výhody registrácie

Kniha Deuteronómium

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Dt 15, 1-23

1 Septimo anno facies remis sionem, 2 quae hoc ordine ce lebrabitur: cui debetur aliquid a proximo ac fratre suo, repetere non poterit, quia annus remissionis est Domino. 3 A peregrino exiges; civem et propinquum repetendi, quod tuum est, non habebis potestatem. 4 Sed omnino indigens non erit apud te, quia benedicet tibi Dominus Deus tuus in terra, quam traditurus est tibi in possessionem, 5 si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris universum mandatum hoc, quod ego hodie praecipio tibi, 6 quia Dominus Deus tuus benedicet tibi, ut pollicitus est. Fenerabis gentibus multis et ipse a nullo accipies mutuum; dominaberis nationibus plurimis, et tui nemo dominabitur. 7 Si unus de fratribus tuis, qui morantur in una civitatum tuarum in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum nec contrahes manum; 8 sed aperies eam pauperi fratri tuo et dabis mutuum, quod eum indigere perspexeris. 9 Cave, ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo: “Appropinquat septimus annus remissionis”, et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo nolens ei, quod postulat, mutuum commodare, ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum. 10 Sed dabis ei, nec contristabitur cor tuum in eius necessitatibus sublevandis, nam propter hoc benedicet tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo et in cunctis, ad quae manum miseris. 11 Non deerunt pauperes in terra habitationis tuae; idcirco ego praecipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra tua. 12 Cum tibi venditus fuerit frater tuus Hebraeus aut Hebraea et sex annis servierit tibi, in septimo anno dimittes eum liberum; 13 et quem libertate donaveris, nequaquam vacuum abire patieris. 14 Sed dabis ei viaticum de gregibus et de area et torculari tuo, quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi. 15 Memento quod et ipse servieris in terra Aegypti, et liberaverit te Dominus Deus tuus; idcirco ego nunc hoc praecipio tibi. 16 Sin autem dixerit: “Nolo egredi”, eo quod diligat te et domum tuam et bene sibi apud te esse sentiat, 17 assumes subulam et perforabis aurem eius in ianua domus tuae, et serviet tibi usque in aeternum. Ancillae quoque similiter facies. 18 Non sit durum in oculis tuis dimittere eum liberum, quoniam iuxta mercedem mercennarii per sex annos servivit tibi, et benedicet tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus, quae egeris. 19 De primogenitis, quae nascuntur in armentis et ovibus tuis, quidquid sexus est masculini, sanctificabis Domino Deo tuo; non operaberis in primogenito bovis et non tondebis primogenita ovium. 20 In conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos in loco, quem elegerit Dominus, tu et domus tua. 21 Sin autem habuerit maculam et vel claudum fuerit vel caecum aut in aliqua parte deforme vel debile, non immolabis illud Domino Deo tuo, 22 sed intra portas tuas comedes illud; tam mundus quam immundus similiter vescentur eis, quasi caprea et cervo. 23 Solum sanguinem eorum non comedes, sed effundes in terram quasi aquam.

Dt 15, 1-23





Verš 1
Septimo anno facies remis sionem,
Ex 21:2 - Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi; in septimo egredietur liber gratis.
Jer 34:14 - Cum completi fuerint septem anni, dimittat unusquisque fratrem suum Hebraeum, qui venditus est ei, et serviet tibi sex annis, et dimittes eum a te liberum, et non audierunt patres vestri me nec inclinaverunt aurem suam.

Verš 6
quia Dominus Deus tuus benedicet tibi, ut pollicitus est. Fenerabis gentibus multis et ipse a nullo accipies mutuum; dominaberis nationibus plurimis, et tui nemo dominabitur.
Dt 28:12 - Aperiet Dominus tibi thesaurum suum optimum, caelum, ut tribuat pluviam terrae tuae in tempore suo; benedicatque cunctis operibus manuum tuarum; et fenerabis gentibus multis et ipse a nullo fenus accipies.

Verš 10
Sed dabis ei, nec contristabitur cor tuum in eius necessitatibus sublevandis, nam propter hoc benedicet tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo et in cunctis, ad quae manum miseris.
Mt 5:42 - Qui petit a te, da ei; et volenti mutuari a te, ne avertaris.
Lk 6:35 - Verumtamen diligite inimicos vestros et bene facite et mutuum date nihil desperantes; et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.

Verš 11
Non deerunt pauperes in terra habitationis tuae; idcirco ego praecipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra tua.
Mt 26:11 - nam semper pauperes habetis vobiscum, me autem non semper habetis.
Jn 12:8 - Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autem non semper habetis ”.

Verš 12
Cum tibi venditus fuerit frater tuus Hebraeus aut Hebraea et sex annis servierit tibi, in septimo anno dimittes eum liberum;
Ex 21:2 - Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi; in septimo egredietur liber gratis.
Jer 34:14 - Cum completi fuerint septem anni, dimittat unusquisque fratrem suum Hebraeum, qui venditus est ei, et serviet tibi sex annis, et dimittes eum a te liberum, et non audierunt patres vestri me nec inclinaverunt aurem suam.

Verš 17
assumes subulam et perforabis aurem eius in ianua domus tuae, et serviet tibi usque in aeternum. Ancillae quoque similiter facies.
Ex 21:6 - afferet eum dominus ad Deum et applicabit eum ad ostium vel postes perforabitque aurem eius subula; et erit ei servus in saeculum.

Verš 19
De primogenitis, quae nascuntur in armentis et ovibus tuis, quidquid sexus est masculini, sanctificabis Domino Deo tuo; non operaberis in primogenito bovis et non tondebis primogenita ovium.
Ex 13:2 - “ Sanctifica mihi omne primogenitum, quod aperit vulvam in filiis Israel, tam de hominibus quam de iumentis: mea sunt enim omnia ”.
Ex 22:29 - De bobus quoque et ovibus similiter facies: septem diebus sit cum matre sua, die octavo reddes illum mihi.
Ex 34:19 - Omne, quod aperit vulvam generis masculini, meum erit; de cuncto grege tuo tam de bobus quam de ovibus meum erit.
Lv 27:26 - Primogenita, quae de animalibus ad Dominum pertinent, nemo sanctificare poterit et vovere: sive bos sive ovis fuerit, Domini sunt.
Nm 3:13 - Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi omnes primogenitos in terra Aegypti, sanctificavi mihi, quidquid primum nascitur in Israel ab homine usque ad pecus; mei sunt. Ego Dominus ”.

Verš 21
Sin autem habuerit maculam et vel claudum fuerit vel caecum aut in aliqua parte deforme vel debile, non immolabis illud Domino Deo tuo,
Lv 22:20 - si maculam habuerit, non offeretis, quia non erit vobis acceptabile.
Dt 17:1 - Non immolabis Domino Deo tuo ovem et bovem, in quo est macula aut quippiam vitii, quia abominatio est Domino Deo tuo.

Verš 23
Solum sanguinem eorum non comedes, sed effundes in terram quasi aquam.
Dt 12:16 - absque esu dumtaxat sanguinis, quem super terram quasi aquam effundes.
Dt 12:23 - Hoc solum cave, ne sanguinem comedas; sanguis enim eorum anima est, et idcirco non debes animam comedere cum carnibus.

Dt 15,1-18 - Porov. Ex 23,10–12; Lv 25,2–7.20–22. V roku úľavy izraelskí veritelia nesmeli vymáhať dlhy, pretože dlžníci siedmeho roka z poľa a viníc nemali nijakú úrodu. Od cudzinca však mohli žiadať a vymáhať dlh, ten nebol viazaný sobotňajším, siedmym rokom.

Dt 15,9 - Porov. Ex 22,23 a Jak 5,4.

Dt 15,12 - Porov. Ex 21,2 n.; Lv 25,39 n.; Jer 34,9 n.

Dt 15,19 - Porov. Ex 13,11–16; 22,30; Nm 18,15–19. Podľa Ex 22,30 prvorodené obetné zvieratá mali sa obetovať ôsmy deň po uliahnutí. V Kanaáne tento zákon bolo ťažko dodržať pre veľkú vzdialenosť od svätostánku, preto sa prvorodené zvieratá privádzali k svätostánku a obetovali do jedného roka. Za ten rok majiteľ nesmel mať z neho nijaký úžitok, zviera patrilo Pánovi.