výhody registrácie

Kniha Deuteronómium

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Dt 27, 1-26

1 Praecepit autem Moyses et seniores Israel populo dicen tes: “ Custodite omne mandatum, quod praecipio vobis hodie. 2 Cumque transieritis Iordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides et calce obduces eos, 3 ut possis in eis scribere omnia verba legis huius, Iordane transmisso, ut introeas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut locutus est Dominus, Deus patrum tuorum, tibi. 4 Quando ergo transieritis Iordanem, erigite istos lapides, sicut ego hodie praecipio vobis, in monte Hebal, et obduces eos calce; 5 et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit, 6 de saxis impolitis, et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo. 7 Et immolabis hostias pacificas comedesque ibi et epulaberis coram Domino Deo tuo; 8 et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et lucide ”. 9 Dixeruntque Moyses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israelem: “ Attende et audi, Israel: hodie factus es populus Domino Deo tuo; 10 audies vocem eius et facies mandata atque praecepta, quae ego praecipio tibi ”. 11 Praecepitque Moyses populo in die illo dicens: 12 “ Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Iordane transmisso: Simeon, Levi, Iudas, Issachar, Ioseph et Beniamin. 13 Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal: Ruben, Gad et Aser et Zabulon, Dan et Nephthali. 14 Et pronunciabunt Levitae dicentque ad omnes viros Israel excelsa voce: 15 “Maledictus homo, qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito”. Et respondebit omnis populus et dicet: “Amen”. 16 “Maledictus, qui contemnit patrem suum et matrem”. Et dicet omnis populus: “Amen”. 17 “Maledictus, qui transfert terminos proximi sui”. Et dicet omnis populus: “Amen”. 18 “Maledictus, qui errare facit caecum in itinere”. Et dicet omnis populus: “Amen”. 19 “Maledictus, qui pervertit iudicium advenae, pupilli et viduae”. Et dicet omnis populus: “Amen”. 20 “Maledictus, qui dormit cum uxore patris sui, quia revelat operimentum lectuli eius”. Et dicet omnis populus: “Amen”. 21 “Maledictus, qui dormit cum omni iumento”. Et dicet omnis populus: “Amen”. 22 “Maledictus, qui dormit cum sorore sua, filia patris sui sive matris suae”. Et dicet omnis populus: “Amen”. 23 “Maledictus, qui dormit cum socru sua”. Et dicet omnis populus: “Amen”. 24 “Maledictus, qui clam percusserit proximum suum”. Et dicet omnis populus: “Amen”. 25 “Maledictus, qui accipit munera, ut percutiat sanguinem innocentem”. Et dicet omnis populus: “Amen”. 26 “Maledictus, qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere perficit”. Et dicet omnis populus: “Amen”.

Dt 27, 1-26





Verš 2
Cumque transieritis Iordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides et calce obduces eos,
Joz 4:1 - Quibus transgressis, dixit Dominus ad Iosue:

Verš 26
“Maledictus, qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere perficit”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
Gal 3:10 - Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt; scriptum est enim: “ Maledictus omnis, qui non permanserit in omnibus, quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea ”.

Verš 5
et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit,
Ex 20:25 - Quod si altare lapideum feceris mihi, non aedificabis illud de sectis lapidibus; si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.
Joz 8:31 - sicut praeceperat Moyses famulus Domini filiis Israel, et scriptum est in volumine legis Moysi, altare de lapidibus impolitis, quos ferrum non tetigit. Et obtulerunt super eo holocausta Domino immolaveruntque pacificas victimas.

Dt 27,3 - Slová tohto zákona – nie je isté, o aký rozsah zákona ide. Autori sú rozličných mienok; jedni myslia, že ide o celý Pentateuch, druhí tvrdia, že autor hovorí iba o Deuteronómiu atď. Joz. Flávius sa domnieval, že "zákon" na tomto mieste sú len "kliatby" a "požehnania", ktoré nasledujú (vv. 16–26).

Dt 27,5 - Oltár pri obnove zmluvy v zasľúbenej zemi má byť taký, aký mali pri vrchu Sinaj, keď Pán po prvý raz uzavrel s Izraelitmi zmluvu Ex 20,25.

Dt 27,15-26 - Dvanásť kliatieb vo všeobecnosti zahrňuje porušenie celého zákona. Niektoré kliatby týkajú sa prestúpenia príkazov Desatora. Kliatbami Mojžiš zavrhuje hriech a robí výstrahu tým, čo by zanedbali zákonné predpisy. Takto zákon stal sa kliatbou, ak ho niekto nezachoval (Gal 3,13).