výhody registrácie

Kniha proroka Daniela

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Dan 10, 1-21

1 Anno tertio Cyri regis Per sarum verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verum verbum et acies magna; intellexitque sermonem, intellegentia enim fuit ei in visione. 2 In diebus illis ego Daniel lugebam tribus hebdomadis dierum, 3 panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum, donec complerentur tres hebdomades dierum. 4 Die autem vicesima et quarta mensis primi eram iuxta fluvium magnum, qui est Tigris, 5 et levavi oculos meos et vidi: et ecce vir unus vestitus lineis, et renes eius accincti auro obryzo; 6 et corpus eius quasi chrysolithus, et facies eius velut species fulgoris, et oculi eius ut lampas ardens, et brachia eius et, quae deorsum sunt usque ad pedes, quasi species aeris candentis, et vox sermonum eius ut vox multitudinis. 7 Vidi autem ego Daniel solus visionem; porro viri, qui erant mecum, visionem non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum. 8 Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc, et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me usque ad dissipationem, nec habui quidquam virium. 9 Et audivi vocem sermonum eius; et audiens vocem sermonum eius iacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus haerebat terrae. 10 Et ecce manus tetigit me et erexit me super genua mea et super palmas manuum mearum, 11 et dixit ad me: “ Daniel, vir desideriorum, intellege verba, quae ego loquor ad te, et sta in gradu tuo; nunc enim sum missus ad te ”. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens. 12 Et ait ad me: “ Noli metuere, Daniel, quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intellegendum et ad humiliandum te in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua; et ego veni propter sermones tuos. 13 Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus; et ecce Michael, unus de principibus primis, venit in adiutorium meum; et ego remansi ibi iuxta regem Persarum. 14 Veni autem, ut docerem te, quae ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies ”. 15 Cumque loqueretur mihi huiuscemodi verbis, deieci vultum meum ad terram et tacui. 16 Et ecce quasi similitudo filiorum hominis tetigit labia mea; et aperiens os meum locutus sum et dixi ad eum, qui stabat contra me: “ Domine mi, in visione angustiae venerunt super me, et nihil in me remansit virium. 17 Et quomodo poterit servus domini mei loqui cum hoc domino meo? Nihil enim in me remansit virium, et halitus meus non remansit in me ”. 18 Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis et confortavit me 19 et dixit: “Noli timere, vir desideriorum; pax tibi, confortare et esto robustus ”. Cumque loqueretur mecum, convalui et dixi: “ Loquere, domine mi, quia confortasti me ”. 20 Et ait: “ Numquid scis, quare venerim ad te? Et nunc revertar, ut proelier adversum principem Persarum. Et ego egrediar, et ecce princeps Graecorum veniens. 21 Verumtamen annuntiabo tibi, quod expressum est in scriptura veritatis; et nemo est adiutor meus adversus hos, nisi Michael princeps vester.

Dan 10, 1-21





Verš 8
Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc, et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me usque ad dissipationem, nec habui quidquam virium.
Dan 7:28 - Hucusque finis verbi. Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in me; verbum autem in corde meo conservavi.

Verš 4
Die autem vicesima et quarta mensis primi eram iuxta fluvium magnum, qui est Tigris,
Gn 2:14 - Nomen vero fluminis tertii Tigris: ipse vadit ad orientem Assyriae. Fluvius autem quartus ipse est Euphrates.

Verš 5
et levavi oculos meos et vidi: et ecce vir unus vestitus lineis, et renes eius accincti auro obryzo;
Zjv 1:13 - et in medio candelabrorum quasi Filium hominis, vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream;

Dan 10,1 - Tretí rok Kýrov je tretí rok jeho panovania v Babylone (r. 536 pr. Kr.).

Dan 10,4 - Poznámka, ktorú sme dali do zátvoriek, je neskorší, a to nemiestny dodatok. Prorok mal toto videnie pravdepodobne pri Eufrate, ten sa volá Veľkou riekou.

Dan 10,5 - Miesto "ofazským zlatom" treba azda čítať: ofírským zlatom; porov. pozn. k Jer 10,9.

Dan 10,11 - Porov. 9,23; 10,19.

Dan 10,13 - Keďže Michal, "jedno z prvých kniežat", je anjel, aj "knieža Perzského kráľovstva" je na tomto mieste nie perzský kráľ, ale anjel strážca Perzskej ríše. Vidno, že nielen ľudia, ale aj krajiny majú svojich anjelov strážcov. Anjel, ktorý išiel k Danielovi, hájil proti perzským záujmom záujmy Izraelitov, lebo mu prišiel na pomoc Michal, anjel strážca Izraelitov (pozri verš 21). Anjeli v skutočnosti nebojujú proti sebe. Keď sa tu hovorí o ich bojoch, je to len prenesená, obrazná reč. – Koniec verša sme opravili podľa niektorých starých prekladov. Dnešný hebrejský text a Vulg číta: "a ja som ostal tam pri kráľoch (Vulg: pri kráľovi) Peržanov".

Dan 10,14 - Výraz "na konci dní" rozumej: v budúcnosti. Tu označuje aj bližšiu, aj ďalšiu budúcnosť. O tejto budúcnosti mal už Daniel videnie (hl. 7 a 8), ale na tú budúcnosť sa vzťahuje aj videnie, ktoré teraz bude mať.

Dan 10,17 - Daniel anjela volá svojím pánom; porov. Joz 5,15; Sdc 6,15.

Dan 10,20 - Keď anjel vytiahne do boja proti anjelovi Peržanov, už sa bude dvíhať proti nemu aj anjel Grékov; po Perzskej ríši nastúpi Grécka ríša (pozri videnia v hl. 7 a 8). I proti Grékom bude hájiť záujmy Izraelitov a v tomto úsilí je mu nápomocný len anjel strážca Izraelitov, Michal; porov. 12,1.