výhody registrácie

Kniha Deuteronómium

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Dt 4, 1-49

1 Et nunc, Israel, audi praecepta et iudicia, quae ego doceo vos, ut facientes ea vivatis et ingredientes possideatis terram, quam Dominus, Deus patrum vestrorum, daturus est vobis. 2 Non addetis ad verbum, quod vobis loquor, neque auferetis ex eo; custodite mandata Domini Dei vestri, quae ego praecipio vobis. 3 Oculi vestri viderunt omnia, quae fecit Dominus contra Baalphegor, quomodo contriverit omnes cultores eius de medio vestri; 4 vos autem, qui adhaeretis Domino Deo vestro, vivitis universi usque in praesentem diem. 5 En docui vos praecepta atque iudicia, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus, ut faceretis ea in terra, quam possessuri estis, 6 et observaretis et impleretis opere. Haec est enim vestra sapientia et intellectus coram populis, ut audientes universa praecepta haec dicant: “En populus sapiens et intellegens, gens magna haec!”. 7 Quae est enim alia natio tam grandis, quae habeat deos appropinquantes sibi, sicut Dominus Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris? 8 Et quae est alia gens sic inclita, ut habeat praecepta iustaque iudicia, sicut est universa lex haec, quam ego proponam hodie ante oculos vestros? 9 Custodi igitur temetipsum et animam tuam sollicite, ne obliviscaris verborum, quae viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae. Docebis ea filios ac nepotes tuos 10 die, in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb, quando Dominus locutus est mihi: “Congrega ad me populum, ut audiant sermones meos et discant timere me omni tempore, quo vivunt in terra, doceantque filios suos”. 11 Et accessistis et stetistis ad radices montis, qui ardebat usque ad caelum, erantque in eo tenebrae, nubes et caligo. 12 Locutusque est Dominus ad vos de medio ignis; vocem verborum audistis et formam penitus non vidistis. 13 Et ostendit vobis pactum suum, quod praecepit, ut faceretis, et decem verba, quae scripsit in duabus tabulis lapideis. 14 Mihique mandavit in illo tempore, ut docerem vos praecepta et iudicia, quae facere deberetis in terra, quam possessuri estis. 15 Custodite igitur sollicite animas vestras. Non vidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis; 16 ne forte corrupti faciatis vobis sculptam similitudinem, imaginem masculi vel feminae, 17 similitudinem omnium iumentorum, quae sunt super terram, vel avium sub caelo volantium 18 atque reptilium, quae moventur in terra, sive piscium, qui sub terra morantur in aquis; 19 et ne forte oculis elevatis ad caelum videas solem et lunam et astra, omnem exercitum caeli, et errore deceptus adores ea et colas, quae attribuit Dominus Deus tuus cunctis gentibus, quae sub caelo sunt. 20 Vos autem tulit Dominus et eduxit de fornace ferrea Aegypti, ut haberet populum hereditarium, sicut est in praesenti die. 21 Iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros et iuravit, ut non transirem Iordanem nec ingrederer terram optimam, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi in haereditatem. 22 Ecce morior in hac humo, non transibo Iordanem; vos transibitis et possidebitis terram egregiam hanc. 23 Cavete, ne quando obliviscamini pacti Domini Dei vestri, quod pepigit vobiscum, et faciatis vobis sculptam similitudinem omnium, quae fieri Dominus Deus tuus prohibuit; 24 quia Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus aemulator. 25 Si genueris filios ac nepotes, et morati fueritis in terra corruptique feceritis aliquam similitudinem sculptam patrantes malum coram Domino Deo tuo, ut eum ad iracundiam provocetis, 26 testes invoco contra vos hodie caelum et terram, cito perituros vos esse de terra, quam, transito Iordane, possessuri estis: non habitabitis in ea longo tempore, sed delebit vos Dominus 27 atque disperget in gentes, et remanebitis pauci in nationibus, ad quas vos ducturus est Dominus. 28 Ibique servietis diis, qui hominum manu fabricati sunt, ligno et lapidi, qui non vident nec audiunt nec comedunt nec odorantur. 29 Cumque quaesieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum, si tamen toto corde quaesieris eum et tota anima tua. 30 Postquam in tribulatione tua te invenerint omnia, quae praedicta sunt, novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum et audies vocem eius; 31 quia Deus misericors Dominus Deus tuus est, non dimittet te nec omnino delebit neque obliviscetur pacti, in quo iuravit patribus tuis. 32 Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die, quo creavit Deus hominem super terram, et a summo caeli usque ad summum eius, si facta est aliquando huiuscemodi res magna, aut umquam cognitum est, 33 num audivit populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti et vixisti? 34 Aut tentavit Deus, ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationis per tentationes, signa atque portenta, per pugnam et robustam manum extentumque brachium et terrores magnos, iuxta omnia, quae fecit pro vobis Dominus Deus vester in Aegypto, videntibus oculis tuis? 35 Tibi monstratum est, ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, et non est alius praeter eum. 36 De caelo te fecit audire vocem suam, ut doceret te, et in terra ostendit tibi ignem suum maximum; et audisti verba illius de medio ignis, 37 quia dilexit patres tuos et elegit semen eorum post eos. Eduxitque te vultu suo in virtute sua magna ex Aegypto, 38 ut expelleret nationes maiores et fortiores te in introitu tuo et introduceret te daretque tibi terram earum in possessionem, sicut cernis in praesenti die. 39 Scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in caelo sursum et in terra deorsum, et non sit alius. 40 Custodi praecepta eius atque mandata, quae ego praecipio tibi hodie, ut bene sit tibi et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi ”. 41 Tunc separavit Moyses tres civitates trans Iordanem ad orientalem plagam, 42 ut confugiat ad eas, qui occiderit nolens proximum suum, nec fuerit inimicus ante unum et alterum diem, et ad harum aliquam urbium possit evadere et vivat: 43 Bosor in solitudine, quae sita est in terra campestri, pro tribu Ruben, et Ramoth in Galaad pro tribu Gad et Golan in Basan pro tribu Manasse. 44 Ista est lex, quam proposuit Moyses coram filiis Israel; 45 haec testimonia et praecepta atque iudicia, quae locutus est ad filios Israel, quando egressi sunt de Aegypto, 46 trans Iordanem in valle contra Bethphegor, in terra Sehon regis Amorraei, qui habitavit in Hesebon, quem percussit Moyses et filii Israel egressi ex Aegypto. 47 Et possederunt terram eius et terram Og regis Basan, duorum regum Amorraeorum, qui erant trans Iordanem ad solis ortum, 48 ab Aroer, quae sita est super ripam torrentis Arnon, usque ad montem Sion, qui est Hermon, 49 omnem Arabam trans Iordanem ad orientalem plagam usque ad mare Arabae et usque ad radices montis Phasga.

Dt 4, 1-49





Verš 1
Et nunc, Israel, audi praecepta et iudicia, quae ego doceo vos, ut facientes ea vivatis et ingredientes possideatis terram, quam Dominus, Deus patrum vestrorum, daturus est vobis.
Lv 19:37 - Custodite omnia praecepta mea et universa iudicia et facite ea. Ego Dominus ”.
Lv 20:8 - Custodite praecepta mea et facite ea. Ego Dominus, qui sanctifico vos.
Lv 22:31 - Custodite mandata mea et facite ea. Ego Dominus.

Verš 2
Non addetis ad verbum, quod vobis loquor, neque auferetis ex eo; custodite mandata Domini Dei vestri, quae ego praecipio vobis.
Dt 12:32 -
Prís 30:6 - Ne addas quidquam verbis illius: et arguaris inveniarisque mendax.
Zjv 22:18 - Contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius: Si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto;

Verš 3
Oculi vestri viderunt omnia, quae fecit Dominus contra Baalphegor, quomodo contriverit omnes cultores eius de medio vestri;
Nm 25:4 - ait ad Moysen: “ Tolle cunctos principes populi et suspende eos coram Domino contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israel ”.
Joz 22:17 - An parum vobis est peccatum Phegor, et usque in praesentem diem macula huius sceleris in nobis permanet, et facta est plaga in coetu Domini?

Verš 37
quia dilexit patres tuos et elegit semen eorum post eos. Eduxitque te vultu suo in virtute sua magna ex Aegypto,
Ex 13:3 - Et ait Moyses ad populum: “ Mementote diei huius, in qua egressi estis de Aegypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto, ut non comedatis fermentatum panem.
Ex 13:9 - Et erit quasi signum in manu tua et quasi monumentum inter oculos tuos, ut lex Domini semper sit in ore tuo; in manu enim forti eduxit te Dominus de Aegypto.
Ex 13:14 - Cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens: "Quid est hoc?", respondebis ei: "In manu forti eduxit nos Dominus de Aegypto, de domo servitutis.

Verš 7
Quae est enim alia natio tam grandis, quae habeat deos appropinquantes sibi, sicut Dominus Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris?
Dt 26:19 - et faciat te excelsiorem cunctis gentibus, quas creavit in laudem et nomen et gloriam suam, ut sis populus sanctus Domini Dei tui, sicut locutus est ”.

Verš 9
Custodi igitur temetipsum et animam tuam sollicite, ne obliviscaris verborum, quae viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae. Docebis ea filios ac nepotes tuos
Dt 6:7 - et inculcabis ea filiis tuis et loqueris ea sedens in domo tua et ambulans in itinere, decumbens atque consurgens;
Dt 11:19 - Docete ea filios vestros, de illis loquendo, quando sederis in domo tua et ambulaveris in via et accubueris atque surrexeris.

Verš 11
Et accessistis et stetistis ad radices montis, qui ardebat usque ad caelum, erantque in eo tenebrae, nubes et caligo.
Ex 19:18 - Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne, et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace. Et tremuit omnis mons vehementer.

Verš 46
trans Iordanem in valle contra Bethphegor, in terra Sehon regis Amorraei, qui habitavit in Hesebon, quem percussit Moyses et filii Israel egressi ex Aegypto.
Nm 21:24 - A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra eius ab Arnon usque Iaboc et filios Ammon; quia forti praesidio tenebantur termini Ammonitarum.
Dt 1:4 - Postquam percussit Sehon regem Amorraeorum, qui habitavit in Hesebon, et Og regem Basan, qui mansit in Astharoth et in Edrai,

Verš 47
Et possederunt terram eius et terram Og regis Basan, duorum regum Amorraeorum, qui erant trans Iordanem ad solis ortum,
Nm 21:33 - Verteruntque se et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai.
Dt 3:3 - Tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan et universum populum eius; percussimusque eos usque ad internecionem.

Verš 43
Bosor in solitudine, quae sita est in terra campestri, pro tribu Ruben, et Ramoth in Galaad pro tribu Gad et Golan in Basan pro tribu Manasse.
Joz 20:8 - et trans Iordanem contra orientalem plagam Iericho statuerunt Bosor, quae sita est in campestri solitudine de tribu Ruben, et Ramoth in Galaad de tribu Gad et Golan in Basan de tribu Manasse.

Verš 35
Tibi monstratum est, ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, et non est alius praeter eum.
Dt 32:39 - Videte nunc quod ego sim solus, et non sit Deus praeter me. Ego occidam et ego vivere faciam; percutiam et ego sanabo; et non est qui de manu mea possit eruere.
Iz 45:5 - Ego Dominus, et non est amplius: extra me non est Deus. Accinxi te, et non cognovisti me,
Iz 45:18 - Quia haec dicit Dominus, qui creavit caelos, ipse Deus, qui formavit terram et fecit eam, ipse fundavit eam; non ut vacua esset, creavit eam, ut habitaretur, formavit eam: “ Ego Dominus, et non est alius.
Iz 45:22 - Convertimini ad me et salvi eritis, omnes fines terrae, quia ego Deus, et non est alius.
Mk 12:29 - Iesus respondit: “ Primum est: “Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est,
Mk 12:32 - Et ait illi scriba: “ Bene, Magister, in veritate dixisti: “Unus est, et non est alius praeter eum;

Verš 20
Vos autem tulit Dominus et eduxit de fornace ferrea Aegypti, ut haberet populum hereditarium, sicut est in praesenti die.
Ex 19:5 - Si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis; mea est enim omnis terra.

Verš 21
Iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros et iuravit, ut non transirem Iordanem nec ingrederer terram optimam, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi in haereditatem.
Dt 1:37 - Mihi quoque iratus Dominus propter vos dixit: “Nec tu ingredieris illuc;
Dt 3:26 - Iratusque est Dominus mihi propter vos nec exaudivit me, sed dixit mihi: “Sufficit tibi; nequaquam ultra loquaris de hac re ad me.
Dt 31:2 - et dixit ad eos: “ Centum viginti annorum sum hodie, non possum ultra egredi et ingredi, praesertim cum et Dominus dixerit mihi: “Non transibis Iordanem istum”.
Dt 34:4 - Dixitque Dominus ad eum: “ Haec est terra, pro qua iuravi Abraham, Isaac et Iacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam ”.

Verš 41
Tunc separavit Moyses tres civitates trans Iordanem ad orientalem plagam,
Nm 35:6 - De ipsis autem oppidis, quae Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea, qui nesciens fuderit sanguinem; et, exceptis his, alia quadraginta duo oppida dabitis,
Nm 35:14 - tres erunt trans Iordanem et tres in terra Chanaan,

Verš 24
quia Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus aemulator.
Dt 9:3 - Scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te ignis devorans, qui conteret eos atque subiciet ante faciem tuam, ut velociter expellas et deleas eos, sicut locutus est tibi.
Heb 12:29 - etenim Deus noster ignis consumens est.
Ex 20:5 - Non adorabis ea neque coles, quia ego sum Dominus Deus tuus, Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum, qui oderunt me,
Ex 34:14 - Noli adorare deum alienum: Dominus Zelotes nomen eius, Deus est aemulator.
Dt 5:9 - Non adorabis ea et non coles: Ego enim sum Dominus Deus tuus, Deus aemulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his, qui oderunt me,
Dt 6:15 - quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui; ne quando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terrae.

Verš 27
atque disperget in gentes, et remanebitis pauci in nationibus, ad quas vos ducturus est Dominus.
Dt 28:62 - et remanebitis pauci numero, qui prius eratis sicut astra caeli prae multitudine, quoniam non audisti vocem Domini Dei tui.
Dt 28:64 - Disperget te Dominus in omnes populos a summitate terrae usque ad terminos eius, et servies ibi diis alienis, quos et tu ignorasti et patres tui, lignis et lapidibus.

Verš 28
Ibique servietis diis, qui hominum manu fabricati sunt, ligno et lapidi, qui non vident nec audiunt nec comedunt nec odorantur.
Ž 115:4 - Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
Ž 135:15 - Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.

Dt 4,1 - Mojžiš v predchádzajúcich troch hlavách poukázal na to, čo Pán urobil Izraelitom na ceste do zasľúbenej zeme, najmä ako ich viedol a ako ich ochraňoval. Teraz žiada od svojho ľudu, aby sa Pánovi odvďačili za všetko tým, že každý zachová a vyplní prikázania Pána, svojho Boha.

Dt 4,6-8 - Izraelský národ odlišoval sa od ostatných národov najmä tým, že veril v pravého Boha, ktorý prebýval v jeho strede, a že mal Bohom daný zákon, aký nemal nijaký iný národ. Veľkosť a múdrosť zákona zračí sa v následkoch, aké bude mať jeho dodržiavanie. Je to iste múdry zákon, ktorý zaručuje Izraelitom Pánovu ochranu a istotu. Mojžišov zákon viedol a pripravoval ľudstvo na zákon lásky Ježiša Krista (Gal 3,24).

Dt 4,9-14 - Aby si Izraeliti zachovali miesto medzi národmi, nesmú zabúdať na príbeh na vrchu Horeb, čiže na Sinaji, Ex 19 – 24. Zmluva (v. 13) je vlastne Desatoro (Ex 20,1–17), pretože desať Božích príkazov je základom, jadrom zmluvy medzi Bohom a izraelským národom (Ex 34,28).

Dt 4,15-19 - Boh alebo Anjel Boží zjavoval sa Mojžišovi vo vnímateľnej podobe, keď sa s ním zhováral (Nm 12,8), ľudu sa však takto nikdy nezjavil, azda asi preto, že ľud by mohol z toho ľahko usudzovať, že Boh má nejakú viditeľnú podobu, a stalo by sa to príležitosťou k modloslužbe. Mojžiš zavrhuje každý spôsob modlárstva, zavrhuje uctievanie tvorov alebo uctievanie ich obrazov a sôch. K v. 19 porov. Rim 1,21.24.26. V starom Oriente uctievali sa hviezdy a všetky nebeské telesá ako božské bytosti, a preto ich vplyv na prírodu a ľudstvo považovali za živú osobnú činnosť.

Dt 4,20 - Izraelský národ veľa pretrpel v Egypte. Jeho utrpenie prirovnáva sa k ohnivej peci, kde sa pretápa kov. Pán si ho zachránil pre seba, a preto si ho aj znovu získal, aby mu Izraeliti boli vlastným národom. ,Ako je to dnes', rozumej v dobe Mojžišovej.

Dt 4,24 - Boh žiarlivý, Ex 20,5.

Dt 4,29-31 - Slová "na konci časov" označujú definitívne nastolenie Božieho kráľovstva v epoche novej zmluvy. K v. 31 porov. Ex 34,6.

Dt 4,33 - V starom Oriente prevládalo presvedčenie, že ten, kto videl Boha, musel zomrieť. Podobne aj národ, ktorý počul hlas Boží, mal by zahynúť (Gn 16,13; 32,31; Ex 20,19; 33,20).

Dt 4,34 - Porov. Ex 7–11; 14,14; 15,3; 19,2 n. atď.

Dt 4,41-43 - Porov. Nm 35,6–34, kde Pán nariaďuje určiť šesť miest útočišťa; troje v Predjordánsku a troje v Zajordánsku. Mojžiš tieto miesta určil len provizórne. Jozue ich ustanoví s konečnou platnosťou (Nm 35,10.14; Dt 19,1–13 a Joz 20).

Dt 4,44-49 - Tieto verše sú úvodom k druhej reči Mojžišovej, ku ktorej patrí najmä 5,1 – 11,31, lebo v týchto hlavách je reč o zákone-tóre. Lenže k reči sa môžu pripojiť aj nasledujúce hlavy 12,1 – 27,26, ktoré sú opakovaním a doplnením Mojžišových zákonov z Kníh Exodus, Levitikus a Numeri. – Bet-Peor, či že Fogor, je svätyňa pohanského boha Peora (Nm 23,28; Dt 3,29). O Sehonovi a Ogovi pozri 1,4; 2,31–37; 3,1–7; Nm 21,21–35. O Arabe a Fasge porov. 3,17. Araba-more je Mŕtve more.