výhody registrácie

Kniha Deuteronómium

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Dt 23, 1-26

1 Non accipiet homo uxorem patris sui nec revelabit operi mentum eius. 2 Non intrabit eunuchus, attritis vel amputatis testiculis et absciso veretro, ecclesiam Domini. 3 Non ingredietur mamzer in ecclesiam Domini neque decima generatione. 4 Ammonites et Moabites etiam in decima generatione non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum, 5 quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via, quando egressi estis de Aegypto, et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Phethor in Aramnaharaim, ut malediceret tibi; 6 et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque tibi maledictionem eius in benedictionem, eo quod diligeret te. 7 Non facies cum eis pacem nec quaeres eis bona cunctis diebus vitae tuae in sempiternum. 8 Non abominaberis Idumaeum, quia frater tuus est, nec Aegyptium, quia advena fuisti in terra eius: 9 qui nati fuerint ex eis tertia generatione, intrabunt ecclesiam Domini. 10 Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re mala. 11 Si fuerit apud te homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra et non revertetur, 12 priusquam ad vesperam lavetur aqua; et ad solis occasum regredietur in castra. 13 Habebis locum extra castra, ad quem egrediaris ad requisita naturae 14 gerens paxillum in balteo; cumque sederis foris, fodies foveam et egesta humo operies. 15 Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum tuorum, ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos; sint castra tua sancta, et nihil in eis videat foeditatis nec derelinquat te. 16 Non trades servum domino suo, qui ad te confugerit: 17 habitabit tecum in medio tui in loco, quem elegerit in una urbium tuarum, quae placuerit ei, nec contristes eum. 18 Non erit prostibulum sacrum de filiabus Israel, nec scortator sacer de filiis Israel. 19 Non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est, quod voveris, quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum. 20 Non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec alimenta nec quamlibet aliam rem, 21 sed alieno fenerabis. Fratri autem tuo absque usura id, quo indiget, commodabis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad quam ingredieris possidendam. 22 Cum voveris votum Domino Deo tuo, non tardabis reddere; quia requiret illud Dominus Deus tuus a te, et reputabitur tibi in peccatum. 23 Si nolueris polliceri, absque peccato eris; 24 quod autem egressum est de labiis tuis, observabis et facies, sicut promisisti Domino Deo tuo: propria voluntate et ore tuo locutus es. 25 Ingressus vineam proximi tui comede uvas, quantum tibi placuerit; in sporta autem ne efferas tecum. 26 Si intraveris in segetem amici tui, franges spicas manu; falce autem non metes.

Dt 23, 1-26





Verš 19
Non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est, quod voveris, quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum.
Ex 22:25 - Si pignus a proximo tuo acceperis pallium, ante solis occasum reddes ei;
Lv 25:36 - Ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti: time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te.
Neh 5:2 - Et erant qui dicerent: “ Filios nostros et filias nostras pignoravimus, ut acciperemus frumentum et comederemus et viveremus! ”.
Lk 6:34 - Et si mutuum dederitis his, a quibus speratis recipere, quae vobis gratia est? Nam et peccatores peccatoribus fenerantur, ut recipiant aequalia.

Verš 25
Ingressus vineam proximi tui comede uvas, quantum tibi placuerit; in sporta autem ne efferas tecum.
Mt 12:1 - In illo tempore abiit Iesus sabbatis per sata; discipuli autem eius esurierunt et coeperunt vellere spicas et manducare.

Verš 3
Non ingredietur mamzer in ecclesiam Domini neque decima generatione.
Neh 13:1 - In die autem illo lectum est in volumine Moysi, audiente populo, et inventum est scriptum in eo quod non debeant introire Ammonites et Moabites in ecclesiam Dei usque in aeternum,

Verš 4
Ammonites et Moabites etiam in decima generatione non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum,
Lv 22:3 - Dic ad eos pro posteris vestris: Omnis homo, qui accesserit de omni stirpe vestra ad sancta, quae consecraverunt filii Israel Domino, in immunditia sua, peribit coram me. Ego Dominus.

Verš 21
sed alieno fenerabis. Fratri autem tuo absque usura id, quo indiget, commodabis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad quam ingredieris possidendam.
Nm 30:2 - et locutus est ad principes tribuum filiorum Israel: “ Iste est sermo, quem praecepit Dominus:

Dt 23,1 - Zohaveného človeka nepovažovali za úplného človeka. Ani obetné zviera, čo malo nejakú chybu, nesmelo sa obetovať. Porov. tiež Lv 21,17–24.

Dt 23,2 - Čo vlastne značí mamzer, je neisté. Podľa židovskej tradície by to bolo dieťa, splodené z cudzoložstva, krvismilstva alebo zo zakázaného manželstva (Zach 9,6 a Neh 13,27) s pohanskou ženou. Hummelauer sa domnieva, že je to vlastné meno Filištíncov (Zach 9,5).

Dt 23,7-8 - Edomčania sú potomci Ezaua, brata Jakubovho, a preto, hoci odopreli Izraelitom prechod cez svoje územie (Nm 20,18.20), keď Izraeliti tiahli do zasľúbenej zeme, neslobodno ich nenávidieť. Neskoršie Edomčania boli najväčší nepriatelia Izraelitov (Jer 48,47; 49,7.17.18 atď.). Ani Egypťanov nemali Izraeliti považovať za nepriateľov, veď utrpenie, čo v Egypte skusovali, zapríčinili im faraóni, a nie egyptský ľud.

Dt 23,15-16 - Predpokladá sa, že ani pán, ani jeho otrok neboli Izraeliti. Takýto otrok–cudzinec stáva sa na izraelskom území slobodným prišelcom, hosťom (Ex 22,21; Lv 19,33).

Dt 23,17-18 - Prostitúcia bola v starom Oriente veľmi rozšírená. Mnohé pohanské božstvá uctievali sa náboženskou prostitúciou, ktorej sa oddávali nielen ženy "pobehlice", ale aj mužovia. Týmto spôsobom uctievali najmä bohyňu Aštartu, bohyňu ženskej plodivej sily, manželku Bálovu. Pohanské pobehlice zarobené peniaze odovzdávali svätyni. Mojžišov zákon niečo podobného prísne zakazuje. Taký dar by Pán ani neprijal, pretože je to hriech pred Pánom. Pozri Ex 32,19; 34,26; Joz 6,24. "Psí plat" je zárobok spomenutých mužov.

Dt 23,19 - Izraelitom bolo zakázané požadovať úroky od súkmeňovcov. Zákon o úrokoch nebol nespravodlivý, pretože peniaze v ten čas nemali taký význam ako dnes. Porov. Lv 25,37; Ex 22,25; Dt 15,10; Ž 15,5; Prís 28,8.

Dt 23,21 - Pozri Nm 30,3.