výhody registrácie

Kniha Deuteronómium

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Dt 14, 1-29

1 Filii estote Domini Dei ve stri; non vos incidetis nec fa cietis calvitium inter oculos vestros super mortuo, 2 quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit, ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quae sunt super terram. 3 Ne comedatis quidquid abominabile est. 4 Hoc est animal, quod comedere potestis: bovem et ovem et capram, 5 cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, rupicapram. 6 Omne animal inter pecora, quod findit ungulam plene in duas partes et ruminat, comedetis; 7 de his autem, quae ruminant et ungulam non findunt, haec comedere non debetis: camelum, leporem, hyracem, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis. 8 Sus quoque, quoniam dividit ungulam et non ruminat, immunda erit vobis: carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis. 9 Haec comedetis ex omnibus, quae morantur in aquis: quae habent pinnulas et squamas comedite; 10 quae absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt vobis. 11 Omnes aves mundas comedite; 12 has autem ne comedatis: aquilam scilicet et grypem et alietum, 13 ixon et vulturem ac milvum iuxta genus suum 14 et omne corvini generis, 15 struthionem ac noctuam et larum atque accipitrem iuxta genus suum, 16 bubonem ac cycnum et ibin 17 ac mergulum, porphyrionem et nycticoracem, 18 erodium et charadrium, singula in genere suo, upupam quoque et vespertilionem. 19 Et omne, quod reptat et pinnulas habet, immundum erit vobis, nec comedetur. 20 Omne volatile, quod mundum est, comedite. 21 Quidquid morticinum est, ne vescamini ex eo; advenae, qui intra portas tuas est, da, ut comedat, aut vende peregrino: quia tu populus sanctus es Domino Deo tuo. Non coques haedum in lacte matris suae. 22 Decimam partem separabis de cunctis frugibus seminis tui, quae nascuntur in terra per annos singulos; 23 et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco, quem elegerit, ut in eo nomen illius habitet, decimam frumenti tui et vini et olei et primogenita de armentis et ovibus tuis, ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore. 24 Cum autem longior fuerit tibi via et locus, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut ponat nomen suum ibi tibique benedixerit, nec potueris ad eum haec cuncta portare, 25 vendes omnia et in pretium rediges; portabisque manu tua et proficisceris ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus, 26 et emes ex eadem pecunia, quidquid tibi placuerit, sive ex armentis sive ex ovibus, vinum quoque et siceram et omne, quod desiderat anima tua; et comedes ibi coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua 27 et Levites, qui intra portas tuas est: cave, ne derelinquas eum, quia non habet partem nec possessionem tecum. 28 Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus, quae nascuntur tibi eo tempore, et repones intra portas tuas; 29 venietque Levites, qui non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus ac vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, quae feceris.

Dt 14, 1-29





Verš 1
Filii estote Domini Dei ve stri; non vos incidetis nec fa cietis calvitium inter oculos vestros super mortuo,
Lv 19:27 - Neque in rotundum attondebitis marginem comae nec truncabis barbam.
Lv 21:5 - Non radent caput nec barbam neque in carne sua facient incisuras.

Verš 2
quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit, ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quae sunt super terram.
Dt 7:6 - quia populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram.
Dt 26:18 - et Dominus elegit te hodie, ut sis ei populus peculiaris, sicut locutus est tibi, et custodias omnia mandata illius,

Verš 4
Hoc est animal, quod comedere potestis: bovem et ovem et capram,
Lv 11:2 - “ Dicite filiis Israel: Haec sunt animalia, quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae.

Verš 21
Quidquid morticinum est, ne vescamini ex eo; advenae, qui intra portas tuas est, da, ut comedat, aut vende peregrino: quia tu populus sanctus es Domino Deo tuo. Non coques haedum in lacte matris suae.
Ex 23:19 - Primitias primarum frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae.
Ex 34:26 - Primitias frugum terrae tuae afferes in domum Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae ”.

Verš 23
et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco, quem elegerit, ut in eo nomen illius habitet, decimam frumenti tui et vini et olei et primogenita de armentis et ovibus tuis, ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore.
Dt 12:17 - Non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti et vini et olei tui, primogenita armentorum et pecorum et omnia, quae voveris et sponte offerre volueris, et primitiva manuum tuarum.

Verš 26
et emes ex eadem pecunia, quidquid tibi placuerit, sive ex armentis sive ex ovibus, vinum quoque et siceram et omne, quod desiderat anima tua; et comedes ibi coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua
Mt 21:12 - Et intravit Iesus in templum et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas nummulariorum evertit et cathedras vendentium columbas,

Verš 27
et Levites, qui intra portas tuas est: cave, ne derelinquas eum, quia non habet partem nec possessionem tecum.
Nm 18:20 - Dixitque Dominus ad Aaron: “ In terra eorum nihil possidebitis nec habebitis partem inter eos: Ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israel.
Nm 18:24 - Decimas, quas filii Israel in praelibationem elevant Domino, dedi Levitis in possessionem. Propterea dixi eis: In medio filiorum Israel non habebitis possessionem ”.
Dt 10:9 - Quam ob rem non habuit Levi partem neque hereditatem cum fratribus suis, quia ipse Dominus hereditas eius est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus.
Dt 12:12 - Ibi laetabimini coram Domino Deo vestro vos, filii ac filiae vestrae, famuli et famulae atque Levites, qui in urbibus vestris commoratur; neque enim habet partem et possessionem inter vos.
Dt 18:1 - Non habebunt sacerdotes le vitae, omnis tribus Levi, par tem et hereditatem cum reliquo Israel; de sacrificiis Domini et hereditate eius comedent
Dt 26:12 - Quando compleveris decimam cunctarum frugum tuarum, anno tertio, anno decimarum, et dederis Levitae et advenae et pupillo et viduae, ut comedant intra portas tuas et saturentur,

Dt 14,1 - Mojžiš zakazuje všetko, čo by upamätúvalo na pohanské zvyky. Aj v mimobohoslužobných úkonoch a zvykoch je nebezpečenstvo, že by Izraeliti odpadli od svojho Pána.

Dt 14,4-20 - Okrem niektorých odchýlok tieto verše sa zhodujú s Lv 11. Pozri poznámky tamtiež.

Dt 14,21 - Porov. Ex 22,31; Lv 17,15; 22,8. Nesmieš variť…, pozri Ex 23,19; 34,26.

Dt 14,22-29 - Porov. Lv 27,30–33; Nm 18,21–32; Dt 12,6.11.17–19; 26,12–15. Desiatky sa mali odovzdávať levitom, pretože by títo ináč nemali z čoho žiť, keďže sa im nedostalo dedičnej pôdy ako ostatným kmeňom (Nm 18,21 n.). Leviti však museli dať zo všetkého, čo dostali, desatinu kňazom (Nm 18,25–32). Desiatky sa mohli i peniazmi vynahradiť, avšak v tomto prípade pridávalo sa k cene 20 % odhadnutej ceny odpredaných desiatok (Lv 27,31). Tu sa ustanovuje nový predpis, ktorý bude platiť, keď už Izraeliti budú osadení v Palestíne (v. 24–29). V treťom roku sa desiatky nebudú odvádzať pre všetkých levitov, lež budú patriť len tým levitom, ktorí bývajú v jednotlivých mestách, ďalej cudzincom, sirotám a vdovám.