výhody registrácie

Kniha Deuteronómium

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Dt 34, 1-12

1 Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nabo in verticem Phasga contra Iericho; ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan 2 et universum Nephthali terramque Ephraim et Manasse et omnem terram Iudae usque ad mare occidentale 3 et Nageb et latitudinem campi Iericho civitatis palmarum usque Segor. 4 Dixitque Dominus ad eum: “ Haec est terra, pro qua iuravi Abraham, Isaac et Iacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam ”. 5 Mortuusque est ibi Moyses servus Domini in terra Moab, iubente Domino. 6 Et sepelivit eum in valle in terra Moab contra Bethphegor; et non cognovit homo sepulcrum eius usque in praesentem diem. 7 Moyses centum et viginti annorum erat, quando mortuus est; non caligavit oculus eius, nec robur illius defecit. 8 Fleveruntque eum filii Israel in campestribus Moab triginta diebus; et completi sunt dies planctus lugentium Moysen. 9 Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae, quia Moyses posuit super eum manus suas; et oboedierunt ei filii Israel feceruntque, sicut praecepit Dominus Moysi. 10 Et non surrexit ultra propheta in Israel sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem, 11 in omnibus signis atque portentis, quae misit per eum, ut faceret in terra Aegypti pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius, 12 et in cuncta manu robusta magnisque mirabilibus, quae fecit Moyses coram universo Israel.

Dt 34, 1-12





Verš 1
Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nabo in verticem Phasga contra Iericho; ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan
Dt 3:27 - Ascende cacumen Phasgae et oculos tuos circumfer ad occidentem et aquilonem austrumque et orientem et aspice; nec enim transibis Iordanem istum.

Verš 4
Dixitque Dominus ad eum: “ Haec est terra, pro qua iuravi Abraham, Isaac et Iacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam ”.
Gn 12:7 - Apparuit autem Dominus Abram et dixit ei: “Semini tuo dabo terram hanc”. Qui aedificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.
Gn 13:15 - omnem terram, quam conspicis, tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum;
Gn 15:18 - In illo die pepigit Dominus cum Abram foedus dicens: “Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad magnum fluvium Euphraten,
Gn 26:4 - et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae,
Gn 28:13 - et Dominum innixum scalae dicentem sibi: “ Ego sum Dominus, Deus Abraham patris tui et Deus Isaac. Terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.

Verš 6
Et sepelivit eum in valle in terra Moab contra Bethphegor; et non cognovit homo sepulcrum eius usque in praesentem diem.
Júd 1:9 - Cum Michael archangelus cum Diabolo disputans altercaretur de Moysis corpore, non est ausus iudicium inferre blasphemiae, sed dixit: “ Increpet te Dominus! ”.

Verš 9
Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae, quia Moyses posuit super eum manus suas; et oboedierunt ei filii Israel feceruntque, sicut praecepit Dominus Moysi.
Nm 27:18 - Dixitque Dominus ad eum: “ Tolle Iosue filium Nun, virum in quo est spiritus; et pone manum tuam super eum,

Dt 34,1 - Mojžiš vykonal to, čo mu rozkázal Pán (3,27; 32,49); vystúpil na vrch Nebo.

Dt 34,6 - V údolí, kde predtým táborili Izraeliti (Nm 21,20; Dt 3,2; 4,46). Bet-Peor, čiže Fogor (Nm 23,28).

Dt 34,7 - Mojžiš neumrel na starosť vysilením, ale na Boží rozkaz (Nm 20,12; 27,13; Dt 1,37). Tak umrel aj Áron (Nm 33,38).

Dt 34,9 - Porov. Nm 27,18.

Dt 34,10-12 - Sám Boh vyhlásil Mojžišovu hodnosť nad všetkých prorokov Starého zákona (Nm 12,6 n.). Ale v čase Novej zmluvy bol ustanovený iný sprostredkovateľ a Mojžiš v porovnaní s ním bol len služobníkom v dome Božom (Hebr 3,2–6); tým vyšším poslom bol totižto Ježiš Kristus, apoštol a veľkňaz nášho vyznania (Hebr 3,1) a pravý Syn Boží.