výhody registrácie

Kniha proroka Daniela

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Dan 7, 1-28

1 Anno primo Balthasar regis Babylonis Daniel somnium vidit et visionem capitis eius in cubili suo; tunc et somnium scripsit. Caput verborum, quae locutus est. 2 Respondit Daniel et dixit: “ Videbam in visione mea nocte: et ecce quattuor venti caeli conturbabant mare Magnum, 3 et quattuor bestiae grandes ascendebant de mari diversae inter se. 4 Prima quasi leaena et alas habebat aquilae; aspiciebam, donec evulsae sunt alae eius; et sublata est de terra et super pedes quasi homo stetit, et cor hominis datum est ei. 5 Et ecce bestia alia, secunda, similis urso in parte stetit, et tres costae erant in ore eius et in dentibus eius; et sic dicebant ei: “Surge, comede carnes plurimas”. 6 Post hoc aspiciebam, et ecce alia quasi pardus et alas habebat avis quattuor super se, et quattuor capita erant in bestia; et potestas data est ei. 7 Post hoc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis et fortis nimis; dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens et reliqua pedibus suis conculcans; dissimilis autem erat ceteris bestiis, quas videram ante eam, et habebat cornua decem. 8 Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum, et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie eius; et ecce oculi quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia. 9 Aspiciebam, donec throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit. Vestimentum eius quasi nix candidum, et capilli capitis eius quasi lana munda; thronus eius flammae ignis, rotae eius ignis accensus. 10 Fluvius igneus effluebat et egrediebatur a facie eius; milia milium ministrabant ei, et decies milies centena milia assistebant ei: iudicium sedit, et libri aperti sunt. 11 Aspiciebam tunc propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur; et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus eius, et tradita esset ad comburendum igni; 12 aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vitae constituta essent eis usque ad tempus et tempus. 13 Aspiciebam ergo in visione noctis: et ecce cum nubibus caeli quasi Filius hominis veniebat et usque ad Antiquum dierum pervenit, et in conspectu eius obtulerunt eum; 14 et data sunt ei potestas et honor et regnum; et omnes populi, tribus et linguae ipsi servierunt: potestas eius potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur. 15 Horruit spiritus meus: ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me. 16 Accessi ad unum de assistentibus et veritatem quaerebam ab eo de omnibus his; qui dixit mihi et interpretationem sermonum edocuit me: 17 “Hae bestiae magnae quattuor, quattuor regna consurgent de terra; 18 suscipient autem regnum sancti Dei altissimi et obtinebunt regnum usque in saeculum et saeculum saeculorum”. 19 Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, quae erat dissimilis valde ab omnibus his et terribilis nimis, dentes ferrei et ungues eius aerei, comedens et comminuens et reliquias pedibus suis conculcans, 20 et de cornibus decem, quae habebat in capite, et de alio, quod ortum fuerat ante, et ceciderant tria cornua, de cornu illo, quod habebat oculos et os loquens grandia et maius erat ceteris. 21 Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos et praevalebat eis, 22 donec venit Antiquus dierum et iudicium dedit sanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti. 23 Et sic ait: “Bestia quarta regnum quartum erit in terra, quod maius erit omnibus regnis et devorabit universam terram et conculcabit et comminuet eam. 24 Porro cornua decem regni decem reges erunt; et alius consurget post eos et ipse potentior erit prioribus et tres reges humiliabit 25 et sermones contra Excelsum loquetur et sanctos Altissimi conteret et putabit quod possit mutare tempora et legem, et tradentur in manu eius usque ad tempus et tempora et dimidium temporis; 26 et iudicium sedebit, et potentiam eius auferent, ut conteratur et dispereat usque in finem; 27 regnum autem et potestas et magnitudo regnorum, quae sunt subter omne caelum, detur populo sanctorum Altissimi, cuius regnum regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei et oboedient” ”. 28 Hucusque finis verbi. Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in me; verbum autem in corde meo conservavi.

Dan 7, 1-28





Verš 25
et sermones contra Excelsum loquetur et sanctos Altissimi conteret et putabit quod possit mutare tempora et legem, et tradentur in manu eius usque ad tempus et tempora et dimidium temporis;
Dan 11:36 - Et faciet iuxta voluntatem suam rex et elevabitur et magnificabitur adversus omnem deum et adversus Deum deorum loquetur magnifica et prosperabitur, donec compleatur iracundia; perpetrata quippe est definitio.

Verš 10
Fluvius igneus effluebat et egrediebatur a facie eius; milia milium ministrabant ei, et decies milies centena milia assistebant ei: iudicium sedit, et libri aperti sunt.
Zjv 5:11 - Et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni et animalium et seniorum, et erat numerus eorum myriades myriadum et milia milium,
Zjv 20:12 - Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni; et libri aperti sunt. Et alius liber apertus est, qui est vitae; et iudicati sunt mortui ex his, quae scripta erant in libris, secundum opera ipsorum.

Verš 14
et data sunt ei potestas et honor et regnum; et omnes populi, tribus et linguae ipsi servierunt: potestas eius potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur.
Dan 2:44 - In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum, quod in aeternum non dissipabitur, et regnum populo alteri non tradetur: comminuet et consumet universa regna haec, et ipsum stabit in aeternum.
Lk 1:33 - et regnabit super domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis ”.

Dan 7,1 - O Baltazárovi pozri pozn. k 5,1. – Slová v zátvorke sú neskorší dodatok.

Dan 7,4 - Prvé zviera, okrídlený lev, zvýrazňuje Babylonské kráľovstvo. Porov. Jer 4,7; 49,19; 50,17; orla: Jer 4,13; 48,40; 49,22; Hab 1,8; Ez 17,3.

Dan 7,5 - Medveď je symbolom Médsko-Perzskej ríše, ktorá sa opierala len o mocnejších Peržanov. To označuje pololežatá poloha medveďa, ktorý sa opiera len o jeden bok. Zakladateľ ríše Kýros podmanil r. 547 Lýdiu, r. 539 Babylon; jeho syn Kambyzes r. 525 Egypt. To sú tri rebrá v pysku medveďa. Žraním mäsa sa znázorňujú výpady ďalších panovníkov ríše, Daria I., Hystaspa a Xerxesa I.

Dan 7,6 - Leopard so štyrmi krídlami a štyrmi hlavami je Ríša Alexandra Veľkého, ktorá sa po jeho smrti rozdelila na štyri kráľovstvá: Seleukus Nikátor dostal Sýriu, Ptolemeus Lagi Egypt, Kasander Macedóniu a Lysimachus Tráciu.

Dan 7,7 - Štvrté zviera zobrazuje Rímsku ríšu, ktorá sa rozpadne na mnoho iných kráľovstiev. Medzi týmito na konci časov povstane Boží nepriateľ – Antikrist, zobrazený malým rohom. Oči a ústa na tomto rohu znamenajú, že to bude tvor rozumný, bude hovoriť, no bude sa ozývať proti Bohu (verš 25). Videnie o troch vytrhnutých rohoch tiež ešte len čaká na splnenie. – Ako vidno, štyri zvieratá označujú tie isté kráľovstvá, čo aj socha, ktorú videl Nabuchodonozor. Pozri pozn. k 2,39–43.

Dan 7,9 - "Starec dní", večný Boh, zasadá k súdu nad Antikristom. Jeho trón porov. s trónom opísaným u Ez v hl. 1 a 10. Boží trón obklopuje množstvo anjelov.

Dan 7,12 - Boh každému kráľovstvu určil dobu, za ktorú môže trvať. Doba trvania kráľovstiev, označených zvieratami, už pominula, preto im bola odňatá moc.

Dan 7,13 - Názov "Syn človeka" (pozri pozn. k Ez 2,1) označuje slabú ľudskú prirodzenosť. Tu je to názov Mesiáša, ktorému Boh v prítomnosti anjelov odovzdáva moc. Sám Kristus sa veľmi často volá týmto názvom. Syn človeka v Danielovom videní prichádza v oblakoch neba, a to je podľa reči Svätého písma výlučné právo Boha. Preto sa Kristus práve na toto odvoláva, keď pred Kajfášom dokazuje svoje božstvo (Mt 26,64). Sľubuje tiež, že v oblakoch neba príde súdiť svet (Mt 24,30). Porov. tiež Mt 16,27; Mk 13,26; Lk 21,27; Zjv 1,7; 14,14.

Dan 7,15 - Schránka je telo.

Dan 7,18 - Kráľovskú moc podľa verša 14 odovzdal Boh Synovi človeka. Ale spolu s ním bude panovať aj jeho verný ľud. Bude to preň odmena za boje proti Antikristovi, pozri verš 21 n. Tento verný Boží ľud má meno "svätý".

Dan 7,25 - Nevieme, za aký čas budú veriaci v moci Antikrista. Podľa niektorých "čas" je rok, "časy" dva roky a "pol času" pol roka, spolu tri a pol roka. Podľa iných sa tu neoznačuje nijaká určitá doba.

Dan 7,28 - Slová v zátvorkách sú neskorší dodatok; pozri verš 1, kde je podobný dodatok.