 17
quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi.
Heb 8:5 - qui figurae et umbrae deserviunt caelestium, sicut responsum est Moysi, cum consummaturus esset tabernaculum: “ Vide enim, inquit, omnia facies secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte ”.
Heb 10:1 - Umbram enim habens lex bonorum futurorum, non ip sam imaginem rerum, per singulos annos iisdem ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere.

Verš 18
Nemo vos bravio defraudet complacens sibi in humilitate et religione angelorum propter ea, quae vidit, ingrediens, frustra inflatus sensu carnis suae
Jer 29:8 - Haec enim dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Non vos seducant prophetae vestri, qui sunt in medio vestrum, et divini vestri, et ne attendatis ad somnia vestra, quae vos somniatis,
Mt 24:4 - Et respondens Iesus dixit eis: “ Videte, ne quis vos seducat.
Ef 5:6 - Nemo vos decipiat inanibus verbis; propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae.
2Sol 2:3 - Ne quis vos seducat ullo modo; quoniam, nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo iniquitatis, filius perditionis,
1Jn 4:1 - Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint, quoniam multi pseudoprophetae prodierunt in mundum.

Verš 20
Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quid tamquam viventes in mundo decretis subicimini:
Gal 4:9 - nunc autem, cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo, quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus rursus ut antea servire vultis?

Verš 22
quae sunt omnia in corruptionem ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum?
Iz 29:13 - Et dixit Dominus: “ Eo quod appropinquat populus iste ore suo et labiis suis glorificat me, cor autem eius longe est a me, et est timor eorum erga me velut mandatum hominum perceptum,
Mt 15:9 - sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata homi num" ”.
Tít 1:14 - non intendentes Iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium veritatem.

Verš 23
Quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate, et non parcendo corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.
1Tim 4:8 - nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae.
1Tim 5:23 - Noli adhuc aquam bibere, sed vino modico utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates.

Kol 2,1 - V gréckom texte je: "ako tvrdo musím bojovať za vás".

Kol 2,3 - Pórov, Iz 45, 3; Prís 2, 3-5.

Kol 2,8 - "Živly sveta" neznamenajú nevyhnutne hmotné prvky, z ktorých sa skladá svet, ale skôr sily, ktoré ovládali človeka skôr, ako ho Kristus vykúpil. Porov. 2, 20.

Kol 2,9 - "Telesne" podľa všetkého znamená, že plnosť božského bytia a života sa prejavuje v zmŕtvychvstalom Kristovi (v jeho oslávenom tele) a z neho vyžaruje v Cirkvi do veriacich.

Kol 2,11 - Iní prekladajú "smrteľného tela". Pavol tu zase spája ako v 1, 22 oba grécke výrazy sárx a sóma. Pravou obriezkou je krst.

Kol 2,12 - Porov. Rim 6, 4.

Kol 2,14 - "Dlžobný úpis" je alebo Mojžišov zákon, ktorý Kristovou smrťou na kríži stratil platnosť, (porov. Rim 7, 6; Gal 5, 4; Ef 2 ,15), alebo – a to je pravdepodobnejšie – všeobecný mravný dlh celého ľudstva.

Kol 2,15 - Obraz je vzatý z antického sveta. V triumfálnom pochode víťaza idú pred ním porazení. "V ňom" sa môže vzťahovať alebo na kríž, alebo na Ježiša Krista.

Kol 2,16 - Obradné praktiky odvodené z Mojžišovho zákona už stratili platnosť.

Kol 2,17 - Skutočnosť (doslova "telo"), t. j. Kristus, zobrala im všetok význam. "Tieň" nemá už zmysel, keď je tu "skutočnosť".

Kol 2,18 - Ide o verš, ktorý sa veľmi ťažko prekladá, a preto aj ťažko vykladá. Pravdepodobne ide o porušený text.

Kol 2,20 - V krste sa zomiera s Kristom (v. 12) hriechu i "živlom sveta" (porov. Gal 4, 3 n.).

Kol 2,23 - Askéza týchto bludárov nemá hodnotu sama v sebe. Ľahko privádza k pýche a lahodí žiadostivosti zmyslov.