výhody registrácie

Kniha Deuteronómium

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Dt 18, 1-22

1 Non habebunt sacerdotes le vitae, omnis tribus Levi, par tem et hereditatem cum reliquo Israel; de sacrificiis Domini et hereditate eius comedent 2 et nihil accipient de possessione fratrum suorum: Dominus enim ipse est hereditas eorum, sicut locutus est illis. 3 Hoc erit ius sacerdotum a populo, ab his qui offerunt victimas: sive bovem sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum et duas maxillas ac ventriculum, 4 primitias frumenti, vini et olei et lanarum ex ovium tonsione. 5 Ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet et ministret in nomine Domini ipse et filii eius in sempiternum. 6 Si exierit Levites de una urbium tuarum ex omni Israel, in qua ut advena habitat, et voluerit venire desiderans locum, quem elegerit Dominus, 7 ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres eius levitae, qui stabunt ibi coram Domino. 8 Partem ciborum eandem accipiet quam et ceteri, excepto eo, quod ex paterna ei successione debetur. 9 Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave, ne imitari velis abominationes illarum gentium. 10 Nec inveniatur in te, qui filium suum aut filiam traducat per ignem, aut qui sortes sciscitetur et observet nubes atque auguria, nec sit maleficus 11 nec incantator, nec qui pythones consulat nec divinos, aut quaerat a mortuis veritatem; 12 omnia enim haec abominatur Dominus et propter istiusmodi scelera expellet eos in introitu tuo. 13 Perfectus eris et absque macula cum Domino Deo tuo. 14 Gentes istae, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt; tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es. 15 Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus; ipsum audietis, 16 ut petiisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando contio congregata est, atque dixisti: “Ultra non audiam vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar”. 17 Et ait Dominus mihi: “Bene omnia sunt locuti; 18 prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius, loqueturque ad eos omnia, quae praecepero illi. 19 Qui autem verba mea, quae loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor exsistam. 20 Propheta autem qui, arrogantia depravatus, voluerit loqui in nomine meo, quae ego non praecepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur”. 21 Quod si tacita cogitatione responderis: “Quomodo possum intellegere verbum, quod Dominus non est locutus?”, 22 hoc habebis signum: quod in nomine Domini propheta ille praedixerit, et non evenerit, hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit; et idcirco non timebis eum.

Dt 18, 1-22





Verš 1
Non habebunt sacerdotes le vitae, omnis tribus Levi, par tem et hereditatem cum reliquo Israel; de sacrificiis Domini et hereditate eius comedent
Nm 18:20 - Dixitque Dominus ad Aaron: “ In terra eorum nihil possidebitis nec habebitis partem inter eos: Ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israel.
Dt 10:9 - Quam ob rem non habuit Levi partem neque hereditatem cum fratribus suis, quia ipse Dominus hereditas eius est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus.
2Kor 9:13 - per probationem ministerii huius glorificantes Deum in oboedientia confessionis vestrae in evangelium Christi et simplicitate communionis in illos et in omnes,

Verš 2
et nihil accipient de possessione fratrum suorum: Dominus enim ipse est hereditas eorum, sicut locutus est illis.
Nm 18:20 - Dixitque Dominus ad Aaron: “ In terra eorum nihil possidebitis nec habebitis partem inter eos: Ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israel.
Dt 10:9 - Quam ob rem non habuit Levi partem neque hereditatem cum fratribus suis, quia ipse Dominus hereditas eius est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus.
Ez 44:28 - Et erit eis in hereditatem: ego hereditas eorum; et possessionem non dabitis eis in Israel: ego enim possessio eorum.

Verš 10
Nec inveniatur in te, qui filium suum aut filiam traducat per ignem, aut qui sortes sciscitetur et observet nubes atque auguria, nec sit maleficus
Lv 18:21 - De semine tuo non dabis, ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
Lv 20:27 - Vir sive mulier, in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur; lapidibus obruent eos: sanguis eorum sit super illos ”.
1Sam 28:7 - Dixitque Saul servis suis: “ Quaerite mihi mulierem habentem pythonem, et vadam ad eam et sciscitabor per illam ”. Et dixerunt servi eius ad eum: “ Est mulier habens pythonem in Endor ”.
Iz 8:19 - Et cum dixerint ad vos: “ Quaerite a pythonibus et a divinis, qui susurrant et murmurant; numquid non populus a deo suo requiret, pro vivis a mortuis? ”.

Verš 15
Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus; ipsum audietis,
Jn 1:45 - Invenit Philippus Nathanael et dicit ei: “ Quem scripsit Moyses in Lege et Prophetae invenimus, Iesum filium Ioseph a Nazareth ”.
Sk 3:22 - Moyses quidem dixit: “Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me; ipsum audietis iuxta omnia, quaecumque locutus fuerit vobis.
Sk 7:37 - Hic est Moyses, qui dixit filiis Israel: “Prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me”.

Verš 16
ut petiisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando contio congregata est, atque dixisti: “Ultra non audiam vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar”.
Ex 20:19 - dicentes Moysi: “ Loquere tu nobis, et audiemus; non loquatur nobis Deus, ne moriamur ”.
Dt 5:25 - Nunc autem cur moriemur, et devorabit nos ignis hic maximus? Si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur.
Heb 12:19 - et tubae sonum et vocem verborum, quam qui audierunt, recusaverunt, ne ultra eis fieret verbum;

Verš 18
prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius, loqueturque ad eos omnia, quae praecepero illi.
Jn 4:25 - Dicit ei mulier: “ Scio quia Messias venit — qui dicitur Christus C; cum venerit ille, nobis annuntiabit omnia ”.

Verš 20
Propheta autem qui, arrogantia depravatus, voluerit loqui in nomine meo, quae ego non praecepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur”.
Dt 13:5 - Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum timete et mandata illius custodite et audite vocem eius; ipsi servietis et ipsi adhaerebitis.
Jer 14:14 - Et dixit Dominus ad me: “ Falso prophetae vaticinantur in nomine meo: non misi eos et non praecepi eis neque locutus sum ad eos; visionem mendacem et divinationem et fraudulentiam et seductionem cordis sui prophetant vobis.

Dt 18,1 - Porov. Nm 18,20–23 n.; 26,62 a Dt 10,9; 12,12.

Dt 18,6-8 - Všetci leviti nebývali pri svätyni, mnohí z nich sa osadili v 48 mestách, ktoré im určil Mojžiš (Nm 35,7). Kto z týchto chcel konať služby vo svätyni, alebo keď navštívil svätyňu, mal právo žiť z príjmov svätyne.

Dt 18,9-14 - Porov. Ex 22,18; Lv 19,26.31; 20,6.27. Ohavnosti = modloslužba, povery a iné pohanské zvyky. Prejsť ohňom značí spáliť, ako to robievali ctitelia Molochovi (Lv 18,21; 2 Kr 16,3; 17,17; 21,6 atď.).

Dt 18,15-19 - Slovo prorok treba chápať v zmysle pomnožnom, hromadnom, teda Mojžiš hovorí tu o všetkých pravých prorokoch, ktorých neskoršie po Mojžišovi pošle Boh. Tento "prorok" bude takto náhradou za proroka Mojžiša. Mojžiš teda hovorí o všetkých prorokoch až po kráľa prorokov, po Mesiáša, ktorý jediný z prorokov vyrovná sa Mojžišovi, ba ešte ho nekonečne prevýši. Mojžiš vidí celý rad prorokov, ale v tomto rade sa všetci proroci akosi tratia pred osobou "Sprostredkovateľa medzi Bohom a ľuďmi", pred Mesiášom (Jn 6,14; 7,40; Sk 3,22; 7,35; Mt 21,11 atď.). Mojžiš bol tak ako Mesiáš zákonodarcom, záchrancom, sprostredkovateľom a prorokom (Hebr 3,4.5; Mt 17,5).