výhody registrácie

Kniha Deuteronómium

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Dt 10, 1-22

1 In tempore illo dixit Dominus ad me: “Dola tibi duas tabulas lapideas, sicut priores fuerunt, et ascende ad me in montem faciesque tibi arcam ligneam. 2 Et scribam in tabulis verba, quae fuerunt in his, quas ante confregisti, ponesque eas in arca”. 3 Feci igitur arcam de lignis acaciae; cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem habens eas in manibus. 4 Scripsitque in tabulis iuxta id quod prius scripserat, verba decem, quae locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est, et dedit eas mihi. 5 Reversusque de monte descendi et posui tabulas in arcam, quam feceram; quae hucusque ibi sunt, sicut mihi praecepit Dominus. 6 Filii autem Israel castra moverunt ex Berothbeneiacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est; pro quo sacerdotio functus est Eleazar filius eius. 7 Inde venerunt in Gadgad; de quo loco profecti castrametati sunt in Ietebatha, in terra torrentium aquarum. 8 Eo tempore separavit Dominus tribum Levi, ut portaret arcam foederis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in praesentem diem. 9 Quam ob rem non habuit Levi partem neque hereditatem cum fratribus suis, quia ipse Dominus hereditas eius est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus. 10 Ego autem steti in monte sicut prius quadraginta diebus ac noctibus, exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere noluit. 11 Dixitque mihi: “Surge, vade et praecede populum, ut ingrediatur et possideat terram, quam iuravi patribus eorum, ut traderem eis”. 12 Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua 13 custodiasque mandata Domini et praecepta eius, quae ego hodie praecipio, ut bene sit tibi? 14 En Domini Dei tui caelum est et caelum caeli, terra et omnia, quae in ea sunt; 15 et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos elegitque semen eorum post eos, id est vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur. 16 Circumcidite igitur praeputium cordis vestri et cervicem vestram, ne induretis amplius, 17 quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium, Deus magnus, potens et terribilis, qui personam non accipit nec munera, 18 facit iudicium pupillo et viduae, amat peregrinum et dat ei victum atque vestitum. 19 Et vos ergo, amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenae in terra Aegypti. 20 Dominum Deum tuum timebis et ei servies, ipsi adhaerebis iurabisque in nomine illius. 21 Ipse est laus tua et Deus tuus, qui fecit tibi haec magnalia et terribilia, quae viderunt oculi tui. 22 In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum; et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra caeli.

Dt 10, 1-22





Verš 1
In tempore illo dixit Dominus ad me: “Dola tibi duas tabulas lapideas, sicut priores fuerunt, et ascende ad me in montem faciesque tibi arcam ligneam.
Ex 34:1 - Dixitque Dominus ad Moy sen: “ Praecide tibi duas ta bulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quae habuerunt tabulae, quas fregisti.

Verš 6
Filii autem Israel castra moverunt ex Berothbeneiacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est; pro quo sacerdotio functus est Eleazar filius eius.
Nm 33:30 - profectique de Hesmona venerunt in Moseroth.
Nm 20:28 - Cumque Aaron spoliasset vestibus suis, induit eis Eleazarum filium eius. Illo mortuo in montis supercilio, descendit cum Eleazaro.
Nm 33:38 - Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor, iubente Domino, et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israel ex Aegypto, mense quinto, prima die mensis,

Verš 7
Inde venerunt in Gadgad; de quo loco profecti castrametati sunt in Ietebatha, in terra torrentium aquarum.
Nm 33:32 - profectique de Beneiacan venerunt in montem Gadgad;

Verš 9
Quam ob rem non habuit Levi partem neque hereditatem cum fratribus suis, quia ipse Dominus hereditas eius est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus.
Nm 18:20 - Dixitque Dominus ad Aaron: “ In terra eorum nihil possidebitis nec habebitis partem inter eos: Ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israel.
Dt 18:1 - Non habebunt sacerdotes le vitae, omnis tribus Levi, par tem et hereditatem cum reliquo Israel; de sacrificiis Domini et hereditate eius comedent
Ez 44:28 - Et erit eis in hereditatem: ego hereditas eorum; et possessionem non dabitis eis in Israel: ego enim possessio eorum.

Verš 10
Ego autem steti in monte sicut prius quadraginta diebus ac noctibus, exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere noluit.
Dt 9:18 - et procidi ante Dominum, sicut prius quadraginta diebus et noctibus panem non comedens et aquam non bibens propter omnia peccata vestra, quae gessistis contra Dominum et eum ad iracundiam provocastis;
Dt 9:19 - timui enim indignationem et iram illius, qua adversum vos concitatus delere vos voluit. Et exaudivit me Dominus etiam hac vice.

Verš 12
Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua
Dt 6:5 - Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua.
Mt 22:37 - Ait autem illi: “ Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua:
Lk 10:27 - Ille autem respondens dixit: “ Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut teipsum ”.

Verš 14
En Domini Dei tui caelum est et caelum caeli, terra et omnia, quae in ea sunt;
Gn 14:19 - benedixit ei et ait: “Benedictus Abram a Deo excelso, qui creavit caelum et terram
Ž 24:1 - David. PSALMUS. Domini est terra, et plenitudo eius, orbis terrarum, et qui habitant in eo.
Ž 115:16 - Caeli, caeli sunt Domino, terram autem dedit filiis hominum.

Verš 16
Circumcidite igitur praeputium cordis vestri et cervicem vestram, ne induretis amplius,
Jer 4:4 - Circumcidimini Domino et auferte praeputia cordium vestrorum, viri Iudae et habitatores Ierusalem, ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur, et non sit qui exstinguat, propter malitiam operum vestrorum.
Ex 32:9 - Rursumque ait Dominus ad Moysen: “ Cerno quod populus iste durae cervicis sit;
Ex 33:3 - et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus durae cervicis es, ne forte disperdam te in via ”.
Ex 34:9 - ait: “ Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro, ut gradiaris nobiscum; populus quidem durae cervicis est, sed tu auferes iniquitates nostras atque peccata nosque possidebis ”.
Dt 9:13 - Rursumque ait Dominus ad me: “Cerno quod populus iste durae cervicis sit;

Verš 17
quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium, Deus magnus, potens et terribilis, qui personam non accipit nec munera,
Zjv 17:14 - Hi cum Agno pugnabunt; et Agnus vincet illos, quoniam Dominus dominorum est et Rex regum, et qui cum illo sunt vocati et electi et fideles ”.
2Krn 19:6 - Et praecipiens iudicibus: “ Videte, ait, quid faciatis. Non enim homini exercetis iudicium sed Domino, qui vobiscum est, quando iudicaveritis.
Jób 34:19 - qui non accipit personas principum nec cognovit opulentum, cum disceptaret contra pauperem? Opus enim manuum eius sunt universi.
Sk 10:34 - Aperiens autem Petrus os dixit: “ In veritate comperio quoniam non est personarum acceptor Deus,
Rim 2:11 - Non est enim personarum acceptio apud Deum!
Gal 2:6 - Ab his autem, qui videbantur esse aliquid — quales aliquando fuerint, nihil mea interest; Deus personam hominis non accipit — mihi enim, qui observabantur, nihil contulerunt,
Ef 6:9 - Et, domini, eadem facite illis, remittentes minas, scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis, et personarum acceptio non est apud eum.
Kol 3:25 - qui enim iniuriam facit, recipiet id quod inique gessit, et non est personarum acceptio.
1Pt 1:17 - Et si Patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini,

Verš 20
Dominum Deum tuum timebis et ei servies, ipsi adhaerebis iurabisque in nomine illius.
Dt 6:13 - Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabis.
Mt 4:10 - Tunc dicit ei Iesus: “ Vade, Satanas! Scriptum est enim: "Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies" ”.
Lk 4:8 - Et respondens Iesus dixit illi: “ Scriptum est: “Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies” ”.
Dt 13:4 - non audies verba prophetae illius aut somniatoris, quia tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat utrum diligatis eum an non in toto corde et in tota anima vestra.

Verš 22
In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum; et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra caeli.
Gn 46:27 - Filii autem Ioseph, qui nati sunt ei in terra Aegypti, animae duae. Omnes animae domus Iacob, quae ingressae sunt in Aegyptum, fuere septuaginta.
Ex 1:5 - Erant igitur omnes animae eorum, qui egressi sunt de femore Iacob, septuaginta; Ioseph autem in Aegypto erat.
Sk 7:14 - Mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque;
Gn 15:5 - Eduxitque eum foras et ait illi: “Suspice caelum et numera stellas, si potes”. Et dixit ei: “Sic erit semen tuum”.

Dt 10,1-5 - Boh odpúšťa ľudu a obnovuje svoju zmluvu (Ex 34,1–35). O rozkaze urobiť archu pozri Ex 25,10. "I urobil som", totižto rozkázal urobiť, t. j. Beselélovi (Ex 37,1). A On napísal (v. 4) pozri Ex 34,28.

Dt 10,6-9 - Udalosti, uvedené v týchto veršoch, akosi nesúvisia s celou rozpravou, pretože sa stali omnoho neskoršie, ako to naznačuje súvislosť rozpravy o zjavení na Sinaji. Mojžiš ich však náročky uvádza na tomto mieste, aby poukázal na Božiu dobrotu a lásku k ľudu, ktorá vždy bola ochotná odpustiť previnenia jednotlivcov a aj vinu celého ľudu. Bérot Jakanitov pozri Nm 33,31. Mosera (Moserot – porov. Nm 33,30 n.) bola v blízkosti vrchu Horeb, na ktorom umrel Áron (Nm 20,23–29; 33,38). Tu sa hovorí, že Áron zomrel v Mosere, pretože vtedy Izraeliti v Mosere táborili. Svedkom Áronovej smrti bol len Mojžiš a Eleazar. Mosera ako aj vrch Hor sú blízko Kádeša. V Dt Mojžiš často hovorí o kmeni Léviho, nerobí však rozdiel medzi kňazmi a levitmi. Nosiť archu (v. 8) bolo povinnosťou levitov (Nm 4,1 n.), avšak neskoršie archu nosia len kňazi (Joz 3,3 n.; 6,6 n.; 8,33 a Dt 31,9). Dotýkať sa archy, zariadenia svätého stanu, konať službu pred Pánom a požehnávať ľud, to všetko boli povinnosti, vyhradené kňazom (17,12; 18,7; Nm 6,22–27 atď.). Aj v skutočnosti, že Pán si vyvolil kmeň Léviho pre seba, mohli Izraeliti vidieť, že Boh odpustil ľudu jeho previnenia.

Dt 10,16 - Obrežte si predkožku srdca, t. j. odstráňte zo svojho srdca všetko, čo ho robí bezcitným voči Božiemu hlasu a voči jeho rozkazom (Ex 6,12; Lv 26,1; Rim 2,29).

Dt 10,17 - Boh nad bohmi – tieto slová nemožno chápať, akoby pohanskí bohovia skutočne jestvovali. Výraz chce zdôrazniť len to, že Boh je väčší ako všetci bohovia, ktorí jestvujú iba podľa predstavy pohanov. Teda Boh je najvyšší a jediný Pán (Ž 95,3; 136,2–3; 1 Tim 6,15; Zjv 17,14; 19,16).

Dt 10,18-22 - Božia moc a spravodlivosť má jeho ctiteľov pohnúť k tomu, aby z bázne k nemu zachovali právo a spravodlivosť voči chudobným a cudzincom. Sedemdesiat duší porov. Gn 46,27, ako hviezdy na nebi – pozri Gn 15,5.