výhody registrácie

Kniha Deuteronómium

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Dt 9, 1-29

1 Audi, Israel: Tu transgredieris hodie Iordanem, ut possideas nationes maximas et fortiores te, civitates ingentes et ad caelum usque muratas, 2 populum magnum atque sublimem, filios Enacim, quos ipse nosti et audisti, quibus nullus potest ex adverso resistere. 3 Scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te ignis devorans, qui conteret eos atque subiciet ante faciem tuam, ut velociter expellas et deleas eos, sicut locutus est tibi. 4 Ne dicas in corde tuo, cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo: “Propter iustitiam meam introduxit me Dominus, ut terram hanc possiderem”, cum propter impietates nationum istarum expellat eas Dominus ante te. 5 Neque enim propter iustitiam tuam et aequitatem cordis tui ingredieris, ut possideas terras earum, sed quia illae egerunt impie, introeunte te, Dominus Deus tuus expellet eos ante te, et ut compleat verbum suum Dominus, quod sub iuramento pollicitus est patribus tuis, Abraham, Isaac et Iacob. 6 Scito igitur quod non propter iustitiam tuam Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem, cum durissimae cervicis sis populus. 7 Memento et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine; ex eo die, quo egressus es ex Aegypto, usque ad locum istum adversum Dominum contendistis. 8 Nam et in Horeb provocastis eum, et iratus delere vos voluit, 9 quando ascendi in montem, ut acciperem tabulas lapideas, tabulas pacti, quod pepigit vobiscum Dominus, et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus panem non comedens et aquam non bibens. 10 Deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei et continentes omnia verba, quae vobis locutus est in monte de medio ignis, quando contio populi congregata est. 11 Cumque transissent quadraginta dies et totidem noctes, dedit mihi Dominus duas tabulas lapideas, tabulas foederis, 12 dixitque mihi: “Surge et descende hinc cito, quia peccavit populus tuus, quem eduxisti de Aegypto: deseruerunt velociter viam, quam praecepi eis, feceruntque sibi conflatile”. 13 Rursumque ait Dominus ad me: “Cerno quod populus iste durae cervicis sit; 14 dimitte me, ut conteram eos et deleam nomen eorum sub caelo et faciam te in gentem, quae hac fortior et maior sit”. 15 Cumque reversus de monte ardente descenderem et duas tabulas foederis utraque tenerem manu 16 vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro et fecisse vobis vitulum conflatilem ac deseruisse velociter viam eius, quam Dominus vobis praeceperat, 17 arripui duas tabulas et proieci eas de manibus meis confregique eas in conspectu vestro; 18 et procidi ante Dominum, sicut prius quadraginta diebus et noctibus panem non comedens et aquam non bibens propter omnia peccata vestra, quae gessistis contra Dominum et eum ad iracundiam provocastis; 19 timui enim indignationem et iram illius, qua adversum vos concitatus delere vos voluit. Et exaudivit me Dominus etiam hac vice. 20 Adversum Aaron quoque vehementer iratus voluit eum conterere; et pro illo similiter tunc deprecatus sum. 21 Peccatum autem vestrum, quod feceratis, id est vitulum, arripiens igne combussi et in frusta comminuens omninoque in pulverem redigens proieci in torrentem, qui de monte descendit. 22 In Tabera quoque et in Massa et in Cibrottaava provocastis Dominum; 23 et quando misit Dominus vos de Cadesbarne dicens: “Ascendite et possidete terram, quam dedi vobis”, contempsistis imperium Domini Dei vestri et non credidistis ei neque vocem eius audire voluistis; 24 semper fuistis rebelles contra Dominum a die, qua nosse vos coepi. 25 Et iacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus, quibus eum suppliciter deprecabar, ne deleret vos, ut fuerat comminatus. 26 Et orans dixi: Domine Deus, ne disperdas populum tuum et hereditatem tuam, quam redemisti in magnitudine tua, quos eduxisti de Aegypto in manu forti. 27 Recordare servorum tuorum Abraham, Isaac et Iacob; ne aspicias duritiam populi huius et impietatem atque peccatum, 28 ne forte dicant habitatores terrae, de qua eduxisti nos: “Non poterat Dominus introducere eos in terram, quam pollicitus est eis, et oderat illos; idcirco eduxit, ut interficeret eos in solitudine”. 29 Attamen ipsi sunt populus tuus et hereditas tua, quos eduxisti in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento.

Dt 9, 1-29





Verš 2
populum magnum atque sublimem, filios Enacim, quos ipse nosti et audisti, quibus nullus potest ex adverso resistere.
Nm 13:32 - Detraxeruntque terrae, quam inspexerant, apud filios Israel dicentes: “ Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos; populus, quem aspeximus, procerae staturae est;

Verš 3
Scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te ignis devorans, qui conteret eos atque subiciet ante faciem tuam, ut velociter expellas et deleas eos, sicut locutus est tibi.
Dt 4:24 - quia Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus aemulator.
Heb 12:29 - etenim Deus noster ignis consumens est.

Verš 5
Neque enim propter iustitiam tuam et aequitatem cordis tui ingredieris, ut possideas terras earum, sed quia illae egerunt impie, introeunte te, Dominus Deus tuus expellet eos ante te, et ut compleat verbum suum Dominus, quod sub iuramento pollicitus est patribus tuis, Abraham, Isaac et Iacob.
Gn 12:7 - Apparuit autem Dominus Abram et dixit ei: “Semini tuo dabo terram hanc”. Qui aedificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.
Gn 13:15 - omnem terram, quam conspicis, tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum;
Gn 15:7 - Dixitque ad eum: “Ego Dominus, qui eduxi te de Ur Chaldaeorum, ut darem tibi terram istam, et possideres eam”.
Gn 17:8 - Daboque tibi et semini tuo post te terram peregrinationis tuae, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam; eroque Deus eorum”.
Gn 26:4 - et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae,
Gn 28:13 - et Dominum innixum scalae dicentem sibi: “ Ego sum Dominus, Deus Abraham patris tui et Deus Isaac. Terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.

Verš 7
Memento et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine; ex eo die, quo egressus es ex Aegypto, usque ad locum istum adversum Dominum contendistis.
Ex 14:11 - et dixerunt ad Moysen: “ Forsitan non erant sepulcra in Aegypto? Ideo tulisti nos, ut moreremur in solitudine. Quid hoc fecisti, ut educeres nos ex Aegypto?
Ex 16:2 - Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israel contra Moysen et Aaron in solitudine,
Ex 17:2 - Qui iurgatus contra Moysen ait: “ Da nobis aquam, ut bibamus ”. Quibus respondit Moyses: “ Quid iurgamini contra me? Cur tentatis Dominum? ”.
Nm 11:4 - Vulgus autem promiscuum, quod erat in medio eius, flagravit desiderio, et sedentes fleverunt pariter filii Israel et dixerunt: “ Quis dabit nobis ad vescendum carnes?

Verš 8
Nam et in Horeb provocastis eum, et iratus delere vos voluit,
Ex 32:4 - Quas cum ille accepisset, formavit stilo imaginem et fecit ex eis vitulum conflatilem. Dixeruntque: “ Hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti! ”.
Ž 106:19 - Et fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt sculptile;

Verš 9
quando ascendi in montem, ut acciperem tabulas lapideas, tabulas pacti, quod pepigit vobiscum Dominus, et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus panem non comedens et aquam non bibens.
Ex 24:18 - Ingressusque Moyses medium nebulae ascendit in montem; et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus.
Ex 34:28 - Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes; panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba foederis, decem verba.

Verš 10
Deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei et continentes omnia verba, quae vobis locutus est in monte de medio ignis, quando contio populi congregata est.
Ex 31:18 - Deditque Dominus Moysi, completis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei.

Verš 13
Rursumque ait Dominus ad me: “Cerno quod populus iste durae cervicis sit;
Ex 32:9 - Rursumque ait Dominus ad Moysen: “ Cerno quod populus iste durae cervicis sit;
Ex 33:3 - et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus durae cervicis es, ne forte disperdam te in via ”.
Ex 34:9 - ait: “ Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro, ut gradiaris nobiscum; populus quidem durae cervicis est, sed tu auferes iniquitates nostras atque peccata nosque possidebis ”.
Dt 10:16 - Circumcidite igitur praeputium cordis vestri et cervicem vestram, ne induretis amplius,
Dt 31:27 - Ego enim scio contentionem tuam et cervicem tuam durissimam. Adhuc vivente me vobiscum, semper contentiose egistis contra Dominum; quanto magis cum mortuus fuero?
2Kr 17:14 - Qui non audierunt, sed induraverunt cervicem suam iuxta cervicem patrum suorum, qui noluerunt credere in Dominum Deum suum.

Verš 14
dimitte me, ut conteram eos et deleam nomen eorum sub caelo et faciam te in gentem, quae hac fortior et maior sit”.
Ex 32:10 - dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos et deleam eos faciamque te in gentem magnam ”.
Ž 106:23 - Et dixit quia disperderet eos, nisi affuisset Moyses electus eius: stetit in confractione in conspectu eius, ut averteret iram eius, ne destrueret eos.

Verš 21
Peccatum autem vestrum, quod feceratis, id est vitulum, arripiens igne combussi et in frusta comminuens omninoque in pulverem redigens proieci in torrentem, qui de monte descendit.
Ex 32:20 - Arripiensque vitulum, quem fecerant, combussit et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam et dedit ex eo potum filiis Israel.

Verš 22
In Tabera quoque et in Massa et in Cibrottaava provocastis Dominum;
Nm 11:1 - Ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est, et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem.
Ex 17:7 - Et vocavit nomen loci illius Massa et Meriba, propter iurgium filiorum Israel et quia tentaverunt Dominum dicentes: “ Estne Dominus in nobis an non? ”.
Nm 11:4 - Vulgus autem promiscuum, quod erat in medio eius, flagravit desiderio, et sedentes fleverunt pariter filii Israel et dixerunt: “ Quis dabit nobis ad vescendum carnes?
Nm 11:34 - Vocatusque est ille locus Cibrottaava; ibi enim sepelierunt populum, qui desideraverat.

Verš 23
et quando misit Dominus vos de Cadesbarne dicens: “Ascendite et possidete terram, quam dedi vobis”, contempsistis imperium Domini Dei vestri et non credidistis ei neque vocem eius audire voluistis;
Nm 13:3 - Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina:
Nm 14:1 - Igitur vociferans omnis tur ba flevit nocte illa,

Verš 26
Et orans dixi: Domine Deus, ne disperdas populum tuum et hereditatem tuam, quam redemisti in magnitudine tua, quos eduxisti de Aegypto in manu forti.
Ex 32:11 - Moyses autem orabat Dominum Deum suum dicens: “ Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Aegypti in fortitudine magna et in manu robusta?
Nm 14:13 - Et ait Moyses ad Dominum: ? Audient Aegyptii, de quorum medio eduxisti populum istum in virtute tua,

Verš 28
ne forte dicant habitatores terrae, de qua eduxisti nos: “Non poterat Dominus introducere eos in terram, quam pollicitus est eis, et oderat illos; idcirco eduxit, ut interficeret eos in solitudine”.
Ex 32:12 - Ne, quaeso, dicant Aegyptii: "Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus et deleret e terra". Quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui.
Nm 14:16 - "Non poterat Dominus introducere populum in terram, pro qua iuraverat, idcirco occidit eos in solitudine!".

Dt 9,2 - O Enakitoch pozri 1,28. Boli to ľudia obrovskej postavy. Videli ich v Palestíne vyzvedači, ktorých ta poslal Mojžiš (Nm 13,29).

Dt 9,6 - Porov. Ex 32,9; 33,3.5; 34,9.

Dt 9,7 - Izrael si nijako nezaslúžil túto zem, naopak, stal sa jej nehodným pre svoje hriechy (Ex 32 – 34).

Dt 9,9 - Ex 24,12–18.

Dt 9,10 - Ex 19 n.

Dt 9,12 - Ex 32,7–10.

Dt 9,16 - Ex 32,9a.

Dt 9,19 - Na Mojžišovu prosbu Pán často odpúšťal previnenia ľudu (Ex 32,14 a predtým Ex 17,4; Nm 11,2; 12,13 n.; 14,13 n.; 21,7).

Dt 9,21 - Porov. Ex 32,20.

Dt 9,22 - Pozri Nm 11,1–3; Ex 17,7. – Kibrot-Hatava – Hroby baživosti, pažravosti, pozri Nm 11,34.

Dt 9,23 - Porov. Nm 13,1 n. a 20,1 n.

Dt 9,25-29 - Veršom 25. vracia sa Mojžiš k rozprávaniu verša 18. O Mojžišovej modlitbe (v. 26 n.) porov. Ex 32,11–13.