výhody registrácie

Kniha Deuteronómium

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Dt 29, 1-28

1 Vocavitque Moyses omnem Israel et dixit ad eos: “ Vos vidistis universa, quae fecit Dominus coram vobis in terra Aegypti pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius, 2 tentationes magnas, quas viderunt oculi tui, signa illa portentaque ingentia; 3 et non dedit Dominus vobis cor intellegens et oculos videntes et aures, quae possint audire, usque in praesentem diem. 4 Adduxi vos quadraginta annis per desertum; non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta pedum tuorum vetustate consumpta sunt, 5 panem non comedistis, vinum et siceram non bibistis, ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester. 6 Et venistis ad hunc locum, egressusque est Sehon rex Hesebon et Og rex Basan occurrentes nobis ad pugnam, et percussimus eos. 7 Et tulimus terram eorum ac tradidimus possidendam Ruben et Gad et dimidiae tribui Manasse. 8 Custodite ergo verba pacti huius et implete ea, ut prosperemini in universis, quae facitis. 9 Vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro, principes vestri ac tribus et maiores natu atque praefecti, omnis vir Israel, 10 liberi et uxores vestrae et advena tuus, qui tecum moratur in castris, a lignorum caesoribus usque ad hos, qui hauriunt aquas tuas, 11 ut transeas in foedere Domini Dei tui et in iure iurando, quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum, 12 ut suscitet te sibi hodie in populum, et ipse sit Deus tuus, sicut locutus est tibi et sicut iuravit patribus tuis, Abraham, Isaac et Iacob. 13 Nec vobis solis ego hoc foedus ferio et haec iuramenta confirmo, 14 sed cunctis hic nobiscum hodie praesentibus coram Domino Deo nostro et illis, qui hodie hic nobiscum non adsunt. 15 Vos enim nostis quomodo habitaverimus in terra Aegypti et quomodo transierimus per medium nationum, quas transeuntes 16 vidistis abominationes et idola eorum, lignum et lapidem, argentum et aurum, quae colebant. 17 Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cuius cor aversum est hodie a Domino Deo nostro, ut vadat et serviat diis illarum gentium, et sit inter vos radix germinans fel et absinthium; 18 cumque audierit verba iuramenti huius, benedicat sibi in corde suo dicens: “Pax erit mihi, etsi ambulabo in pravitate cordis mei”, et absumat terram irriguam et sitientem. 19 Dominus non ignoscet ei, sed tunc quam maxime furor eius fumabit et zelus contra hominem illum, et sedebunt super eum omnia maledicta, quae scripta sunt in hoc volumine, et delebit Dominus nomen eius sub caelo 20 et consumet eum in perditionem ex omnibus tribubus Israel, iuxta maledictiones foederis, quae in hoc libro legis scriptae sunt. 21 Dicetque sequens generatio, filii vestri, qui nascentur deinceps, et peregrini, qui de longe venerint, videntes plagas terrae illius et infirmitates, quibus eam afflixerit Dominus, 22 sulphur et salem: combusta est omnis humus eius, ita ut ultra non seratur, nec virens quippiam germinet in exemplum subversionis Sodomae et Gomorrae, Adamae et Seboim, quas subvertit Dominus in ira et furore suo. 23 Et dicent omnes gentes: “Quare sic fecit Dominus terrae huic? Quae est haec ira furoris immensa?”. 24 Et respondebunt: “Quia dereliquerunt pactum Domini, Dei patrum suorum, quod pepigit cum eis, quando eduxit eos de terra Aegypti, 25 et servierunt diis alienis et adoraverunt eos, quos nesciebant et quibus non fuerant attributi; 26 idcirco iratus est furor Domini contra terram istam, ut induceret super eam omnia maledicta, quae in hoc volumine scripta sunt, 27 et eiecit eos de terra eorum in ira et furore et indignatione maxima proiecitque in terram alienam, sicut hodie comprobatur”. 28 Abscondita Domino Deo nostro, manifesta autem nobis et filiis nostris usque in sempiternum, ut faciamus universa verba legis huius.

Dt 29, 1-28





Verš 2
tentationes magnas, quas viderunt oculi tui, signa illa portentaque ingentia;
Ex 19:4 - Vos ipsi vidistis, quae fecerim Aegyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum et adduxerim ad me.

Verš 3
et non dedit Dominus vobis cor intellegens et oculos videntes et aures, quae possint audire, usque in praesentem diem.
Dt 4:34 - Aut tentavit Deus, ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationis per tentationes, signa atque portenta, per pugnam et robustam manum extentumque brachium et terrores magnos, iuxta omnia, quae fecit pro vobis Dominus Deus vester in Aegypto, videntibus oculis tuis?
Dt 7:19 - plagas maximas, quas viderunt oculi tui, et signa atque portenta manumque robustam et extentum brachium, ut educeret te Dominus Deus tuus; sic faciet cunctis populis, quos metuis.

Verš 7
Et tulimus terram eorum ac tradidimus possidendam Ruben et Gad et dimidiae tribui Manasse.
Nm 21:24 - A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra eius ab Arnon usque Iaboc et filios Ammon; quia forti praesidio tenebantur termini Ammonitarum.
Nm 21:33 - Verteruntque se et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai.
Dt 2:32 - Egressusque est Sehon obviam nobis cum omni populo suo ad proelium in Iasa,
Dt 3:1 - Itaque conversi ascendimus per iter Basan; egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum omni populo suo ad bellandum in Edrai.

Verš 8
Custodite ergo verba pacti huius et implete ea, ut prosperemini in universis, quae facitis.
Nm 32:33 - Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben et dimidiae tribui Manasse filii Ioseph regnum Sehon regis Amorraei et regnum Og regis Basan, terram cum urbibus suis et terminis, urbes terrae per circuitum.
Dt 3:12 - Terramque hanc possedimus in tempore illo ab Aroer, quae est super ripam torrentis Arnon, usque ad mediam partem montis Galaad; et civitates illius dedi Ruben et Gad.
Joz 13:8 - Cum qua Ruben et Gad possederunt terram, quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans fluenta Iordanis ad orientalem plagam:

Verš 13
Nec vobis solis ego hoc foedus ferio et haec iuramenta confirmo,
Gn 17:7 - Et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno, ut sim Deus tuus et seminis tui post te.

Verš 18
cumque audierit verba iuramenti huius, benedicat sibi in corde suo dicens: “Pax erit mihi, etsi ambulabo in pravitate cordis mei”, et absumat terram irriguam et sitientem.
Sk 8:23 - in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse ”.
Heb 12:15 - providentes, ne quis desit gratiae Dei, ne qua radix amaritudinis sursum germinans perturbet, et per illam inquinentur multi;

Verš 24
Et respondebunt: “Quia dereliquerunt pactum Domini, Dei patrum suorum, quod pepigit cum eis, quando eduxit eos de terra Aegypti,
Jer 22:8 - Et pertransibunt gentes multae per civitatem hanc, et dicet unusquisque proximo suo: “Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi?”.

Dt 29,1 - Zmluva, uzavretá na Sinaji, trvá zo strany Božej večne. Keď ju však ľud porušil, preto ju bolo treba obnoviť. Preto Mojžiš v nasledujúcej rozprave napomína ľud, aby bol verný a aby zachoval podmienky zmluvy, príkazy Božie.

Dt 29,3 - Hoci Izraeliti na ceste do zasľúbenej zeme videli mnoho zázrakov a prejavov Božej láskavosti, Pán práve pre ich neveru a neposlušnosť nedal im úplne pochopiť svoju náuku a nahliadnuť do svojich úmyslov.

Dt 29,5 - Porov. Dt 8,4.

Dt 29,6 - Rečnícka vrava, ktorá chce povedať, že Izraeliti nemali obyčajný chlieb, lež mannu, a vodu, zázračne vyvedenú zo skaly.

Dt 29,7-8 - Porov. vyššie 2,26 – 3,17.

Dt 29,10-15 - Pozri 26,16–19. Cudzinci sú tí, čo sa pripojili k Izraelitom za ich odchodu z Egypta (Ex 12,38; Nm 11,4) a na ceste cez púšť (ako Hobab, Madiánčania atď.; Nm 10,29).

Dt 29,17 - Kto nezachová zmluvu, zapríčiní smrť (otrava a jed) nielen sebe, ale i národu. Isteže treba myslieť na následky modloslužby.

Dt 29,19-21 - Taký človek, ktorý nezachová podmienky zmluvy, najmä príkazy, a ktorý potajomky bude modlárčiť, nedbajúc, že svojím počínaním privoláva trest na celý národ, taký dostane trest aj za to, že Pán musel potrestať s vinnými i nevinných.

Dt 29,29 - Ako Boh svoje hrozby splní, to je pre človeka tajomstvom, lebo to patrí Bohu. Nám postačuje, aby sme vedeli, aké sú naše povinnosti: plniť a zachovávať príkazy Božie.