výhody registrácie

Kniha proroka Daniela

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Dan 12, 1-13

1 In tempore autem illo con surget Michael, princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui, et erit tempus angustiae, quale non fuit ab eo, quo gentes esse coeperunt, usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis, qui inventus fuerit scriptus in libro. 2 Et multi de his, qui dormiunt in terra pulveris, evigilabunt: alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium sempiternum. 3 Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti; et, qui ad iustitiam erudierint multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. 4 Tu autem, Daniel, claude sermones et signa librum usque ad tempus finis; pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia ”. 5 Et vidi ego Daniel: et ecce duo alii stabant, unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis. 6 Et dixit viro, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis: “ Usquequo finis horum mirabilium? ”. 7 Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum levasset dexteram et sinistram suam in caelum et iurasset per Viventem in aeternum: “ Quia in tempus, tempora et dimidium temporis; et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa haec ”. 8 Et ego audivi et non intellexi et dixi: “ Domine mi, quid erit finis horum? ”. 9 Et ait: “ Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad tempus praefinitum. 10 Purificabuntur et dealbabuntur et probabuntur multi, et impie agent impii, neque intellegent omnes impii; porro docti intellegent. 11 Et a tempore, cum ablatum fuerit iuge sacrificium, et posita fuerit abominatio vastatoris, dies mille ducenti nonaginta. 12 Beatus, qui exspectat et pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque. 13 Tu autem vade ad finem et requiesce; et stabis in sorte tua in fine dierum ”.

Dan 12, 1-13





Verš 2
Et multi de his, qui dormiunt in terra pulveris, evigilabunt: alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium sempiternum.
Mt 25:46 - Et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam ”.
Jn 5:29 - et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii.

Verš 3
Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti; et, qui ad iustitiam erudierint multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.
Mt 13:43 - Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Pa tris eorum. Qui habet aures, audiat.

Verš 6
Et dixit viro, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis: “ Usquequo finis horum mirabilium? ”.
Dan 10:5 - et levavi oculos meos et vidi: et ecce vir unus vestitus lineis, et renes eius accincti auro obryzo;

Verš 7
Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum levasset dexteram et sinistram suam in caelum et iurasset per Viventem in aeternum: “ Quia in tempus, tempora et dimidium temporis; et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa haec ”.
Zjv 10:5 - Et angelus, quem vidi stantem supra mare et supra terram, levavit manum suam dexteram ad caelum

Dan 12,1 - Anjel strážca Izraelitov, Michal, príde im v prenasledovaní na pomoc. Porov. 10,21; 2 Mach 3,25–29; 10,29–30; 11,8; 15,23. – Druhá časť verša hovorí už o úzkostiach a oslobodení spravodlivých na konci sveta. O podobnom spájaní bližších a ďalších budúcich udalostí pozri celkový úvod o prorockých spisoch. O knihe života pozri pozn. k Iz 4,3 a porov. Dan 7,10; Ex 32,32; Ž 69,29.

Dan 12,2 - Anjel zreteľne hovorí o zmŕtvychvstaní tiel.

Dan 12,3 - Už tu sa hovorí, že spasení nedosiahnu všetci rovnaký stupeň blaženosti.

Dan 12,4 - O zapečatení knihy pozri pozn. k 8,26.

Dan 12,5-7 - O rieke pozri 10,4. Pri prísahe boli ako svedkovia dvaja noví anjeli, medzi nimi nad riekou sa vznášal anjel, ktorý Danielovi dával zjavenie; porov. 10,5. – O "čase" pozri pozn. k 7,25.

Dan 12,9 - Anjel napomína Daniela, aby sa uspokojil, lebo jasný a plný výklad videnia nedostane. Na uspokojenie mu však povie, že v tom poslednom veľkom utrpení spravodliví a len spravodliví budú chápať zmysel udalostí.

Dan 12,11 - Číslo 1 290 je približne tri a pol roka; pozri pozn. k 7,25. Asi za taký čas by mali byť ľudia v moci Antikrista. Nevieme však, či sa o tieto čísla možno opierať, či sú to nie symbolické čísla. Keďže je reč o konci sveta, ustavičná obeta môže byť len obeta Nového zákona a ohavnosť spustošenia sa vzťahuje vari na prítomnosť Antikrista v chráme (porov. 2 Sol 2,4). – Význam čísla 1 335 je nám neznámy; nevieme, čo znamená 45 dní (1 335 – 1 290=45).

Dan 12,13 - Danielovi sa sľubuje pokojná smrť a slávne zmŕtvychvstanie.