výhody registrácie

Kniha proroka Nahum

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Nah 2, 1-14

1 Ecce super montes pedes evan gelizantis et annuntiantis pacem. Celebra, Iuda, festivitates tuas et redde vota tua, quia non adiciet ultra ut pertranseat in te Belial: totus interiit. 2 Ascendit, qui dispergat, contra te. “ Custodi munitionem, contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde ”. 3 Quia restituet Dominus magnificentiam Iacob sicut magnificentiam Israel, quia praedones praedati sunt eos et propagines eorum corruperunt. 4 Clipeus fortium eius ruber, viri exercitus in coccineis; ignitae laminae ferreae curruum, quando praeparat bellum, et equites agitantur. 5 In viis furibundae currunt quadrigae, invicem colliduntur in plateis; aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia. 6 Recordatur fortium suorum, ruunt in itineribus suis; currunt ad murum, et praeparatur umbraculum. 7 Portae fluviorum apertae sunt, palatium tremit. 8 Et speciosa denudatur, tollitur, et ancillae eius gemunt ut columbae et percutiunt corda sua. 9 Et Nineve quasi piscina aquarum, cuius aquae fugiunt. “ State, state! ”; sed non est qui revertatur. 10 “ Diripite argentum, diripite aurum! ”. Et non est finis divitiarum; thesaurus ex omnibus vasis desiderabilibus. 11 Dissipata et vastata et dilacerata, et cor tabescens, et dissolutio geniculorum; et tremor in cunctis renibus, et facies omnium eorum candentes. 12 Ubi est habitaculum leonum, et spelunca catulorum leonum, ad quam ivit leo, ut duceret illuc catulum leonis, et non erat qui exterreret? 13 Leo cepit sufficienter catulis suis et necavit leaenis suis; et implevit praeda speluncas suas et cubile suum rapina. 14 “ Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et succendam usque ad fumum quadrigas tuas; et leunculos tuos comedet gladius, et exterminabo de terra praedam tuam, et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum ”.

Nah 2, 1-14





Verš 2
Ascendit, qui dispergat, contra te. “ Custodi munitionem, contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde ”.
Ž 80:12 - extendit palmites suos usque ad mare et usque ad flumen propagines suas.
Iz 10:12 - Et erit: cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Ierusalem, visitabo super fructum superbiae cordis regis Assyriae et super arrogantiam altitudinis oculorum eius.

Verš 10
“ Diripite argentum, diripite aurum! ”. Et non est finis divitiarum; thesaurus ex omnibus vasis desiderabilibus.
Dt 1:28 - Quo ascendemus? Fratres nostri terruerunt cor nostrum dicentes: Maxima multitudo est et nobis in statura procerior; urbes magnae et ad caelum usque munitae; etiam filios Enacim vidimus ibi”.
Dt 20:8 - His dictis, addent reliqua et loquentur ad populum: “Quis est homo formidulosus et corde pavido? Vadat et revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut ipse timore perterritus est”.
Joz 2:11 - Et haec audientes pertimuimus, et elanguit cor nostrum, nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum; Dominus enim Deus vester ipse est Deus in caelo sursum et in terra deorsum.
Joz 5:1 - Postquam ergo audierunt om nes reges Amorraeorum, qui ha bitabant trans Iordanem ad occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui propinqua possidebant Magno mari loca, quod siccasset Dominus fluenta Iordanis coram filiis Israel, donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non remansit in eis spiritus coram filiis Israel.
Joz 7:5 - qui percusserunt ex eis circiter triginta et sex homines persecutique sunt eos de porta usque ad Sabarim et percusserunt eos in descensu; pertimuitque cor populi et instar aquae liquefactum est.
Iz 13:7 - Propter hoc omnes manus dissolventur, et omne cor hominis tabescet.
Ez 21:7 - “ Fili hominis, pone faciem tuam ad Ierusalem et stilla ad sanctuaria et propheta contra humum Israel.
Iz 13:8 - Perterrebuntur. Torsiones et dolores tenebunt eos, quasi parturiens dolebunt; unusquisque ad proximum suum stupebit: facies combustae vultus eorum.
Iz 21:3 - Propterea repleti sunt lumbi mei tremore, angustia possedit me sicut angustia parientis; corrui, cum audirem; conturbatus sum, cum viderem.

Nah 2,1 - Hlava 2 opisuje pád Ninive. Pre Júdsko je zvesť o páde nepriateľského hlavného mesta radostnou zvesťou. Porov. Iz 40,9; 52,7. – Na východe sa dô ležité správy vyvolávali alebo inými znakmi dávali z vŕška na vŕšok. Azda na tento zvyk myslí tu prorok. – Miesto "ničomník" prepisuje Vulg hebrejské slovo Belial; pozri pozn. k 1 Sam 1,16. Tu označuje toto slovo nepriateľa.

Nah 2,2 - Darmo sa bude Ninive chystať na obranu proti blížiacemu sa nepriateľovi. Boh zničí Asýrov, a tak vráti hrdosť svojmu ľudu, ktorú Asýri zničili, keď spustošili Izrael.

Nah 2,4 - Slovo "jazdci" prekladáme podľa LXX. Podľa mnohých sa už v tomto, podľa iných len v 6. verši opisuje obranné asýrske vojsko, a nie útočiace vojsko.

Nah 2,6 - Ninive si spomenie na svoje vojsko a vyšle ho na obranu mestských hradieb.

Nah 2,7 - Rozumieť asi tak, že nepriateľ odstránil priehrady, ktoré mesto chránili pred povodňou, takže mesto zaplavili vody a podmyli aj kráľovský palác.

Nah 2,8 - Začiatok verša je veľmi neistý. Prekladáme ho podľa Junkera. O hrkútaní holubov pozri pozn. k Iz 59,11.

Nah 2,9-11 - Ninive má už oddávna toľko obyvateľov ako rybník vody. – Veľmi živo sa v týchto veršoch opisuje útek porazených, plienenie víťazov a zdesenie obyvateľstva. K výrazu: "z tvárí sa sťahuje červeň" pozri pozn. k Joel 2,6.

Nah 2,12 - Ninivčania nahromadili koristi ako lev vo svojom brlohu.