výhody registrácie

Kniha proroka Zachariáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Za 5, 1-11

1 Et conversus sum et levavi ocu los meos et vidi: et ecce volu men volans. 2 Et dixit ad me: “Quid tu vides?”. Et dixi: “Ego video volumen volans; longitudo eius viginti cubitorum et latitudo eius decem cubitorum”. 3 Et dixit ad me: “Haec est maledictio, quae egreditur super faciem omnis terrae; quia omnis fur hinc iuxta illud expurgatur, et omnis periurus illinc iuxta illud expurgatur. 4 Educo illud, dicit Dominus exercituum, et veniet ad domum furis et ad domum iurantis in nomine meo mendaciter; et commorabitur in medio domus eius, et consumet eam et ligna eius et lapides eius”. 5 Et egressus est angelus, qui loquebatur in me, et dixit ad me: “Leva, quaeso, oculos tuos et vide. Quid est hoc, quod egreditur?”. 6 Et dixi: “Quidnam est?”. Et ait: “Haec est epha egrediens”. Et dixit: “Hoc est peccatum eorum in universa terra”. 7 Et ecce operculum plumbi elevatum est, et ecce mulier una sedens in medio ephae. 8 Et dixit: “Haec est impietas”. Et proiecit eam in epham et misit massam plumbeam in os eius. 9 Et levavi oculos meos et vidi: et ecce duae mulieres egredientes, et ventus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi; et levaverunt epham inter terram et caelum. 10 Et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: “Quo istae deferunt epham?”. 11 Et dixit ad me: “Ut aedificetur ei domus in terra Sennaar; et, postquam constructa fuerit, ponetur ibi super basem suam”.

Za 5, 1-11





Zach 5,1-4 - O zvitku pozri Iz 34,4; Ez 2,10. K starovekým zákonníkom sa obyčajne pripájala kliatba na tých, čo zákony budú prestupovať; porov. Dt 27,13 n.; 28,15 n., tiež Kódex Hamurapiho, stĺpec 26,16 až do konca. - Kliatba vnikne do domov hriešnikov a zničí ich.

Zach 5,5-11 - Efa bola sýpková miera, obsahuje 36.44 litrov. Do takejto nádoby by sa žena nebola zmestila. Vo videní všetko môže mať neobyčajné rozmery. Krajina Senaár, porov. Gn 10,8-10; 14,1-9; Joz 7,21 hebr.; Iz 11,11; Dan 1,2. Senaár je v Mezopotámii, v tejto krajine ležalo aj hlavné mesto Bohu a jeho národu nepriateľskej ríše: Babylon. - Predošlé videnie (1-4) zvýrazňovalo odstránenie zločincov, toto zvýrazňuje odstránenie samého zločinu z Božej ríše. Vo verši 6 slová: "toto je ich výzor (doslovne: oko) v celej krajine" treba rozumieť tak, že celá krajina Izraela sa podobá zločinu, lebo je preplnená hriechom.